| |
| |
| |
De Silvaeducensis civitatis ab hostibus obsessae liberatione.
| |
| |
☞ Ea, quae de Silvaeducensis Civitatis ab hostibus obsessae liberatione sequuntur, exscripta sunt ex opere rarissimo, cui titulus: Historica narratio profectionis et inaugurationis Ser. Belgii Princip. Alberti et Isabellae. Auctore Joanne Bochio. (Pag. 488-500.) Antwerp. 1602. Fol.
| |
| |
| |
De Silvaeducensis Civitatis ab hostibus obsessae liberatione.
Non irrito hoc opus voto claudimus, nec vano omine; cui summam typographi cum manum imponerent, subitus gravisque de obsessa civitate Silvaeducensi ab hostibus Batavis, sociisque perduellibus, nuncius advolavit: qui recenti Berckensis opidi in Bheni ripa siti expugnatione, insolentes et feroces (quo fuerant potiti quod Albertum Archiducem ejusque copias in obsidione in Flandris Ostendana scirent distineri: facta a militibus praesidiariis, qui strenue se gesserant, prius deditione, quam missa a Principe nostro auxilia, magnis licet itineribus venientia, adesse illis possent; imminens periculum, quod ab hoste epidum arete cingente, ac cuniculos agente obsessi metuebant, pactione avertentibus) rem arduam sunt aggressi, ac Silvaeducensem, quartam inter metropoles Brabantiae urbem (Ambivaritos hoc tractu quidam locant, alii Aduaticos, tametsi Antverpiensibus sedes illas tribuat Joannes Coropius Beeanus in Aduaticis) virium suarum confidentia adoriri atque acriter oppugnare decreverunt.
Eam illi civitatem, si quam aliam in Belgio, a tumultuum exordio in partium suarum factionem pertrahere,
| |
| |
situs opportunitate, quod Bataviae sit finitima, ac gentis bellicosae fortitudine et potentia allecti et incitati, quod ingentia inde commoda sibi exspectarent, loco ad praedas convehendas idoneo, et securitati suae consulerent, si urbis munitissimae propugnaculum adiicerent; occultis primum artibus, machinisque latentibus, deinde vi aperta, maximoque nefarii belli apparatu invadere et expugnare conati sunt.
Anno igitur septuagesimo octavo supra sesquimillesimum tacita consilia de praesidiariis intromittendis, qui in suae factionis verba juraverant, frustra inierunt, civibus illorum conjurationi non minus animosae quam celeriter resistentibus. Heusdani opidi praefectus, quod tribus circiter milliaribus Silvaducis abest, Henrici Agilaei et aliorum conjuratorum opera, tres peditum cohortes apertis mane portis, quibusdam e collegio Dimicatorum (Phratriae nomen est, civitatis custodiae antiquitus ordinatae) ejusdem facti consciis, et excubias tum habentibus, in patriae perniciem ac oppressionem, introducere nitebatur. Et jam portae imminebat, eamque occupasset, nisi in vicino habitantes cives confestim advolassent, et periculi magnitudinem porta clausa propulsassent. Interea Agilaeus falsos de quibusdam e medio tollendis, rumores dispergebat, mandata se habere in sinu palam jactabat, de Magistratu comprehendendo, se ipsum vero subsellia conscensurum, rerumque potiturum ante vesperam asserebat. Ad hanc rem parati quadraginta sive milites clanculum submissi, sive sicarii e latebris educuntur, quibus se adjungunt reliqui conjurati, praecipuam urbis portam, quae a Vuchtensi suburbio vocatur, armati invadunt, eamque fabrilibus malleis effringunt. Introrsus se com- | |
| |
muniunt plaustris raptim dispositis, donec copiae militares, quae ab urbe nonnihil retrocesserant, facto reditu adessent. Verum civibus accurrentibus velut ad commune incendium restinguendum, conjurati et sicarii, caede utrimque orta, urbe sunt ejecti. Praetereo quid Comes Hogenlous obtulerit, qui cum militaret Ordinibus Hollandiae, ingentem sciebat se gratiam initurum, si Silvaeducensibus persuadere posset, ut duas peditum cohortes, turmam unam equitum suorum admitterent, qui cum visum esset, introitum pluribus darent. Varios itaque sermones in vulgus dissipabat, regiosque milites non ad urbis praesidium, sed ad direptionem adventare ferebat. Per vectorias item naves insidias struxerunt, quas specie
