Verzameling van kronyken, charters en oorkonden betrekkelijk de stad en meijerij van 's Hertogenbosch
(1846-1848)–Cornelis Rudolphus Hermans– Auteursrechtvrij
[pagina 677]
| |
Descriptio monstrosi foetus, busciducis anno 1595 nati.
| |
[pagina 679]
| |
Descriptio monstrosi foetus, busciducis nati anno 1595, facta a M. Jacobo Donck, dictae Civitati a secretis.Anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, nona die mensis Augusti, octava hora matutina natum est in civitate Buscoducensi ducatus Brabantiae monstrum sexus faeminei prope plateam Hinthamensem, in quodam viculo, qui a ferreo quodam instrumento, quo ignis ex silice excutitur, ideomate Belgico Achter het Vuerstael nuncupato, matre parum integrae pudicitiae (ut humana fert opinio) patre vero Regiae Maiestatis milite stipendiario: praeditum fuit hoc monstrum duobus capitibus diversis et separatis, iisque tamen speciosis, item duobus collis, duplici facie, ut venusta ita perpulchra, tum et uno pectore unoque ventre utcumque tamen amplo et vasto brachiis duobus totidemque cruribus decenter aptatis; in coxa versus spinam dorsi forma quaedam perinde molliuscula atque flaccida in modum cruris curvati, atque paululum a rectitudine detorti, extabat, duobus digitis adnatis, in quibus duo teneri unguiculi cernebantur. Adhaec infima parte ossis sacri supra anum | |
[pagina 680]
| |
caruncula quaedam proëminebat, speciem quasi caudae, seu membri virilis repraesentans. Vixit circiter ad quadrantem horae, perceptoque sacrosancto baptismate opera obstetricis expiravitGa naar voetnoot(1), mortuumque monstrum in aede divae Annae sacra, ut a vulgo spectaretur, ad aliquot dies servabatur, omnesque qui eius aspectum ambiebant, octodenarii pretium dare cogebantur, ut mater huiusmodi prodigiosi foetus cum sit tenuioris fortunae, afflictaeque ex partu valetudinis, iis pecuniis collectis adiuta ex puerperio facilius emergere atque ad optatam sanitatem Deo auspice pertingere posset. Caussae autem quamobrem pro maiori parte huiusmodi innaturales partus et prodigiosae creaturae nascantur, diversae et multifariae a doctissimis viris tam Graecis quam Latinis commemorantur, quae partim occulto Dei iudicio et vindictae eius, partim vero diris imprecationibus aliisque occultis mysteriis attribuuntur. Permittit enim omnipotens Deus ut patres et matres, ad incutiendum ipsis peccatorum suorum terrorem, huiusmodi terribiles foetus mundo progignant, cum ii sine ulla discretione ritu brutarum pecudum suis indulgent concupiscentiis, effrenes et indomitos suos affectus sequantur, carnisque suis illecebris ferventius serviant, nulla interim habita ratione vel tenerae aetatis cuiusquam, vel aliarum rerum honestarum, quas vel ipsa lex naturae praescribere videtur, attestante sancto Gregorio in suis dialogis, qui ibidem refert de impudica quadam nutrice, quae a puero quodam dumtaxat novem annorum cognita segra vidam reddi fecit. Sanctus Hieronymus hoc serio confirmat de puero, qui cum deci- | |
[pagina 681]
| |
mum annum explevisset, partim ob impudicos et inverecundos suae nutricis gestus eum tanta libidinis cupiditate exarcisse, ut uterum eiusdem suae nutricis, stimulis carnis huc pellectus, prole tumidum reddiderit. Ad hanc classem referri videntur Oseae prophetae cap. 9 et Esdrae prophetae cap. 5. Aristoteles, Hippocrates, Galenus et Plinius, viri undequaque doctissimi, qui abditissima quaeque naturae penetralia sagacissime excusserunt, hasce monstrorum occasiones ardenti et forti isti imaginationi attribuebant, quam mulier interea temporis, dum semen concipit, habere potest, quae tantam vim in foetum rudem et informem exerit, ut signum quoddam in eo, quando nascitur, maneat fixum et immobile. Nam Damasceno authore offerebatur Carolo imperatori quarto Bohemorum regi virgo quaepiam, toto suo corpore instar hirci