Verzameling van kronyken, charters en oorkonden betrekkelijk de stad en meijerij van 's Hertogenbosch
(1846-1848)–Cornelis Rudolphus Hermans– Auteursrechtvrij
[pagina 511]
| |
Tractatus bipartitus, id est, divisus in duas partes seu libros: quorum alter tractat de fructibus arboris bonae, quibus utuntur vere christiani, orthodoxi atque catholici; alter vero enarrat historiam arboris malae, ejusque fructus pessimos, quibus sectarii et consistoriales replentur: nempe impia gesta, necnon seditiosas factiones, conspirationes et conjurationes factas et perpetratas, per vaesanum, flagitiosum, funestumque consistorium calvinistarum, seu potius synagogam satanae, nuperrime grassantium et tumultuantium in civitate sylvaeducensi invictissima, ac prae caeteris catholica.
| |
[pagina 512]
| |
MONITUM AD LECTOREM. | |
[pagina 513]
| |
Illustrissimo excellentissimoque domino D. CLAUDIO de BARLAIMONT, domino de naultepenne, engyz, kermpt, gubernatori de charlemont, necnon oppidi, arcis totiusque patriae bredensis etc.; conservatori, ex commissione regiae majestatis, amplissimae invictissimaeque ac munitissimae civitatis sylvaeducensis, domino suo benignissimo gratiosissimoque: necnon eidem civitati, almoque catholico ac vere christiano, vigilantissimoque ac prudentissimo senatui, quatuordecim ducibus militum selectissimis atque fortissimis, tribus membris sive ordinibus, ac toti communitati civitatis praedictae, spectatissimis cum salute perpetuam felicitatem precatur, ac paratissima sua offert obsequia, et se quam humillime commendat et tradit HEYMANNUS VOICHT ad aut-huesden. | |
Epistola dedicatoria.Nullis, me Hercle, verbis aut scriptis consequi possum, illustrissime excellentissimeque domine, ornatissimi praeclarissimique viri, quanta mihi laetitia gavisus, ac civitati Sylvaeducensi ex animo gratulatus fuerim, quando nuper testis oculatus vidi victoriam miraculose, virtute scilicet dexterae excelsi opeque divina, civitati praedictae attributam et adeptam, ex voluntaria ac ultronea fuga consistorialium, quos inter sedebamus tamquam inter malleum et incudem, ut est in proverbio, capitalium hostium, omnium Catholicorum seu Papistarum, necnon bonae religionis atque politiae, quae sunt totius patriae, omnisque reipublicae Christianae bene institutae columnae duae atque bases, subversorum, quibus videlicet tota respublica nititur atque sustentatur, quibus sublatis, necesse est, illam quoque corruere, cum sublato fundamento corruat et totum aedificium. Quomodo autem haec fuga spontanea facta fuerit, quam mirabiliter, imo miraculose, pavore a numine divino incusso contigerit, in prosecutione tractatus mei, libro secundo, fusius agam. Quando etiam vidi illustrissimum dominum | |
[pagina 514]
| |
meum, virum scilicet, tum generis nobilitate, tum virtutum heroicarum splendore cumulatissime ornatum ac praefulgentem, ex commissione regiae majestatis necessario datum et ordinatum velut conservatorem et protectorem defensoremque Catholicae civitatis Sylvaeducensis, quo digniorem fidelioremque ex omni mortalium numero neque suffragiis deligere, neque votis optare civitas potuisset: cum tu excellentissime domine, accedentibus omnibus fortunae, corporis animique bonis ac dotibus, totus in hoc sis dieque nocteque, ut civitatem praedictam ab incursu hostium, undique circumstantium, tueri valeas. Cujus rei gratia in diversis pagis, nempe, Oistervicano, Vlymensi, Englensi, Emplensi, Kessellensi et Herlairensi, postremo in oppido Eyndhoviensi et arce Meghensi, per te, una cum oppido, devicta, multum insignes inexpugnabilesque munitiones, teutonice: schanssen, igne et aqua magis necessarias, magnis sumptibus laboribusque, fecisti: quas summa cum laude et admiratione hactenus illaesas conservasti. Quid de hostibus per excellentiam vestram, partim fugatis, partim ferro trucidatis, partim captis dicam? Quid scribam de rebus, eruptionibus, excursionibusque