commeatus pecuniae in stipendium copiis Casimiri, Silvaeducensem agrum depraedantibus, subvehendae apparaverant. Sed cum neutrum succederet, simulato subsidio obsessis Trajecti ad Mosam ferendo, ducto in finibus Silvaeducis exercitu in urbem invadere, ac flamma ferroque omnia miscere, fortunasque civium diripere meditabantur. Plebs portis occlusis, invitis dimicatoribus aliisque conjuratis, qui signo per incendium foris suis dato, armati pernoctabant, urbem servavit. Nec seditionibus frequenter concitatis, quae non sine sanguine exstinctae quieverunt, efficere potuerunt, ut a religione Catholica deficeret, et Regis obsequium ea civitas exueret. Neque alio pacto suae tranquillitati et securitati potuit consulere, quam decreto illo, quod mense Julio anno septuagesimo nono tulit, libere abeundi quibus videretur, cum supellectile et bonis, facta potestate. Discesserunt conjurati et factiosi homines, metuque civitatem quo perculsa et afflicta jamdudum trepidaverat, tandem liberarunt.
| |
| |
Quamvis autem Batavi postea non cessaverint occultis consiliis et proditionibus optimam rem publicam et fidelissimam persequi et lacessere, conatu tamen irrito eidem inhiarunt, usque ad annum octogesimum quintum mense Januario, cum in eam invaserunt majoribus quam unquam antea viribus ac certiori potiundi fiducia, res autem hoc modo fuit acta. Comes Hogenlous tria peditum millia, septem turmas equitum ducebat, milites lectissimos, quos per tenebras nocturnas latentibus itineribus locavit in insidiis extra portam Vuchtensem qua Antverpiam itur. Hic opportunae aediculae erant duae, ad diurnas excubias ante portam agendas, quas milite complevit facinori incoeptando. Aperitur mane de more porta, horam circiter octavam, versatilis pons demittitur. Hostis improviso e latebris prosilit, in cives attonitos ac numero impares impressionem facit, quosdam opprimit, dum alii intra urbem fuga elabuntur. Interea cujusdam proditoris opera partes suas, ut convenerat, agentis, custos cataractae sive trabium pensilium portae imminentium, a munere suo, ad quod ex praescripto et jurejurando tenebatur, a trabibus demittendis tantisper prohibetur, dum hostium aliqui festinanter supra portam contenderunt. Custodis duriter accepti vitae vel aetati parcitur, et in turrim vicinam senex detruditur. Signo itaque dato hostes universi celeriter accurrunt, patente porta excepti, et in urbem magno impetu, primis defensoribus facile repressis per milites scutatos, sclopisque majoribus (quos mosquetas vocant) instructos penetrarunt, moenia utrinque occuparunt, ut receptui suorum, si repellerentur, securius consulerent. Et jam de victoria certi esse videbantur, ut a minis atrocibus se nulli nec aetati nec sexui parcituros, primo hoc successu elati haud abstine- | |
| |
rent. Tum cives periculi magnitudinem ob oculos ponentes tota urbe ad arma conclamarunt, hosti obviam contenderunt, pugnamque inierunt, tumultuariam quidem sine ducibus aut ordinibus, ut metus repentinus et necessitas
postulabat, sed magna animorum confidentia spectatam. Dimicatur acriter tribus locis potissimum, sed omnium confertissime ad pontem molendinarium: tantaque ibi virtus civium pro aris et focis depugnantium, ardorque enituit, ut non modo impetum hostilem sustinuerint, sed ejus audaciam inhibuerint fregerintque, ac tandem retrocedere fugamque capessere portam versus coëgerint quam ubi obstructam demissa cataracta hostes offenderunt, metu per rei novitatem aucto, salutem de muris desiliendo quaerunt. Siquidem grandaevus custos ille male habitus acceptusque, ac in turrim detrusus, cum hostes ad portam servandam delegatos descendisse deprehenderet (incertum an praedae, qua potiri urbe capta impense flagrabant, stationem deseruerint, an cum reliquos viderint terga vertentes, fugam maturaverint) prorepit semianimis, occlusoque ostio demittit cataractam, excepta una trabe, cui prae turbatione ac trepidatione minus