Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3905. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Nescio an fatis, an vobis irasci debeam, qui voluptatum dies indicitis mihi plane intempestivos. Cum docendum nobis est, advocatis viduas, et adsunt; cum docendum non est, adsum ego sine illis. Scilicet metuitis, ne, si ad illas accedam, incalescam nimis. Illud scito, me et amoris aliquid et humoris, ut Plautinis verbis utarGa naar voetnoot5), habere in meo corpore, et nondum exaruisse ex rebus amoenis et voluptarijs. Voluissem interesse vestris coetibus, homo minime morosus; sed visum vobis ea tempora eligere, quibus mihi reddendum temporis tributum. Sed devorabo hoc sive infortunium, sive iniuriam, qui maioribus fui par. Ob Bacchanalium biduum feriati sumus, quod itione et reditione absorptum fuisset. Scripsit Satrapa ex relatu ancillae suae, quae falsa hoc auditione acceperat, me Hagam profectum; non magis vidi Hagam per hos dies, quam Constantinopolin. Mitto exemplar carminum tuorum cum correctionibus, quod mitti petijt D. Bruno. Serius illud accepi, quam ut earum ratio potuerit haberi. Tantum illud tuum Hier leitGa naar voetnoot6) iussi corrigi, quanquam et tu erraveris et ego; nam autographum tuum habet: hier light, duobus punctis inclusum; tu scribis legendum: Hier leit, cum uno puncto. Aposiopesin iam capio. Posthac mihi manda, si quid recte curatum velis. Mitto epigrammata mea in flammas publicasGa naar voetnoot7). Inter illa unum est, quod tuae est inventionis; ignosce, si gloriam tuam mihi vindicem; utere in meis pari jure, et fieri potest, ut in easdem cogitationes incidamus poetae. Praestantissimam Tesselam, si istic adhuc est, saluta, et D. Vicofortium, et filios, et D. BrunonemGa naar voetnoot8). |
|