Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 67 04 09 1610→ Ged., dl. 1 p. 23 De rustico et monachoaant. Rusticus et monachus mensa pranderet in una perlaute exstructa carnibus omne genus. Accumbunt omnes mensae. Tum callidus inquit rusticus, huic vesci carnibus anne licet? 5[regelnummer] Ille caput quatiens placide negat. Ova feruntur ilico, fertur ei panis, ad haec butyrum. Subrident alii, dapibusque epulantur opimis purpureoque rigant guttura sicca mero. Exactis epulis tandem mensaque remota, 10[regelnummer] nescio quo vadunt rusticus et monachus. Ad fossam veniunt, ubi nec saltare dabatur (lata enim erat) sicco neve meare vado. Sublat\a\ monachus togula transibat, at alter: ‘Me quoque transfer’, ait. Iussa facit monachus. 15[regelnummer] In medio cum sunt, ‘Anne ulla pecunia tecum est?’ ipse ait. Adnuit hic. ‘Nulla ferenda mihi est.’ Sic ait et medias hominem demisit in undas ex humeris monachus. Parque pari retulit. 1610, [a]n[nor.] 14. Vorige Volgende