attendebat. Haec cives ignorabant pro patria pugnantes; qui ut hostem loco cedere, exitumque sibi quaerere animadverterunt, acrius instabant, et crescente multitudine additisque viribus hostes caedunt et fugant. Magnus hostium numerus saltu praecipiti in aquas prolapsus per loca fossarum vadosa evadit, alii cataractam demissam perfringentes viam fugae patefaciunt, alii qui aciem extremam ducebant, inter quos et Hogenlous, mature se recipiunt, priusquam delapsa cataracta reditus praecluderetur. Caesa hostium cadavera ducenta sunt reperta, centum aquis absumta. Ceteri evaserunt partim vulnerati, partim iner- | |
| |
mes; projectis enim armis saluti consuluerant, et accepta insigni clade a civibus rejecti sunt, quinquaginta vel circiter tantum desideratis, aliquot sauciis. Actae gratiae solemnes omnipotenti Deo, qui civibus fortissimis animos addidit viresque, ut hostis acerbe ipsis insultantis impetum represserint, ac sine mercenarii militis opera, praeclaram pro patria sua defendenda, victoriam consecuti sint. Egregiam hanc virtutem civiumque fidem
integram Rex Catholicus Princeps noster clementissimus magnopere collaudavit, regiis suis litteris ad Magistratum datis.
Longum foret omnia recensere quae ad hujus civitatis excidium moliti sunt, sed artibus et insidiis reliquis praetermissis, ejus obsidionis et liberationis quae ad institutum pertinet, et Principum nostrorum gloriam praedicandam, narrationem aggrediamur. Primo itaque anno post decimum sextum seculum a Beatae Virginis partu elapsum Kalendas Novembris Comes Mauricius Nassovius tentatis frustra militum animis (qui per seditionem ob stipendia non soluta opidum occupaverant quod Werteum dicitur, in Taxandria situm seu Campania Brabantiae, quos ingentibus promissis et oblata pecunia, quemadmodum ad tempus imperium detrectabant, sic et a Sacramento avertere conabatur) prope Silvamducis castra sua locat, exercitu urbem cingit, pedites octo mille, equites bis mille quingentos complectente, et celeritate studioque admirabili se undique communivit. Civitas quae militem praesidiarium non habebat, praeter duas cohortes, et unam equitum turmam, cui generosissimus Comes Vanden Berghe Adolfus praeerat, et quinquaginta equites turmae Grobbendoncanae, ad arma convolavit, atque ad defensionem necessariam se composuit. Extra portam Vuch- | |
| |
tensem Praefectus urbi Antonius Schets de Grobbendonc equestri dignitate multisque vitae ornamentis insignis, excitari munitiones curat, quibus hostis potiri toto obsidionis, licet acriter oppugnaverit, tempore non potuit. Magistratus consilio et vigilantia periculis patriae occurrit, et decretis utilissimis edicto promulgatis in domibus aquam ad incendia restinguenda, scalasque poni jubet, lucernas ante singulas aedes nocte accendi ad plateas illustrandas, et pretio cariori annonam divendere, quam hoc ipso die vaeniret interdicit. Gubernator vigilumque Praefectus ad muniendam vallis et propugnaculis urbem cujusvis ordinis et sortis homines victu suppeditato invitat, ut uno tantum die civium alacritate plus operis sit confectum, quam decem antea florenorum millibus a mercenariis praestari potuisset. Post triduum duo creantur duces, hic
Senatorius, alter plebejus, tympanique pulsu per urbem edicitur, ut qui militiae asscribi vellent, nomina profiterentur. Excitantur in moenibus novae munitiones, et ante portam Vuchtensem, ex praescripto Praefecti vallum ducitur forma dimidiatae lunae, qua si porta expugnaretur tueri se possent. Nec a suo munere cessavit Reverendissimus cum Clero religioso Episcopus, qui in sacris concionibus, obsessis addit animum, et supplicationes solemnes fieri curat. Adnituntur pro viribus omnes, ut nec juventus scholastica cessaverit, sed in protrahendis majoribus tormentis, in fodiendo, terraque gestanda pro suo modulo bonam operam navaverit. Accesserat proprius ad portam Vuchtensem hostis, et rupta tormenti ictu catena non levi periculo cives terrefecerat, sed per milites quosdam pretio conductos a Gubernatore, pons facibus subjectis et stramentis exuritur. Egregiam porro operam in patria defendenda cives illi praestiterunt,