in hostem factis? De strage ab hoste, tua virtute, accepta? De violenta victoria seu expugnatione Bredanii sive Bredae, fere invincibilis inexpugnabilisque, non sine Numinis ope, per te facta? qua profecto in re Numini quam homini proprior esse videris, et ut semideus tam audax praeclarumque et hactenus inauditum facinus, supra modum admirabile, atque omnium laude, praedicatione, literis, monumentisque decorandum, agressus es, animo plane infracto, absque formidine Gueseorum, in vicinis castris Turnhoutanis collocatorum. Quotus enim istud quisque fecisset, de qua post finem secundi libri latius tractatur? Ex quo gesto plusquam Romano, ex quo, inquam, facinore magno et memorabili, non sine periculo corporis tui facto, immortale tibi nomen comparasti, aeternam famam conciliasti? Cujus denique immortalis facti memoria apud posteros, semper futura erit. Postremo, quid referam de inclytis illis tuis virtutibus plusquam heroïcis, quibus praeditus es? Quis quaeso te sapientia, prudentia, consilio, peritia belli, animositate atque audacia praestantior excellentiorque? Tu nobilissimo clarissimoque stemmale natus, videris vel felicis recordationis comitem de Barlaimont, aurei velleris equitem, patrem tuum, quem cum pacis tum belli decora sic nobilitarent, ut cui- | |
[pagina 515]
| |
vis veterum heroum possit non solum conferri, verum etiam longe anteferri, longe superare heroïcis virtutibus, quibus choruscas. Quam fidele servitium olim pater ille tuus, tanquam fidelissimus vasallus, tam caesariae quam regiae majestati, olim belli togaeque praestiterit lippis atque tonsoribus notissimum est. Claret et tua constans fidelitas, illustrissime domine, crescunt manifestanturque in dies virtutes tuae nobiles atque heroïcae magis magisque: ob quas regia majestas te multis praeclaris titulis decoravit, paucis diebus post Bredanium, per te, armata manu, victum. Licet autem diversa genera sint nobilitatis, quae recensere singula, longum nimis esset, et fortassis taediosum, illam denique veram nobilitatem dicendam esse, nemo sani cerebri dubitat, quae parta labore venit, quae ex virtute rectisque factis nascitur. Et ut summatim dicam: vere eum nobilem esse, quem nobilitat sua virtus. Qualis et illa nobilitas est, quae ex fortitudine singulari nascitur, ex praeclaris scilicet gestis bellicis: utpote patriam civitatesque ab incursibus hostilibus tutari ac liberare; pro aris et focis fortiter pugnare: antiquam religionem, in locis memoratis, ac alibi, in pristinum statum ac vigorem restituere, cultum divinum restaurare, altaria reparare, confracta consolidare, lapsa sublevare, gregem Catholicum armis conservare, qua in re, sicuti et in aliis multis, usus fuisti opera et sano consilio reverendissimi domini in Christo patris ac domini nostri, D. Wilhelmi Lindani, episcopi Ruremundensis, sacrae theologiae doctoris, viri cum primis apostolici, viri, inquam, cum doctrina morum integritate, ac singulari modestia atque hospitalitate, tum vitae sanctimonia spectabilis, qui in corrigendis hominum moribus, totum se Bredanii occupatum reddidit, qui in erroribus zizaniisque, in medio tritici, per inimicum hominem, id est, diabolum ejusque ministros, dormientibus hominibus, id est, rectoribus patriae, superseminatis, extirpandis, eradicandisque, lapsis reparandis, necnon deviis regendis, omnem insumpsit operam. Obque memorabilia facta, virtutumque insignia, illustrissime domine, tam pro te, quam pro haeredibus tuis jure nobilitatis perpetuo gaudere debes. Quo nobilitatis jure olim insignitos fuisse legimus in sacrae scripturae pagina, ipsum Josue et Judam Macchabeum, aliosque fortissimos duces, pro aris focisque, toto pectore olim certantes. | |
[pagina 516]
| |
