No 110.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
2 janvier 1652.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 108.
Clarissimo Viro D. Christiano Hugenio Fr. à Schooten S.D.
Gratijs quàm plurimis de tuo libro aureo redditis, quid aliud Tibi magnificentius desiderare possum, quàm ut laboribus tuis nobilissimis nos beare pergas. Accurationem enim tuam quod attinet certè tum vel ipsae figurae, tum typus indicant; quique vel ipsum librum non nisi leviter perlegerit, perpenderitque quo pacto tam paucis pagellis ea contineantur, quae in difficili adeò materiâ, tum doctissimos quosque hactenus latuere, vel si id invenire aggressi sint, conatus tamen eorum à Te eludantur, judicare utique debet à te non nisi magna quaeque esse exspectanda. Ad quae igitur speranda Deum ex animo praecor ut vitam Tibi longaevam ac incolumem elargiatur, inventisque faveat, quò et in boni publici usum atque commodum evulgare possis. Quare concludam cum adprecatione meà felicis Tibi Tuisque ineuntis anni auspicij agoque simul gratias pro dono, quod mihi sicut et reliqua jndustriae tuae monumenta in delicijs erit. Vale.
Leydae 2 Januarij 1652.