Verzameling van kronyken, charters en oorkonden betrekkelijk de stad en meijerij van 's Hertogenbosch
(1846-1848)–Cornelis Rudolphus Hermans– Auteursrechtvrij
[pagina 625]
| |
Ode triumphalis civium Silvaeducensium,
| |
[pagina 627]
| |
Reverendo D. Domino Guilielmo A Laerhoven, apud Silvanducis cathedralis ecclesiae presbytero, in capella backGa naar voetnoot(1) beneficiato haereditario, Domino et amico suo in Christo semper colendo, salutem.Cum anno 77mo. tempore sanctae Quadragesimae, quo, nescio, spiritu, alligatus, Silvamducis, iter in Gallobrabantiam habens, venissem, venerabilis Domine, tibique causam suscepti itineris aperuissem, statim, qua es humanitate, mihi coniunctus adeo esse coepisti, ut tua omnia, quod proprium est amicorum, mea esse faceres. Nihil enim in manu tua exinde fuit, quo mihi peregrino, è suis expulso, omniumque egeno, non succurrendum esse putares.
Quin cum forte fortuna cura animarum apud D. Petri aedem actu vacaret, et me ad eam reverendus D. Dominus Egidius Grootius, Boemelensis decanus, qui eo tempore apud | |
[pagina 628]
| |
Silvam exulabat, itinere, quod foris omnia plena periculis essent, dissuaso, venerando capitulo nostro commendatum, quod me a plusculis annis novisset, studeret, tu impiger ad transigendum negotium intercessor ibas.
Sed et foris, ut fit, conficiundo negotio, me postea occupato, servitium eiusdem curae meae toto trimestri sponte amplexus, fideliter et gratis supplevisti.
Nam obsidione, qua tunc miles Germanus excludebatur, ego praepeditus, reverti paratus, Silvam intrare non poteram, ita quod necessitate coactus in Werdaeam accitus, capellani officium susceperim, donec à dicto capitulo nostro inde revocatus, obsidione soluta, reditus mihi incolumis in Silvam foret.
Ubi tu non segnis hospes meus, domum, mensam, omnemque chartaceam supellectilem, quae tibi non vulgaris est, nostris studiis accomodasti. Sed et interim amicus nequaquam esse desiisti, cumulos cumelis beneficiorum tuorum adjiciens, ut non immerito, eius, si qua salus ex meis laboribus Silvae accessit, pars magna haberi possis, et debeas.
Quae cum ita sint, Dii me, vereor, perderent, nisi aliquo signo promtam animi mei erga te, tantum benefactorem meum, gratitudinem testatam facerem. Nam, ut Hesiodus ait, ingratum oderunt Diique hominesque virum.
Et quia tribulationum mearum, quae mihi plurimae in Silva Ducali acciderunt, fraterno animo particeps saepe fuisti, me, aequum esse duxi, gaudii quoque mei te socium habere. Quod tamen nullum aliud est, quam Ode triumphalis Civium Silvaeducensium; tum etiam fuga eorum, qui hactenus persecuti | |
[pagina 629]
| |
sunt sortem Domini, eos praecipue, quibus ex officio veritatis incumbit annuntiatio, Catholicae religionis per verbum assertio defensioque.
Ne ergo benefacta tua male locata erga me existimare possis, amice frater, ac proinde benefacta cum Ennio malefacta interpretari, oden victoriae, fugamque inimicorum Silvae Ducis cum eis, quae sequuntur, tibi dicatas esse unice volui, nihil diffidens, quin, licet parui laboris sint istae, gratum futurum sit, memoriam beneficiorum in me tuorum, menti nostrae adhuc haerere, et vivere. Precor itaque, ut digne suscipias, ac laetabundo affectu id nobiscum agas, quod solent in Domino recte triumphantes. Vale, et me, ut facis, amplius ama.
GERARDUS BRUEKELAER
tui semper amantissimus. |
|