Luberet quidem hic recensere, illustrissime domine, seriem insignium virtutum tuorum fratrum, inprimis reverendissimi domini D......Ga naar voetnoot(1) episcopi Cameracensis, viri liberalis, hospitalis, benigni, cum vitae sanctimonia, tum doctrina multum excellentis. Deinde clarissimi viri domini Lanceloti comitis Megensis, domini de Hombercourt, Oyen, Dieten etc., tertio reverendi domini...........Ga naar voetnoot(1) domini praepositi insignis ecclesiae cathedralis Leodiensis, et denique praeclarissimi viri domini........Ga naar voetnoot(1), nisi temporis angustia obstaculum praeberet, et dicendi copia deesset, idcirco ad alia progressus fiet. Illud tamen addo, coronidis loco, per ora hominum jactatum vulgare dictum: nobilem domum de Barlaimont, semper constantem ac fidelem permansisse ipsi regiae majestati, absque variatione dissimulationeque ulla, aut declinatione: recto usque tramite, absque deviis ambulasse, nec a dexteris, nec a sinistris claudicasse. Infinitas, me Hercle, illustrissime domine, maledictiones, innumerabiles comminationes a parte adversa passus fuisti, ab obtrectatoribus et malevolis, malignis spiritibus, hominibus plane triobolaribus, nec calidis nec frigidis, qui in tuum exitium pervigiles excubant, conantes te falsis delationibus sugillationibusque traducere; cum tamen sis expers omnis noxiae, necnon regiae majestati vasallus fidelissimus. Quippe, qui non solum civitatem ipsam Buscoducensem, ejusque territorium, verum et universam Pelandiam, Taxandriam, ne dicam, totam Brabantiam inferiorem ab incursu impressioneque hostili, usque praeservasti, summa cum laude, invitis dentibus maxillisque adversariorum. Qui, inquam, duram tibi a regia majestate delegatam provinciam, fideliter administrasti. Proh, summe Deus, quot tibi extensae fuere ab hoste insidiarum tendiculae, machinante noctes atque dies, te militemque tuum regium munitionibus ubique exuere. Verum arrogantia eorum decepit eos, quos Dominus Deus contrivit sicut vas inutile. Quid obsecro eis impii conatus et machinationes, contra personam tuam, et civitatem Sylvaeducensem profuerunt? Sed de hisce hactenus. Proximum nunc est, ut parumper ac aliquatenus de egregiis laudibus Catholicae, necnon amplissimae invictissimaeque civitatis | |
[pagina 517]
| |
Sylvaeducensis dicamus. Omissis autem vulgaribus laudibus ac praeconiis, quibus cumulari, et in coelum offerri posset, nempe, a situ et natura loci, qua munitissima est, desumptis, ab praeclaris aedificiis, ab insigni structura aedificioque excellentissimo ac artificiosissimo famosissimae ecclesiae cathedralis, a mercaturis, a populositate, ac populi fere natura angelica, a bellicositate, ab eleëmosynarum elargitionibus, utpote quae non tenax est in largitionem, non lenta in eleëmosynam, a pietate, cum erga Deum, tum erga pauperes, a diversitate domorum religiosarum atque piarum, ab hospitalibus, xenodochiis, nosocomiis diversis, et hospitalitate, et denique a Ludo literario famosissimo celebratissimoque, cujus orthodoxi praeceptores ac gubernatores gymnasii clavo non secus assident, quam diligens prudensque nauclerus navis suae assidet clavo, qui artis suae tenax nihil eorum praetermittit, quae officio suo incumbunt. Sed ipse in remotiori ac editiori navis parte, velut in specula compressum contortumque manu gubernaculum, vel astringens propius, vel longius protendens, prout fert assilientium undique fluctuum ac procellarum impulsus, prout, inquam, frementium ventorum rabies ac implacabilis Neptuni furor postulat, cuncta diligenter locis suis disponit atque aptat. Ita ludi hujus literarii praeceptores ac gubernatores, officio sagacis naucleri fungentes, tamquam boni gymnasiarchae, omnia sagaciter suis locis disponere atque aptare, necnon providere satagunt, officio suo minime desunt, futuros easus provident, ac in sui gymnasii navim semel admissos discipulos, non sinunt sua sponte exilire, neque ullis malevolorum vel praestigiis adduci, vel improbitatibus extrudi, sed Dei semper gratia freti assilientium haereticorum vel fraudem, vel violentiam