Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2770. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)aant.Cum aquae in euripos et cataractos magno impetu irruunt, sisti eas hinc inde obiectis valvis portisque necesse est, ne mole sua obruant vicinas terras. Mihi tanta rerum scribendarum moles incumbit, ut punctis mille et commatibus et parenthesibus singultientibus - vocem tuam agnosce - opus sit, ut scribenda determinem et suo singula ordine efferam. Ex quo Hagâ cum Principe abivisti, ego individuum vagum fui, modo Poelgeestam, modo in Bamestrae agrum, modo Muydam, mox Beverovicum et Alcmariam abreptus. Ubique inter meos tuos quoque amicos repperi, quibus benevolentiae tuae et comitatis characterem impressisti; quam ob causam meminisse tui amant, sive sicci seria agant, sive adspersi Libero Saliaribus dapibus ornent deorum pulvinaria. Poelgeestae apud cognatum tuum D. SchonckiumGa naar voetnoot5) censum inivimus tuarum virtutum; verum hoc unum in vitio posuimus, quod cum omnes devincias tibi, argumentum invideas et bonas occasiones demerendi te. Debere tibi nos mavis, quam debere nobis, et corporibus dijsque coelestibus similis inferioribus te tuaque donas, at accipere quicquam a sublunari mundo nescis. Bamestra RicciosGa naar voetnoot6), OssiosGa naar voetnoot7), RanstiosGa naar voetnoot8) mihi obvios cum | |
[pagina 192]
| |
pilentis et quadrigis obiecit, quibus regaliter vectus accessi Tesselam, cui epistolae tuae partem praelegi, quae de rivalibus agitGa naar voetnoot1).
Illa suos prudens mecum suspendit amores,
Et solum Veneris nomen, siccosque poetas
Sicca colit. neque tota gelu. blandissima posset
Basiolis et versiculis matrona resolvi.
Ab eius facundia est carmen hoc, quod mitto, inscriptum albo nobilissimae virginis Traiectinae OgelGa naar voetnoot2). Beverowici apud D. Paulum de WillemGa naar voetnoot3) te totum Parisinis uvis immersimus, et ibidem in praedio CoymannorumGa naar voetnoot4) asparagos non una tibi paropside sacravimus, optavimusque omnes, ut quam cito illi crescunt, tam cito te incolumem videamus et victorem Auriacum. Quod interpretem te praebueris Veneris meae Britannicae apud celsissimum PrincipemGa naar voetnoot5), est quod tibi aeternum debeam; gratiores sunt aulicis chirothecae, quibus iridis pulverem adspersit artifex; gratiores quoque fuere versus mei, quibus tu scholijs tuis, velut myrothecio, fragrantiam addidisti. Cogita, mi Hugeni, grandi te munere functum, cum ista ludicra interpretaris. Est quippe inter deos Ἑρμῆς, interpres Divùm. Impetrasti pro me triadem centenariam, quam a quaestore accepi per D. Vicofortium. Vivat Princeps in Musarum solatium, et μέγα πένϑος Ἰβήρον. Vivas et tu, qui Celsitudines facundia tua et exaggerationibus argento emungis, in amicorum gratiam. Poemata in Angliam transmissa, quia tardius eo venisse creduntur, exhibita Regi non sunt. Scripsi ad Ill. Legatum D. Joachimi petijque, ut dignetur ea offerre, ubi tempestivum iudicabit. Nobilissimus Vicofortius in Hagiensi agro habitat, in praedio quaestoris HoefijserGa naar voetnoot6). Ego tanto amico et adstite(?) orbatus erro, velut viduatus compare turtur, et Pylade Orestes. Commutavi jampridem cum filio tuo Constantino epistolas et versus. Obijt Traiecti ad Rhenum pictor celebris Jacobus de GheijnGa naar voetnoot7), et Van der BurchiumGa naar voetnoot8) nostrum perditum ivit legato octo mille florenorum; gaudet simili beneficio soror vidua, exactissimae matronae exemplar. Iam hic est et risus mihi materiam facetissimus ille subministrat. Scripsit jampridem D. StellaGa naar voetnoot9) ad D. Vicofortium, Cardinalem Richelium unice optare, ut versibus meis dici posset. Hoc te solum scire volo. Est is Stella in flagranti apud Richelium gratia et mihi addictissimus, nuper legatione functus apud Brisacenses, nunc ad Helvetios missus, aut mittendus. Ego, ne videar deesse votis tam clari ducis, meditor panegyrin de eius laudibus. Redcunt ad te epigrammata tua doctissima et acutissimaGa naar voetnoot10), quae gradibus iterum distinxi, ut qualitates primas solent physici. Si malus fui censor, expecto, ut mihi accidat, quod Tiresiae aut Marsyae. De nova poematum tuorum editione velim serio cogites, praesertim epigrammatum, quibus salivam moves omnibus, adde et splenem ..... Amstelod., IX Jul. CIƆIƆCXLI. Muydae ludi circenses exhibiti sunt. In eos sic lusi ad Satrapam ἄδηλος:
Dum tuas intentas, in circum dirigit hastas, caetGa naar voetnoot11).
Daar juist krijg ik uw briefGa naar voetnoot12). Wat is die ‘dissertatiuncula’ van uw kleinen Christiaan goed! |
|