Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4214. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)aant.Quod per aestatem omnem egerim Harpocratem, duplex exspectatio in causa fuit. Una illustrioris victoriae, altera editionis poëmatum meorumGa naar voetnoot3). Illam fortunae bellicae, hanc typographorum lentis operis imputo; ab utraque poteram scribendi argumentum nancisci. Iam, cum priori satisfecerit divinus favor, posteriori illud hominum genus, quod, praeter morem suum commotior, Erasmus dixit, non uno dignum suspendio, loquor; praeterquam quod per haec tempora per Occidentem Omnem raptus non fuerim domi, ut Belgarum licuerit meminisse. Quae in Hulstam scripsiGa naar voetnoot4), rogo veteri tuo more tradas celsissimo Principi, ubi oportuni erunt aditus. DemostheniGa naar voetnoot5) somnum adimebant Miltiadis trophaea, et mihi veternum Auriaci. In oculis turrem Antverpiensem habet Princeps noster, in votis ac spe Antverpiam ipsam. Et possum ego ex ejus clade mihi aliquid polliceri, si quando ad Federatos devolvantur culinarum D. Michaëlis, qui Christianorum Perseus est, opimi reditus, ant alterius cuiusdam sine meo suffragio in Sanctos recepti. Forsan me Iesuitici Collegij professore dicere habebit Loyolita aliquis:
Quis novus hic nostris successit sedibus hospesGa naar voetnoot6)!
Quid si fasces ambiam? Antverpianus sum, non Hobocae aut in paludibus Kempensibus natus. Si dubitas, crede titulo. Poëmata mea, quae in duo excrevere volumina, N.T. ea qua decet veneratione offero; nuncupavi illa duobus apud me Sanctis, hoc est a populo secretis. Qui isti sint, loquitur altera a fronte paginaGa naar voetnoot7). Mihi hic a te habitus honos, ut in poëmatum tuorum frontispicio ostentes nomen meum. Quare sine, ut tuo potius superbiam, et qua sim apud te | |
[pagina 261]
| |
admissione et gratia indicem pluribus. Causas alias dicet dedicatoria. Ut ad schedas tuasGa naar voetnoot1) veniam, crescunt victoriae Principi, et tibi carminis vis. Illi laus ἐπὶ ξνροῦ ἵσταται ἀκμῆς, tibi in cuspide epigrammatis. Quam non pulverulentum illud de pulvere, hoc est, laudum divinarum materia, quod acumen non Romanis, sed Belgis debes, ut et illud de Hulsta arbore. Quam non vana est illa ad Antverpiam paraenesisGa naar voetnoot2), quam ego sororem, quam servam malimGa naar voetnoot3). Legi haec cum Hoofdio, Vossio, Mostartio, Vondelio, licet hic argumenti impatiens sit. Hoofdius ex illustri morbo iterum convaluit; non bene convenit capiti cum pedibus; etiam AlopeciumGa naar voetnoot4) exercuit celsissimus iste, aut potius imae partis dolor. Illustrissimo comiti Mauritio dicas velim, me Brasilia redijsse domum et iam mea convasare. Exemplaria mitto tria, fulgidiore veste, Principi patri, filio, et tibi singula; reliqua amicorum sunto ..... Amstelod., XXII Novemb. CIƆIƆCXLV. |
|