reprimunt, capita sua adversus hujus aetatis excetras pestesque nusquam sese non vel clanculum lubricae anguillae instar involventes, vel aperto Marte editis collatisque signis, sibilis virulentis, foedatis atque conspurcatis librorum membranulis fidelium auribus, animisque prudentissimarum more Harpyarum insistentes atque aspirantes, objectare non formidant, discipulos admissos in Dei timore, in omni virtutis genere ac moribus bonis, necnon doctrinis sanis instituunt, quales olim orthodoxi ludi literarii gymnastes professi fuerunt, quae siquidem adversus insilientium haereticorum vel latentes insidias, vel apertam rabiem fidissima semper atque certissima fuere praesidia. Adhaec rector gymnasii hujus celeberrimi, omnibus | |
[pagina 518]
| |
modis fidelis Ulyssis vices subit, qui, ne gymnastica navicula subvertatur, Sirenum voces, et Circes pocula noscens, in suam cymbam receptorum aures piis saepe monitionibus obstruit, ne in fraudem Sirenibus istis marinis pelliciantur, maloque firmi propositi eos alligat, ne divagentur turpiterque vivant, oleumque et operam perdant, neve Circes pocula stulti, cupidique bibentes, sub domina Circe meretrice, turpes et excordes vivant, et inglorii moriantur. De hoc gymnasio quid amplius dicam, aut scribam, plane nescio, nisi quod, juxta vulgo jactatum ultro citroque proverbium, tota Europa non habeat sibi simile, in quo disciplinae scholasticae rigor magis vigeat. Postremo a devotione, et his similibus, in medium proferam nonnullas singulares, inclytas et heroïcas virtutes, quibus prae caeteris civitatibus, oppidis et locis, populisque praedita est, pollet atque choruscat, a quibus merito, summaque ratione commendari ac praedicari debet, et ad coelum usque marmoratibus [?] laudibus extolli: quae sunt, religio, obedientia, fidelitas, fortitudo animi et corporis, constantia et patientia. De religione imprimis constat. Nam quo magis magisque antiqua religio, per novellos istos dogmatistas Calvinistas, premebatur agitabaturque, eo magis fortiusque, instar palmae, vigebat, florebat, viresque et augmentum assumebat, quo majores illa persecutiones patiebatur, eo fervebat inter Catholicos, verosque Christianos magis, tam et praesertim publice in templis, quam inter lares privatos, non absque grandi miraculo, usque adeo, quod re vera, boni cives sint verae Catholicae Romanae religionis amatores servatoresque. Obedientiam, quae est felicitatis mater, neutiquam existimo, silentio praetereundam. Semper enim regiae majestati, suo principi naturali, debitam obedientiam praestitit et reverentiam absque rebellionis nota. Quod fidelitatem satis superque patet, quam in observatione mandatorum regiae majestatis necnon pacificationis Gandensis et modernae pacis Coloniensis acceptatione, plenis, ut ajunt, ulnis, facta demonstravit. De fortitudine autem quid dicam? Nisi quod Catholici cives, pro aequitate, aris et focis, communique utilitate semper propugnantes, sese viros fortes, ac bellicosos, et victores triumphatoresque praestiterint, tam adversus consistoriales, internos suos hostes capitales, quippe, qui in necem eorum toties conjuraverant, quam alios externos, sanguinem Catholicorum civium, omni momento | |
[pagina 519]
| |
temporis, sitientes, luporum more rapidorum. Constantia adhaec quoque civium Catholicorum satis nota est. Quae enim civitas in vera ac sana fide Catholica et orthodoxa, unquam fuit hac civitate Sylvaeducensi constantior, ac ejusdem propugnatior, acrior, vehementiorque? Patientia insuper ejus sat notoria est, atque manifesta omnibus, et lippis, ut ajunt, et tonsoribus, quam aequanimiter habuit in omnibus tot tantisque tempestatibus, id est, tribulationibus et persecutionibus: usque adeo, quod patientiae virtus, nobilis fuerit causa victoriae, ejusdem civitatis, juxta distichon vulgare: Nobile vincendi genus est patientia: vincit
Qui patitur: si vis vincere disce pati.
