Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5. Aan zijn vader. (K.A.)*aant.Litterae quidem ad Matrem, Pater colendissime, huc allatae sunt, sed ad nos nullae, nisi in fine epistolae Matris unus aut alter versiculus, qui praeter vulgarem salutationem nihil continet; quid ergo nos incusas? Imo tute potius ipse incusandus mihi videris; ieiuniores enim tuae sunt nostris. Mauritii quidem aut versus aut prosam, meamque EthiopoeiamGa naar voetnoot1) expectaturum te scribis, te vero nullos versus vel prosam remissurum, quod mallemus, quin hoc scripsisses ut versus placuerint; vereor enim ut placeant, cum iudicium de ijs tuum non dicas. Incolumem te Bredam appulisse et Berghas reversum ex animo gaudemus, sed magis gavisi essemus, si et nos tecum eo ire et tuum patrium solumGa naar voetnoot2) visere potuissemus. Sed quoniam id quod volumus non potest, velimus id quod, possit, litterisque nos oblectemus. His enim, ut inquit Cicero, absentes videmus. Hagae Comitis, VIJo Cal. Aprilis (= 26 Maart) CIƆIƆCIX. |
|