| |
| |
qui quatuor armata sagittariorum collegia constituunt: hi strenua et continua tormentorum manualium displosione hostem moenibus arcent. Nec communis patriae periculo propulsando defuerunt viragines, quae ad buccinae clangorem nullo tormentorum fragore perterritae, ceteris operariis in terra effodienda, ingenti multitudine impavidae se adjungunt. Sexto Id. Novemb. Gravia missi veniunt mane ante lucem ducenti sexaginta milites, qui etsi numero pauci essent, mirum tamen in modum animos civium erexerunt: eosque postero die magnopere confirmarunt perlatae ab Archiduce litterae, quibus nunciabat se de auxiliis quamprimum ferendis Comiti Friderico Vanden Berghe mandata dedisse. Militis quoque praesidiarii spectata virtus fuit, qui hostium propugnaculum extra portam Hintamensem exstructum aggressus, quotquot ibi erant hostes, trucidavit. Qua clade exacerbatus, in prato Leprosorum tormenta hostis locat, summis aedibus feriendis, quo facto plus sexui imbelli terroris attulit quam civibus dispendii, ad damnum tamen quovis modo dandum, non segniter intentus. Emittit itaque candentes igne globos, quod ut inusitatum est hoc bello teli genus, ita potius horrorem incussit spectatoribus, quam ad excitandum in urbe, ut sperabat, incendium valuit. Ignitae hujus machinae exemplum nostro aevo Rex Poloniae Stephanus anno septuagesimo septimo cum Gedanum obsideret, et arcem in Vistulae ripa sitam ejusmodi tormentis quateret ac cremaret, nobis exhibuit. Ejus autem arcis munitiones ad instar murorum Gallicorum erant factae, quos Caesar describit in Commentariis de bello Gallico libro vii. ex. trabibus perpetuis in longitudinem directis et coagmentatis. Has primum diffindi, non sphaerica forma globis, sed ferro acuminato Rex Stephanus jus- | |
| |
serat, ut ad ignem concipiendum materiam in frusta vel segmenta fissam redderet aptiorem. Conjectos deinde in ferventissimos carbones globos, follibus tantisper ignibusque animavit, dum toti
candescerent. Paratum injecto pulvere nitrato astabat tormentum, foenoque madefacto aut gramine superjecto, ignitus immittebatur globus, et displodebatur. Qui uti in ligna frustatim dissecta impellebatur, materiam universam facile concremavit. Hoc fere exemplo usi in domos Silvaeducensium sunt hostes: Cui tamen malo per edictum prospicitur; civibusque jubetur ut siccam in aedium tabulatis arenam et contignationibus sufficientem habeant, qua igneas illas sphaeras excipiant exstinguantque. Et tribuum Praefectis seu Vicomagistris negotium committitur, ut aedes in quas sphaeram igneam indicisse suspicarentur, conscendant et visitent, et exortum incendium diligenter restinguant. Opidani de adventu praesidii certiores facti, majores sumunt animos, quod duce Hilario de Blyleven baltheo equestri ob factum memorabile fidemque decorato, ac legionis generosi D. d'Achincourt legato (Colonelli vicarium vulgo vocant) non sine periculo, mille peditum numero introducitur, ad decimum septimum Kalendas Decembris. Non destitit hostis frequentibus tormentorum ictibus urbem concutere, cuniculos subterraneos agere, quibus munitiones obsessorum everteret. Fortuitus in urbe etiam accidit casus, Gubernatore et Bardoulio Senatore moenia obeuntibus. Qui cum ad quendam stationarium venissent, tesseram ab ipso Praefecto exigentem, is ut eum agnovit, honorem eidem exhibere cupiens, brachium corpore inclinato comprimit, et sclopi tractandi imperitus aut imprudens, igne non satis accurate custodito, nec aversis per inscitiam a Praefecti corpore armis, sclopo disploso in coxa eum vulnerat, et
| |
| |
duobus locis Senatorem trajicit. Componit tumultum prudentia Praefectus, cujus virtuti et peritiae militari, vigilantiae et industriae magnam salutis suae partem Silvaeducenses acceptam ferre debent.
