Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1365. C. BarlaeusGa naar voetnoot8). (L.B.)aant.Quantos tu, mi Hugeni, fluctus in simpulo excitas, quanta fulgura e pelvi das, quia epigramma molliusculum effudi in Tesselam, quia ad Belgicos eius rythmos, praeter meum morem, Belgico idiomate, verba reposui minus severa, credor tibi amare et Dioneae Veneris esse catellus vel puellus. Non sum lapis aut stipes, cum assedeo Tesselae. Nec quoque sum nitrum aut naphta, quae sine contactu inardescit. Videris metuere, ne forte sacer a nostris ignibus aether Concipiat flammas, correptaque regia coeli Ardeat et mundi moles operosa laboretGa naar voetnoot9). Refrixi non parum, amicissime; πάλαι μὲν ἦσαν ἄλκιμοι ΜιλήσιοιGa naar voetnoot10). Capit cum actate | |
[pagina 157]
| |
incrementa prudentia, at non illa animae pars inferior, quam Graeci τὸ ἐπιϑνμητικὸν vocant. Legisti, quales se iactitent fuisse Horatius, Naso, Catullus alijque, qui tandem necesse habuerunt canere:
nunc arma suspensumque bello
Barbiton hic paries habebitGa naar voetnoot1).
Illa vatis amatoris - ut tu quidem ais - Tessela scripta manu magna gravitate praesentem vitae statum tuetur, et pro eo verba facit. Ego, ne videar eruditam simulationem observasse, laudo institutum; sed constantiam me ut plurimum in istiusmodi votis desiderare affirmavi, cum mina nec Capitoli sit saxum, nec mathematicorum cubus, nec ex fatorum ordine, quae immobilia censentur. Commutamus versiculos, sed de amoribus altum silentium. Simulamus ambo communem forte morbum, quem prodere audet nemo. Nempe aliud cupido, mens aliud suadet. Sunt plurima, quae in ista matrona vereor et suspicio. Est aliquid, quod displicet, cuius nota est †Ga naar voetnoot2). Quod si non animo fixum immotumque sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare iugati, Huic uni forsan poteramGa naar voetnoot3), etc. Sed sapiendum, Hugeni, nec temere ad secunda vota transeundum. Terrent novercalia odia, terrent acerrimae Ilieronymi invectivae in secundas nuptias. Et videntur gentiles illas permisisse magis, quam probasse. Ideo Dido culpam vocat. Saepe mihi indignor, quod illud a me impetrare non possim continentiae robur, quod sibi imperant monasticae vitae professores. An aliud ipsis putas esse iecur, quam nobis? An precum assiduitate putas expugnari posse carnis petulentiam? An rarior mulierum conspectus asperat sanctissimos patres? An vigilijs et lucubrationibus arescunt? An fascinum adhibent et herbis alijsque antidotis castigant generosissimos naturae impetus? Cuperem esse frigidus et ligari, ne necesse habeam denuo amare, aut Heroidum, ut vis, epistolis nomen meum inserere. Viverem tranquillius, nec causas darem Hugenio sugillandi et insectandi innoxios ac vixdum vagientes amores. Si unquam, si usquam fui scepticus, nunc et hic sum. Rogas, an amem? οὐ καταλαμβάνω. An Tesselam? οὐδεν ὁρίϑω. An serio? οὐ μᾶλλον ἦ ἐκςῖνο. An ut poëtriam, an ut amasiam? Έπέκω. - Transeo a Tessela ad PontificemGa naar voetnoot4). Facile mihi esset epigrammate insectari deletoriam manum Pontificis. Sed vix audeo offendere Pontificem, qui bene de me sentit, et commentis meis dicitur gaudere. Nec S. Marco cupiam displicere, ne recentes Molini manes offendam. Tua vero epigrammata talia sunt, ut aemulari qui velit, vitreo sit daturus nomina pontoGa naar voetnoot5). Praeripuisti mihi aculeos, sine quibus languet epigramma. Illud ϑεῖον est: Vim meritis, quae dedit, ipsa rapitGa naar voetnoot6). Et illud natum ultro, non quaesitum: Quod exstruxit PIEtate Roma, VRBanitate destruxitGa naar voetnoot7). - Progredior ad tertium, quod prudenter in postremum ordinem coniecisti, post Tesselam et Pontificem. Si per biennium me philosophantem audivisset capacissima elegantiarum Tessela, auderem illam cum Sebastiano Bassone componere, qui pluribus iaculis transadigi meruit, quam sanctus ille Sebastianus. Vox est, praeterea nihil; magno conatu magnas nugas agit. Aristotelem non intelligit, cui oppedit verius, quam contradicit. Legi ante annos duodecim, et habeo in bibliotheca mea. Gloriolam quaerit ex adversarij celebritate. Si viveret Aristoteles, Hippocrati curandum mitteret. Petis, ut omissis controversijs theses ipsius ἐλευχτικὰς excerpam. At nullas habet; aut si quas habet, sanae non sunt, aut non contradicunt Peripatetico. Ex Andabatarum est genere, qui adversarium sibi fingunt, qualem nusquam invenias. Aiax est lorarius, qui, dum in sues saevit, putat se Achivos caedere. Omnia in frigidissimos igniculos, qui πρῶτον ipsi sunt ψεῦδος, resolvit. Controversias physicas explicare publice iam occoepi. Sed Sebastianum illum, honoris causa, non nominabo. Sine, ut Tesselam potius laudem, quam Gallum istum eviratum refutem. Illi consentire satius fuerit, quam ab hoc dissentire. Cum multa in illo scriptore legeris, ignorabis multa; post taediosam lectionem discedes e convivio, nec satur, nec | |
[pagina 158]
| |
famelicus, sed prorsus ἀνόρεκτος. - Vale, vir clarissime et amicissime, et coniugem liberosque saluta. Amstelod., XXVI Mart. CIƆIƆCXXXVI. Quid in tertio epigrammate Latino ad Duartam et Tesselam desideresGa naar voetnoot1), non video. Perlegi; nihil datum licentiae. In Belgicis rythmis peccavi alicubi: aen u sij
haer melodij, lege: Poësij.
Non soleo nostrate lingua scribere versus; ideo hallucinor facile et minus adverto ad postremas syllabas. |
|