No 6.
Henricus Bruno à Christiaan et Constantijn Huygens.
14 mai 1645.
La lettre se trouve à Amsterdam, Archives municipales.
Constantino et Christiano Hugenijs, amoribus meis S.D. Henricus Bruno.
Litteras a vobis heri rectè accepit Pater, pro quo, quia ipsi otium non est, ego jussus ita respondeo. ante omnia stijlo sanè quam bono conscriptas videri, sed stijlo tamen, se verò atramento conscriptas velle. Quod ad ParaviciniGa naar voetnoot1) vestri, qui cum Caesar non sit, Dictatorem tamen se ipse facere conatus est, basilicas edictiones attinet, rectè vos isti νομοθέτῃ geminum νομοϰλάςην opposuisse. Bonas quidem illas esse leges, sed pueris praescribendas, studiosis verò, qui jam per se rectum atque utile intelligant, quibusque et aetas adultior bonas leges sibi ipsa dixerit, et insererit natura melior ac pater optimus, et infixerit educatio, nolentibus non obtrudendas; et rectum responsum esse illud Constantini, quod dixerit, vos a teneris doctos bene facere non metu mulctarum sed amore recti. Quod tamen ad illam legem attinet, quae sero venientium dentibus bellum esuritionemque indicit, quia certum prandio et caenae tempus statui debet, et iniquum est omnes unum exspectare latrante stomacho, ita consentire vos aequum censet Pater, ut coenâ excidat qui post coenam accedit; qui vero super coenam, edat quod inveniet. nam ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα. Cras vinum mittetur vobis quo caeteras istas proletarias leges
despumare atque abstergere jubemini. Scire velim quales tandem lectiones plenis ventribus inculcare instituat vester Solon, tum an caeteri contubernales legibus subscripserint.
Multum valete, dilectissimi et bene, ut soletis, rem agite.
Hagae Com. prid. Id. Majas. 1645.
A Messieurs Messieurs Constantin et Chrestien Huigens, op 't Steenschuur, inde Hartogh van Saxen
P.
tot
Leiden.