Dum haec ibi geruntur, Archidux Serenissimus de periculo obsessorum factus certior, Comitem Fridericum e castris Ostendanis cum copiis ablegavit, et in mandatis dedit, ut militem, quam maximo posset numero colligeret ex praesidiis Brabantiae, et Wertenses sibi jungeret: qui etsi ab imperio secessionem fecerant, in tam arduo tamen et difficili negotio ad obsequium redierunt. Sic optimus Princeps testatum nobis reddidit, quantopere pro civium fidelissimorum salute sit sollicitus, ut quamvis obsidio eum Ostendana impeditum detineret, et hiemis inclementia auxilii ferendi occasionem excludere videretur, nihil tamen praetermisit quod ad maturandas suppetias pertineret: eaque de causa Bruxellam venit, et exercitum brevi tempore ex septem peditum millibus, equitum duobus, et quingentis instruxit, cum bellico apparatu rebusque necessariis, quem Comiti Friderico educendum dedit. Ut scirent omnes homines, non imperium modo Belgicum, ad quod uxoris nomine ex successione legitima vocatus est, curae sibi esse, sed pro ditionum suarum salute et defensione, se unum vigilare, incumbere, laborare, causaeque aequitatem armis adiuvare, asserere, vindicare. Rebus omnibus paratis, ex opido Diesta movet, et per ericeta, quae in illa regione vastissima habentur, compositis agminibus recta in hostem tendit. Rumore is acceperat copias ab Archiduce parari, et quendam ex equestribus suis ducibus cum duabus turmis emiserat, qui specularetur et referret quae cognoverat. Hostis ubi in- | |
| |
tellexit exercitum Archiducis militesque lectissimos eo animo adventare, ut acie decertando obsidionem solverent, signum receptui dari jubet, et vasa militari more conclamari. Quippe satius sibi esse et securius ducebat, rebus et exercitu suo integro recedere, quam ancipitem belli aleam, qua ab Archiducis florentissimis copiis, qua a presidiariis civibusque fortissimis, in eventu certaminis positam exspectare. Recepit se hostis, vel potius aufugit die quinto Kalendas Decembris. Fugae enim speciem
recessus ille habuit, relictis quamplurimis impedimentis, armis et commeatu, quae praesidiarii civesque interceperunt. Sed ut superessent nefariae obsidionis vestigia, duo in suburbiis templa exussit, Vuchtense et Ortense; aedibus enim sacris bellum indicere illi peculiare est, nec a quovis genere impietatis abstinere. Ita urbs fidelissima tam variis ab hoste artibus lacessita, oppressa et oppugnata, Archiducis Serenissimi ductu et auspiciis ab hoste teterrimo fuit liberata, eodem illo die quo festivitatem S. Odae in Silvaeducensi agro celeberrimam civitas illa colit. Nec poëtae defuerunt qui tam insignem urbis liberationem suis versibus aeternae memoriae consecrarunt.
| |
Chronographica in fugam hostium deserta Silvaducis vigesimo septimo die Novembris anno M.D.CI. sole quintum gradum Sagittarii occupante, his versibus lusit Judocus de Weerdt Antverpiae a consiliis et Pensionarius.