hirsuta, pilisque frequentibus obsita, quam mater tam turpi deformique specie pepererat, propterea quod paulo fortius oculorum suorum obtutum defixerat in imaginem pictam divi Iohannis Baptistae pellibus vestitam, atque ad spondam sui lecti collocatam, quo tempore in utero foetum conciperet. Hippocrates medicorum peritissimus mulierem quandam atque adeo principem ex clarissimo loco natam servasse, et a vitae discrimine asseruisse dicitur, quae adulterii crimine accusata fuit, propterea quod enixa esset instar Aethiopis nigri nigram prolem, cum tamen eius maritus totus albus existeret, quae tamen mulier sagaci industria et provido consilio eiusdem Hippocratis fuit ab obiecto crimine adulterii absoluta ob causam hic attextam, quod imago Aethiopis, quam eius proles colore et corporis lineamentis referebat, ad finem lecti semper fixa extitisset. At Empedocles et Diphilus Graeci authores non contemnendae eruditionis hanc causam deformis et mon- | |
[pagina 682]
| |
strosae generationis asscripserunt defectui et corruptioni seminis malaeque dispositioni mulieris puerperae, asserentes hanc rem veram minimeque fictam esse, ducta similitudine ab iis rebus quae fundi soleant, in quibus si materia quam fusam velimus non bene liquefacta, diligenter purgata, decenterque aptata fuerit, vel quod alias forma paulo inaequalior vel minus recte formata extiterit, effigies quae inde proditura est, apparebit non solum defectuosa, obscena et inelegans, sed quoque tetra, horrida et deformis. Astronomi attribuunt hunc innaturalem partum stellis aethereis, acie mentis dijudicantes si luna in recto gradu vel coniunctione extiterit, eo tempore quo mulier concipit tum fore, foetum eius prodigiosa forma in mundum proditurum esse, quorum opinioni Alciatus Tit. de interp. verb. et rerum assentitur. Aliquoties fieri potest, ut huiusmodi monstrosae et innaturales proles generentur ex corruptione squalidorum, turpium et foetidorum ciborum, aliarumque rerum similium, puta carbonum ignitorum et candentium, picis, calcis, carnis humanae, et similium, quorum confestim atque conceperint mulieres, irrationabili quodam appetitu exardescunt, cum tamen haec omnia non solum grave detrimentum, verum etiam quasdam indelebiles maculas foetui concepto adferre soleant. Siquidem legitur in lib. primo cap. 5. de occultis naturae miraculis apud Levinum Lemnium medicum de quadam muliere, quae duabus prolibus erat gravida, quae simulatque coniecisset oculos suos in speciosum, inenarrabili libidine vorandae eius carnis inflammescebat, sed timens, ne si carnem appeteret, posset suae petitionis ferre repulsam, tandem intemperanti suo appetitu huc compulsa, involavit in virum, partemque carnis mordicus de eius manu ablatam apertis faucibus e vestigio de- | |
[pagina 683]
| |
glutivit. Id quod bonus vir, animadverso cruciatu mulieris infracto animo tulit; sed cum infelix mulier intemperantia affectuum devicta, ut similem morsum ex eius carne auferret, ad eundem virum redire putaret, mulierem tam effreni affectu vi a se repulit. Quare mulier suffusa pudore, postquam aliquot dies in luctu iacuisset, ad extremum gemellos in lucem protulit, quorum unus vivus, alter vero mortuus extitit. Ceterum medici super hac re congregati, iunctis consiliis deliberantes, non invenerunt aliam rationem dicti abortus, quam quod ei secundus morsus esset negatus. Habetis venerabiles domini caussas enarratas innaturalium et monstrosorum foetuum summa verborum parcimonia a me perstrictas, atque ex intimis medullis doctissimorum virorum tam Graecorum quam Latinorum diligenti studio coacervatas, quem meum laborem ut aequi bonique faciatis rogo. Actum quarta decima Augusti ao 1595. Busciducis. V.D. observantiss. cliensGa naar voetnoot(1). Achter dese Descriptio vindt men van dezelfde hand het aan de ommezijde afgedrukte stuk. |
|