sciam, vel exercitio repererim, vel observaverim. Dico ante 24 huius, illud enim tempus selegeram (utpote tum negotijs quibus nunc distringor expeditis) ut secundas tuas vidi, ad illas respondendum: nunc vero scribo ut ultimas vidi, ne me tergiversantem amplius inhumanius, aut saxi instar immobilem credas: et ut scias mihi nihil tam in votis esse, aut inter rara et secreta reconditum, quod imposterum totum tuum futurum non sit: exspecta igitur tantillum dum tantum otij nactus fuero, ut animum erga te meum expleam: et me totum tuum reperies. Vale.
Lovanij 15 10bris 1652.
Clarissimo Domino Domino Christ. Hugenio de Zulehem
Hagae Comitis.