LVCebat ChIron, et qVInto peoedVs ab ortV
Vres CVM sILVa dVCIs LIbera faCta fVIt.
| |
| |
Aliud.
sILVa dVCIs bataVIs septa, ICtaqVe saepe sagIttIs,
InVICta arChidVCIs, tVtaqVe MansIt ope.
Aliud.
sepserat aVrIaCVs sILVas dVCIs, atqVe Coeortes
aVstrIaCas Cernens, MoX InhonorVs abIt.
Aliud.
ante tVbas dIsCedIt, abIt, fVcIt oCIor eVrIs
MaVrICIVs, sILVae teCta dVCIs qVatIens.
Aliud.
nIL tIbI CVM sILVIs pontI InCoLa, es aptVs In VndIs
battaVe, sed sILVae CVLtor IneptVs eras.
Aliud.
qVod sVnt tVta dVCIs nVnC MoenIa, teCtaqVe sILVae
ILLa grobendonqVI est, gLorIa, LaVs et honor.
Retrogradum.
Silvaducis sua nunc miratur moenia, multo
Milite cingebat quae modo Nassovius.
Verte.
Nassovius modo quae cingebat milite multo
Moenia, miratur nunc sua Silvaducis.
Exstant et D. Joannis Clarii in annum afflictionis ac liberationis ejusdem urbis hujusmodi epigrammata:
| |
| |
fVgIVnt rebeLLes bataVI,
teneerIsqVe CaeCIs abdItI,
obsessa LInqVVnt MoenIa
bVsCodVCensIs opIdI.
IterVM sVperbos bataVos
fregIstIs, o fortes VIrI
bVsCodVCenses, nobILIs
InVICta CLaVstra beLgII.
Composuit haud dissimili, hoc est, Chronographico argumento carmen Maxaemilianus Vrientius Senatui populoque Gandavensi a Secretis.
maVd sILVaM CaedIs, trepIdVs sed CedIs, et aVCtVs
ConspICVo naso, battaVe geVse, fVgIs.
Cui carmini subtexuit lepidissimos hos versus in nasum Batavorum Silvaducis nequicquam tentata:
Pressa gravi obsidio jamdudum Ostenda rebellis
Dum riget, et glacie tristis inhorret hiems:
Ultima defectu patiens incommoda ligni
(Semper ut obsessis res sua curta venit)
Lignatum Maurus jubet ire et caedere Silvam
Qua datur, et caesum classe referre nemus.
Ergo abit, inque Ducis silvam ruit acer, et illam
A radice omnem speque animoque metit.
Et quatit, atque arcta vallatam indagine cingit,
Jamjam rapturus ceu sua sceptra Jovi.
Advolat Austriaeus, septusque fidelibus armis
Magnanimo Maurum cedere Marte jubet.
Cedit et infami relegens vestigia passu,
Pondus habens nasi sesquipedale redit.
| |
| |
Et procul Ostendae ostendens sua grandia vela,
Cras tibi de Silva ligna vehentur ait.
Corvus hians contra, Cras Cras ne credite, clamat,
Credula Cras semper fallere corda solet.
Ponite spes vanas, Mauri vis irrita Silvam
Caedere non potuit, cedere sed didicit.
Mille trahens trepidas post terga fugacia Damas
Et totidem Lepores maximus ille Lepus.
Tum montem ingentem lignorum eversaque ferro
Robora, praegrandes iliceasque strues,
Auxilii tibi spem tam certam, Ostenda, futuri,
Certa fuit Mauro quam bene Silva tuo.
Adhaec edita fuerunt in eandem sententiam hujusmodi disticha, quae hic duximus addenda.
Strenuis cattis strena.
Prognosticum in Hollandes ad obsidionem Silvaeducensem proficiscentes.
Quo ruit impia gens? imitatur bella Gigantum;
Vincere Naturam se quoque posse putat.
