No 107.
Christiaan Huygens à J. Golius.
[28 décembre 1651]Ga naar voetnoot1).
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Golio.
Ad te imprimis Vir Clarissime, tyrocinij mei exemplar pervenire volui, quanquam non sine aliqua verecundia acre judicium tuum subiturus. Verum ita mecum comparatum est ut tum demum ex inventis maximam voluptatem capiam cum peritioribus ea impertio. Mitto itaque Theoremata pauca quae non ita pridem meditatus sum, atque una εξετασιν brevem ingentis voluminis quod de Conicarum Sectionum et circuli absoluta quadratura in lucem edidit Gregorius à Sancto Vincentio; hujus conscribendae Theoremata ista occasionem et animum dederunt, antea enim difficultate et nimia mole operis diu fueram deterritus, et propter inconcinnam viri methodum praejudicio tacito jam pene condemnaveram, nec sanè immeritò prorsus; nam qui tam Illustre problema effectum dare posset, mirum ni magis compositè omnia quae ad demonstrationem pertinerent ordinare sciret, vitareque tantam obscuritatem et tollere superflua. Atqui hisce omnibus involvisse errorem suum videbatur, quem nunc quidem conspiciendum me dedisse asseverare non dubito. Vix autem te rogare audeam, Vir Clarissime, ut molestiam cognoscendi de controversia nostra suscipere velis. Quod si tamen antea evolvere Vincentij librum cepisti atque aliqua expendere, existimo tantum praestare posse pagellas meas, ut omnem porro rem penitus perspicias. Sin otium non fuit nec adhuc suppetet, intelliges tamen imposterum et ex aliorum sententijs, et ex adversarij propria ut spero confessione nihil me frustra hic movisse. Theoremata de Quadraturis brevi operâ cum vacabit perpendes, animadvertesque haud dubiè Antiquos illos praestantissimos Geometriae autores me pro viribus aemulari, quod et olim mihi te consuluisse memini, et nunc indies quam benè cedat animadverto. Omnes eos in summa veneratione habeo quorum scripta tantam aetatem irreprehensa tulisse, ijsque temporibus scripsisse video, quibus nihil erat Geometris illustrius.
Archimedem nemini comparandum puto. post eum Apollonium verò Pergaeum maxima admiratione dignum, qui tantam utilissimarum propositionum multitudinem tam accuratis demonstrationibus stabiliverit. Hunc aliquando tua manu restitutum alteraque parte auctiorem legemus, utinam brevi nos ista felicitate bees.Ga naar voetnoot2) Quantum ex librorum titulis conjicere