Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6. Aan zijn vaderGa naar voetnoot3). (K.A.)*Nullae a te litterae gratiores nobis fuere quam postremae, tum quod de reditu tuo certiores nos fecerunt, tum quod utrumque nostrum tandem satisfecisse tibi scribis et praesertim me Saphicis istis versibusGa naar voetnoot4), quod maxime gaudeo. Quod multa eorum apud I; SecundumGa naar voetnoot5) olim te legisse meque illum imitatum esse dicas, id factum non nego, imo laudi mihi duco tam eximium poetam imitari; nam quid alioqui Virgilium, quid Ovidium, quid alios opus est legere, si non imitemur? Quin ipse Ioh. Secundus, quem ego imitatus sum, ex Horatio sua descripsit; cur et illud mihi minus liceret? Desine igitur posthac plagij vel furti me incusare, nam non magis ego incusandus sum quam ille. EthopoeiamGa naar voetnoot6) meam te tam diu promissam esse dicere miror, cum ante octo dies primum componere inceperim; saepe quidem in animo habui etiam ante discessum tuum, sed nimium mihi diffidebam; iam tandem saepius tentando incepi et brevi absolutam, ut spero, ad te missurus sum. Velim et tu, si tempus aut otium sit, aliquando versiculos aliquos ad nos mediteris, ut videamus an tute, qui me incusas, ipse aliquid ex tua pharetra depromere possis. Hagae-Comitis, IIIIo Id. (10) April. CIƆIƆCIX. |
|