Jupiter, ut quondam, vibrabit fulmen ab alto;
Vel coeli indignos fulmine, Frigus edet.
| |
| |
Prophasticum Hollandorum post foedam ejusdem obsidionis solutionem.
Non Ducis obsessae servavit moenia Silvae
Alberti gladius, frigida sed glacies.
Actiologica.
Frigida si glacies nostro pro Principe pugnat,
Vos quoque damnavit frigida jam glacies.
Alberti adventante Ducis dum milite cedis;
Non fugis a glacie, sed fugis a gladio.
Dum fugis ob frigus, quam mollis miles habendus!
Militis est frigus, vel graviora pati.
In te acies glaciesque ruunt: cur bruma timetur?
Quae te non strinxit, mitior ense fuit.
Non glaciem fugis, ast aciem; nec ligna, nec ignis
Hanc superare valent; forte valent glaciem.
Si te sulphureo plus fulmine frigora terrent;
Majus Hyperboreo fulmen ab axe tonat.
Esse sibi caussam discessus frigora clamant:
Frigus ab exangui, credo, timere putant.
Non te frigus agit retro, sed cognitus ensis:
Bis miser! ante ictum, ne feriare, times.
| |
| |
Ante Ducis-silvam frigetis? caedite Silvam;
Silva satis ligni, quo caleatis habet.
Caedere dum nescis, caedit te Silva; Ducisque
Objiciens Aquilas, cedere cogit agris.
Caedere ceu nescis, scis raptis turpiter armis
Cedere, et hostili vertere terga tubae.
Caedere ligna venis, sed cedere cogeris ante:
Caedere disce domi ligna, minoris emes.
Quid fugis ob frigus, si ligna ignisque, supersint?
Sin tibi defuerint; Silva, vel arma dabunt.
Silva-ducis Ducis est, non est tua, Battave, cede;
Vel Ducis armatas experiere manus.
Vitrea tam fragili metuis si marmore prata,
Non metuet furias saxea Silva tuas.
Cattus aper Silvis missas verat arbore glandes;
Cur fugit, et culpat frigora? peste furit.
Cur, Hollande, fugis, glaciei frigora culpans?
Ignem et ligna tuua, qui venit, hostis habet.
Quis neget invictos Batavos, qui cedere norunt
Ante tubae sonitum; neve obeant, abeunt?
Fortis es, es, Batave; ast solus dum ludis arena;
Dum venit hostis, abis: fortis es, es, Batave.
| |
| |
Frigora si metuis, cur te non vertis in Austrum?
Cur fugis in Boream? non venit inde calor.
Tu friges, calet Albertus; vel fortior ille,
Vel metuit tantum tangere bruma Ducem.
Dum fugis, invictum Albertum majora ferentem,
Vel dic Oostendae mitius esse gelu.
Stringitur Alberti gladius, dum stringitur unda:
Fugisti glaciem? jam fugit ipsa; redi.
Vincere vis hostem? te Brumae frigora vincunt:
Disce pati ad Chinas frigora, deinde; redi.
O Batavae! neque enim Batavi, quos frigora frangunt;
Noster ab Ostenda non ita miles abit.
Silva invicta manet, Batavi, quam frigora et aestus,
Defenduntque Ducis castra, Ducisque Deus.
Huc, Furiae, flammasque novas accendite, vestro,
Qui glaciem metuunt, non satis igne calent.
Si fugat Autumnus propugnans frigore Silvam,
Ostenda Batavos, credo, fugabit Hiems.
Quibus subjungimus de obsidione Silvaeducensi elenchum in Batavos ab ipsis Silvaeducensibus editum.
| |
| |
De obsidione Silvaeducensi clenchus in Batavos.
Quae vestrae, Batavi, subiit vesania menti,
Dicite? cur Domini sortem, quam protegit ipse,
Non aliter gallina suos quam colligit alis
Expassis pullos, Silvae temerare Ducalis
Hactenus exactum bene virginitatis honorem
Tentastis? num vos tam caecus fascinat error?
Ducitis hanc ipsam, quae tot labentibus annis
Sollicitata procis fuit, inviolataque mansit,
Indomito Batavum petulanti astuque stuprandam?
