Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 96 ←04 09 1613 Ged., dl. 1 p. 49 Doctissimo ornatissimoque viro Ioan. Ludo. Calandrinoaant. Calandrine, decus iuvenum, laus summa virorum, cuius ad exemplum - quamquam discrimine magno - omnes optatam cursu contingere metam nitimur et longum requie finire laborem, 5[regelnummer] dum tua ferventi zelo vestigia pone insequimur, non assequimur, studiosa iuventus: hactenus obticui. Quid enim? Non tanta tenellae vis fuerit nostrae, non confidentia Musae, ut tibi, qui celebres inter numerare poetas, 10[regelnummer] prodat abortivos puerilia carmina fetus. Ne tamen hasce aliquas ficte conectere causas aut nodum in levi videar tibi nectere scirpo, hoc unum tandem taciturna silentia longi temporis evicit durum sine lege poema; 15[regelnummer] quo tibi, quot niveos immixta grandine floccos proxima fudit hiems, quot ver super arbore frondes, quot gravidas aestas Cerealia munera spicas, quot dabit autumnus tumidos in vite racemos, tot procul a Batava mitto tellure salutes. 20[regelnummer] Et modo quod poteram dum lumine Calandrini felix Haga refulgeret patrisque penates - nempe tuas aliquo venerari carmine Musas, quarum tu caput et quarum tu verus Apollo es - litterulis nunc mando meis fidoque ministro 25[regelnummer] qui ferat hasce tibi (si vis, fortuna) tabellas; quis tu, seu placido recreatum murmure fluxus curva tenet liquidi spatiantem ripa Lemanni, seu potius residere domi cum compare dulci Vorige Volgende