No 109.
Christiaan Huygens à [Constantyn Huygens, père.]
[décembre 1651.]Ga naar voetnoot1)
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Christianus Hugenius Patri, S.D.
Parvum quidem offero, sed cujus exilitatemGa naar voetnoot2) magna ex parte me supplere posse existimavi, si gratum animum tuique observantissimum hic in principio testarer, atque hujus verissimam demonstrationem, demonstrationibus reliquis adjicerem. Quin potius, ne solicitus quidem esse debui, propter exiguam molem minus tibi acceptum fore, cum quotidiè animadvertamus, parvulam filiorum progeniem maximè avis caram esse. Itaque unum petiisse suffecerit, quod etiam nunc peto rogoque: Ut nepotum tuorum nomine, quo saepe alia levioris notae molimina mea, benignè appellare solitus es, hunc quoque industriae meae partum complectaris quemque ego exposui, tu prae caeteris lubens tollas, Vale!