No 142.
Christiaan Huygens à [A. Tacquet].
[decembre 1652.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 141.
Christianus Hugenius....S.D.
Ex ijs quas nuper ad me dedisti, literis, didici demum praeposterè Thesim vestram à me intellectam fuisse. Quod autem isto modo ipsam interpretabar, effecit tum demonstratio ea quam in exemplum adduxeras quam te tanquam perfectam absolutamque omnibus numeris haberi velle putabam; tum quod subtilius aliquod παράδοξον assertioni tuae affingere studebam. Namque illud satis vulgare et dialecticis notissimum censebam quomodo ex falsis verum deduci possit etiam legitima et directa argumentatione; ut cum dicimus, omnis lapis est animal; omnis homo est lapis; ergo omnis homo est animal. et rursus omne animal ratione est praeditum, omnis homo est animal, ergo omnis homo est praeditus ratione. Hujuscemodi exemplis in Geometria quoque passim occurrentibus quum Thesis Tua vera esse demonstretur, nescio qui potuerit impossibilis viris doctis videri, (ut scribis) atque admirabilis. Sed haec jam si placet missa faciamus; potiusque de vero quaeramus ex veris eliciendo, quodque