Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 73 07 12 1610 Ged., dl. 1 p. 26 Elegia ad patremaant. Iam mihi Daedaleas optarem sumere pennas, iam cuperem currum scandere, Phoebe, tuum, ipse licet puer hoc Phaethon periisse refertur, quando impar patrios cogere vellet equos, 5[regelnummer] parvulus ipse licet puer his cecidisse refertur Icarus, et tinctas nomine fecit aquas; scilicet ut patriis possem dare basia labris, quod mare, quae terrae hunc quisve locus teneat, scilicet ut rursum videam quae tempore longo 10[regelnummer] lumina luminibus non mihi visa meis. Ast ego quid stultus rogito? Quid inania verba iactito? Perniciem quaero quid ipse meam? Scilicet hoc totum est: redeas cito ut omine fausto atque feras natis gaudia grata tuis. 15[regelnummer] Sic mihi Daedaleas poteris coniungere pennas, sic et erunt cursu nulla pericla meo; sic ego Phoebeum, genitor carissime, currum scandero, sic cursu nulla pericla meo. Septimo Id. Decembris. Annor. 14, 1610. Vorige Volgende