Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 131]
| |
3906. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (K.A.)aant.Nescio an legitimae censeri debeant excusatiunculae, quibus te subducere recriminator satagis nimium nobis perspectae veritati. Etenim te Bacchanalibus diebus Hagae condixeras; quo cur non adnataveris, Leander, ne ipsâ quidem Hero facem exhibente, amplioris otij disceptatio erit. Interim fatemur, te non illepide circumvenisse nos, qui relictâ nobis exangui viduâ, cum succulentis novem puellis securissime rem habuisti. Amplectimur vero calentes et cum ab .....Ga naar voetnoot2) vestro tum a matribus rubentes partus brevi concubio prodidistis. Quod inter eos quendam quasi meum adoptaveritis, quam ego aequo animo patiar, ecce epigrammatio his adjuncto testatus sumGa naar voetnoot3). Invenies item alterum eiusdem farinae, an furfuris, in tua incendia, lucidissimis flammis illustrioraGa naar voetnoot4). Tum vernaculi nonnihil, quo viduam, dum adfuit, oblectare conati sumus et, si ausim dicere, oblectavimus. Discedens enim candidissime professa est, plane se itineris non poenitere. Ut de reditu annuo, quem, ut videbis, stipulati sumus, non arbitrer desperandum ..... Hagae Com., IX Mart 45. ‘Quod caput epistolae esse debuit, ecce quas a Iesuitis tibi delicias mittam. Eas mihi comes Mauritius commendavit; commendat vero se quam maxime BaldijGa naar voetnoot5), inquam, carmen, quo nihil tersius aut elegantius scribi protest. Duo minora folia e Gallia sunt, et mihi quidem stupori, cum illatinam gentem video, quae nihil hactenus hisce comparandum dedit meâ opinione. Tu videris et cum chartulis judicium remittes. |
|