Verzameling van kronyken, charters en oorkonden betrekkelijk de stad en meijerij van 's Hertogenbosch
(1846-1848)–Cornelis Rudolphus Hermans– Auteursrechtvrij
[pagina 630]
| |
Lectori.Psallente regio propheta benevole lector: Laetabitur iustus cum viderit vindictam (Psal. 57); et filio ipsius pacifico Salomone dicente: In perditione impiorum erit laudatio (Cap. 11): quod scilicet homines pestilentes, uti idem dicit, dissipent civitatem, tum maximè, cum sumserint principatum (Cap. 27): blasphemi autem sectarii id sua Antichristiana impietate sedulo agant, propter quod nemo non, qui Christianae religioni addictus est, de interitu eorum laetatur, et gratias agit Deo: oden hanc triumphalem, nonnullaque alia huc facientia, in honorem civium Silvaeducensium, quorum docta manus bello Calvini luxurians lolium in medio agri sui succidit, scripsi, non quod velim, aut optem malevolis istis perditionem suam, sed quod praetensione extremorum malorum, in quae certo certius incurrunt, territos, ad meliorem mentem reductum iri magis cupiam (Psal. 138, I. Ioh. 6).
Siquidem Dei inimicos diligere non iubemur, sed odio habere perfecto, quemadmodum David rex idipsum insinuat dieens: Nonne qui oderunt te, domine, oderam, et super inimi- | |
[pagina 631]
| |
cos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihiGa naar voetnoot(1).
Hoc vero odium non orat pro peccato ad mortem, quale est omnis blasphemia spiritus, ea spe remissionis, ante veram cordis conversionem, qua perfecta charitas orat pro peccato non ad mortem, sed optat errantium vias sepiris spinis et tribulis vexationum, quo ulterius exorbitare taedeat, et ad meliorem frugem sibi redeundum esse cogitent, inque tutissimum desertae matris suae ecclesiae sinum sese recipiant, ne, quod horrendum esse apostolus praedicat, in manus Dei viventis miseri incidant.
Hoc igitur odio perfecto, si quid strictius in hisce, et in aliis meis lucubrationibus in superbe erroneos dicere videar, cum Davide pastore regio id me dicere, intelligas, peto, lector amice, et vale. |
|