Fallimini, Superos si non curare putetis,
Virgineos Silvae sibi carae ardentius artus.
Quod vestri fuit ergo (precor) caput ansaque, turba,
Consilii? quid captabas cum plebsque patresque
Cumque viris matres placato Numine coeli,
Uno sanctorum colerent solemnia festo
Cunctorum, tum vos odiis furialibus acti,
Inceptaretis Superis inferre duellum.
Scilicet haec vobis male sano pectore fulsit
Irrita spes, populus Divisque Ducique rebellis:
Quod simul ac vestrae tonitru reboante balistae
Moenia terribili quaterent aedesque ruina,
Perculsum raperet studia in contraria Civem
Terror, ut hostili manui cito dederet urbem.
Fallimini miseri, vestros dementia sensus
Haec si ludificet vel spes ea lactet inanis:
Nam ligat unanimi concordia foedere mentes
Cunctorum, quondam seu vinxit tela Sciluri,
Quae bene constricto jungebat copula fune:
Ut muros Lacedaemonios hanc rite vocaris,
| |
| |
Quae pia constanti sic pectora firmat amore,
Unio, nec telis superanda, nec unio morte.
Hem scio tantarum quae sit fiducia rerum:
Hactenus insidias vastis qui struxit in undis
Squammiferae Batavus genti, nunc cardine rerum
Ridicule nimium mutato tendit in oras
Venator, pia Silva, tuas, quasi praeda latranti
Sint tradenda gregi, pia cuncta animalia Silvae.
Callide te tantos credo venator in ausus
Impulit haec animi nimium fiducia vecors,
Quod nil per Silvam ratus es palare Ducalem
Quadrupedis, praeter lepores, cervosque fugaces:
Qualis in occultis habitatque cuniculus antris:
Si quae vel latitant ullis animalcula Silvis
Id genus, hostili saltem terrenda latratu.
Ast longo coeli tractu deceptus aberras,
Si tibi tam stolidam ludat persuasio mentem:
Ictus enim veluti piscator jam sapis, ecquos
Silvaducis nutrit Lynces, Ursosque gementes,
Impavidasque leas, quos magnanimosque leones,
Et qui fulmineis jaculantur dentibus apros:
Quorum vi praecisa canum sunt crura pedesque
Vestrorum, ut claudis repetant sua gressibus arva.
Sed quia vos tantis jactetis in astra trophaeis,
Creditis et Martis pullos, vos sanguine cretos
Bellonae, mihi si fas est, memorate roganti:
Quid nam praeclari strategematis ante Ducalem
Effectum Silvam? quassis num moenia muris
Scandistis? terra fossas implestis an altas?
Diruta reddendo num propugnacula, Marte
Omnia terribili prostrata et victa dedistis?
Nil minus, imbelles sed conterrere puellas,
| |
| |
Matres, atque nurus, pavidum muliebre timore
Debilitare genus, fremitu, tonitruque balistae
Majoris, nec se manus objectare virili,
Egregios vero Martis rigidosque labores.
I nunc et magnis effer tua gesta triumphis,
I populo phaleras, Hollandia, porrige, ne mox
Usque adeo magnas, se suppeditare queratur
Impensas, quem spe tam saepe illudis inani.
Sique sapis post hac odio vexare superbo
Desine tam superis carum populumque fidelem.
Sed nos Christe tibi meritum cantamus honorem,
Acceptum ferimus tibi, quod sint omnia salva.
Tu regis arma manu civis, tu brachia torques,
Tu tutaris eos clypei munimine sancti
Hostiles contra insultus: tu protinus undis
Ceu super infusis incendia ab aedibus arces.
Hinc tibi nos, et nati, et qui nascentur ab illis,
Festa celebrantes donis cumulabimus aras
Usque novis sacras solemnia et ista colemus:
Atque Odae festo festas cantabimus odas:
Dum vague alterna lustrabit lampade terras
Phoebus, et astrigeri volvetur machina mundi.
finis.
|
|