Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 106.
| |
[pagina 160]
| |
spexeris, videbis nihil tam exiguum dari quod non adhuc secari possit; quamvis enim vix aliud ipso exilius invenias, omne tamen divisum est in partes duas. Priorem octo Theoremata constituunt, quae tibi non displicitura autumo neque indigna visum iri, quae cum nobili controversia nostra legantur, ijs quibus ad intelligendam eam peritia suppetet. Ipsa verò partem alteram facit, proposita quam fieri potuit brevissimè. Nec puto tamen evidentiae ullum illatum esse damnum, neque quenquam ad tui operis intellectum perventurum esse, cui non haec multò antè perceptu facilia videantur. At nemini aequè ac tibi possunt esse plana et aperta, neque ejus rei causam ut hîc afferam expectas. Et si nihilominus, quod minus explicitum videatur, occurrerit, non me pigebit id ampliori declaratione imposterum illustrare, si per epistolam modò me consulere volueris. Sin autem publicam defensionem meditabere, quanquam futurum non existimo, rogo tamen ut ea quoque brevis sit simpliciterque Geometrica, quale est hoc meum quod instituisse vides examen. Summopere utique nobis cavendum est, ne ad difficultatem controversiae accedente nimia prolixitate disputantium, desint tandem qui cognoscendi judicandique molestiam subire velint. Me quidem nusquam quaestionis limites praetergressum deprehendes, (licet ea repererim quibus alij multi non possent quin insigniter efferrentur) sed diligentissime conatum esse, quò salva gratia tua litem hanc tibi intentare liceret. Hoc me consecutum sperarem, etiamsi nihil esses pollicitus. Nunc verò quum et fidem tuam non unis vicibus interposueris, atque ad haec producenda quantum in te fuit impulsor extiteris, videor injuriam tibi facturum Vir Clarissime si vel levissimam indignationem subverear. Magna me spes tenet et tractandi ratione et argumentorum efficacia plenissimè tibi satisfactum fore. Nam de his quidem si quod res est fateri velim, dicam vix propositionem ullam ne ex elementis quidem, unquam mihi magis dilucidè perspectam fuisse, quam nunc in causa nostra assertionis meae veritatem perspicio. Sed quid haec asseverasse prosit? aut quisnam aliter affectus demonstrationes Geometricas omnibus legendas permittit? Et videmus tamen hae quam nimium frequenter erroribus obnoxiae reperiantur, doceantque homines sibi contigisse autores. Brevitas quidem paucitasque meorum inter alia persuadet nihil tale me passum esse, et sicut turpius ita minus quoque proclive est in tàm paucis pagellis errorem obressisseGa naar voetnoot2); sed quantacunque mihi nunc verisimilitudo blandiatur, nihil certò affirmare convenit, priusquam et peritiorum frequentem assensum fuero adeptus, et tui ipsius adeò, qui vel unus solus mihi suffecerit, quemque nisi caeteris accedere fecero, nihil magnum me praestitisse arbitrabor. Reverendo Patri Sarasae salutem meis verbis reddes, atque unà exemplarium alterum libelli mei, quem si diligenter perpendere dignabitur, atque eloqui quod sentiet, magnas insuper gratias me sibi debiturum credat. Dominum la Faille cum PrincipereGa naar voetnoot3) suoGa naar voetnoot4) agere scribis, sed quis me nunc doceat, qua via hunc munusculum | |
[pagina 161]
| |
meum assequatur, vagum atque incertas sedes subinde mutantem, quoties bellum et castra migrant. Cum poteris tu mihi hoc adjumento sis Vir Clarissime, et quam optimè interea valeto.
26. Dec. 1651. |
|