Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 105.
| |
[pagina 159]
| |
bus hoc studium est cordj. Propugnauit varias me praeside thesesGa naar voetnoot2), inter quas fuere, si recte memini, de jnnatantibus humido; ante triginta minimùm annos: quarum exemplar transmitterem, nisi Pragae mea perijssent. Patre Guldinus ab anno circiter, inter viuos esse desijt; vti et ScheinerusGa naar voetnoot3). Kircheri Hierogliphica, necdum vidi. Adest mihi Pater Sarasa, et saluere te jubet, librumque tuum videre peroptat, et licet otio careat, sperat aliquid tamen e negotijs, quibus premitur, se exclusurum, vt curiositate sua pascatur, eique pabulum praestet. Inuitationi tuae paene succubuissem, tentandi, quae prioribus tuis me titillarunt; circa theoremata, vel problemata tua: nisi timor me subduxisset, diuturnioris morae. sufficit itaque mihi, credere ea tibi difficilioris solutionis exstitisse; vt me a labore suscipiendo abducam. praestolabor itaque donum tuum, neque permittam jllud apud me otiosum haerere, priusquam ab ouo vsque ad mala jllud degustauero.
Gandauj 21 Nou. 1651. Clarissimo Domino D. Christiano Hugenio Hagae Comitis. |
|