Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3895. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)aant.Mitto, nobilissime, exemplaria aliquot operis tui, quae sola supererant; reliqua omnia distracta sunt. Typographus noster iteram proelo commisit; quare si novas interpunctiones et accu- | |
[pagina 127]
| |
ratiores transmittere libeat, fac ocyus, absque ulla mora. Illam interpunctionem, super qua usque adeo παρατραγῳδεῖςGa naar voetnoot1), ita repperi in apographo Hoofdiani exscriptoris, quod in typographeio etiamnum est. Tuum autographum consulere non licuit, quod apud Hoofdium iam absentem asservatur. Nec video, ita me Deus amet, ullam insignem hallucinationem aut mendum in exemplaribus editis. Sensus optimus est: En nu te voete light; quae matrem respiciunt et sensum prioris discursus finiunt et claudunt. Post illud punctum alloqueris animam et dicis, ad modum imperantis: Hier light en gaet niet voort, Mijn siele; jace hic, anima, nec progredere ulterius. Nullum hic video ulcus; nihil hic pudendi, nihil quod asellum maiorem corruget. Imo, si meo sensu, qui forte est ἀναίσϑητος, abundare mihi concedas, posthaberem tuam lectionem. Non possum assequi ullum grande acumen, si legas: En nu te voete light, hier leit. Sed de his alias. Hoofdius cum uxore Rotterodami est; praevertit filia ConstantiaGa naar voetnoot2) partus diem imaginarium; illa filiam peperit. Cum Tessela statariam iam pugnam aggrederis; ego vos commisi. Deus e machina commissos dirimat; gloriosum adversarium nacta est, nec tu ignobilem Camillam. Totam Babylonem invades; omnes meretriculae istius abscessus pertundis acerrime. Redit ad te exemplar tuum; descripsit filius, ut amicis legendum per occasiones detur. Si Tesselam bene novi, non respondebitGa naar voetnoot3); amat discursus breves; ego illam ob virtutes summas veneror. Hodie illi scripsi: Vivamus, mea Tessela, atque amemus, Insultusque senum, sed aulicorum, Omnes unius aestimemus, etc. Te disputantem aequo animo ferre potest, me iniquissimo ferat, praesertim si capulo tenus illam vellem confodere. Vale, amicorum princeps integerrime. Amstelod., 8 Feb. 1645. |
|