Haec virtus est (teste divo Cypriano, sermo. 3 de bono patientiae) quae nos Deo et commendat et servat. Ipsa est, quae pacem custodit, quae fecit in adversis fortes, ipsa est, quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. Haec ille. Et ut semel omnia dicam: Haec civitas Buscoducensis, prae caeteris Catholica et Christiana, est exemplum et speculum virtutum, est quoque exemplar aliarum civitatum, ac fons et origo conservationis atque salutis totius patriae. Nempe harum inferiorum provinciarum, usque adeo ut summo jure summaque ratione appellari queat, civitas finitima metropolis. Est denique lucerna super candelabrum, est civitas supra montem posita. Est, inquam, pretiosum diadema resplendens in capite coronaque regia. Quid multa? Hac unica civitate Catholica, hoc solo diademate, si impius ille Abimelech, cerastes ille flexuosus, in via salutis mordens, de quo in deductione tractatus, plura scribam fusius, pro voto libitoque, cum suis consistorialibus potiri, illamque haeretico suo praesidio militari, immundo sterquilinio, ad beneplacitum munire, opplere et occupare potuisset, procul dubio actum fuisset de pace, de evangelica veritate, de fide Catholica, et religione antiqua, et denique omnia pessum ivissent, novum idemque cruentissimum et hactenus inauditum bellum denuo exortum fuisset, eademque haec civitas Catholica facta fuisset spelunca, necnon commune receptaculum et columbarium latronum et haereticorum: quae nunc est sanctuarium Dei, seminarium virtutum. Haec est astrum, prae caeteris civitatibus ac oppidis radians seu fulgens fide et pietate. | |
[pagina 520]
| |
Auxilio autem Numineque divino primarie, deinde secundarie fidelibus custodiis atque excubiis Catholicorum civium patriotarum, fuit civitas praedicta, usque protecta et conservata, quibus semper illud unicum fuit studium atque votum, civitatem suam servare, ac retinere liberam, tutam, securam et immunem a milite externo, sedularum instar apium, quae ignavum fucos pecus, a praesepibus arcent, quae bombylios noxios, et crabones, pecus inutile et edax, scarabeos voraces depopulantesque, longe ab alveariis, summo conatu extremisque viribus, ac pari fraternaque manu, depellunt: ne mel collectum, ne alienos labores devorent, nidosque alienos improbe, instar vulpis foedae turpisque defoedent. Et sic de illis adimplebitur, quod scriptum est, per sapientem, Proverb. XVIII cap.: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma et judicia quasi vectes urbium. Deinde quod scriptum est, apud Isaiam prophetam, cap. I, ubi Dominus Deus loquitur in haec verba: Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam: et auferam omne stannum. Et restituam judices tuos, ut fuerunt prius: et consiliarios tuos sicut antiquitus. Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Cum videlicet incolumitas praesidentium, salus sit subditorum. Plura de insignibus encomiis civitatis hujus dicerem, et prolixe encomiasten agerem, imo integrum justumque volumen facile inde conficerem. Sed vino vendibili suspensa hedera haud est opus, juxta commune adagium. Vera virtus non eget alienis praeconiis. Res enim praeclarae per se patent et placent, neque desiderant exoticam commendationem. Idcirco desistam, hoc unicum pro coronide et corollario addens, quod nimirum pro majore laude, quae proprie virtus est, non aliunde proveniens, sed suis nixa radicibus, gloria et commendatione Catholicae civitatis Buscoducensis et in majorem declarationem et ampliationem justificationis, per civitatem nuper emissae, contra foeda et impudentia mendacia atque improperia falsa consistorialium, tractatum hunc praelo commiserim, et in lucem emiserim ediderimque, uti inferius dicetur. Sylvae-Ducis, cal. Decemb. anno 81 poet mille quingentos. | |
[pagina 521]
| |
Ad pium lectorem christianum.Habes, candide lector, brevi manu tractatum de fructibus utriusque arboris, bonae et malae: principaliter factum scriptumque, propter improba gesta per consistorium Calvinisticum, necnon tumultuantem scholam digladiatoriam, teutonice: die schermschole, seu potius, schelmschole, certo tempore, in civitate Buscoducensi, impie grassantem tumultuantemque: quippe, quae videbatur vel coelum territare, coelum digito, juxta commune adagium, attingere, jugulare mortuos, et gigantum arrogantia, Jovem coelo expellere, caeterum inutilis, et aliud nihil, quam homo bombylius, ut in proverbio est, in quo praeter vanam verborum jactantiam, strepitumque vanum aliud nihil reperias. Quem quidem tractatum, pro ingenioli mei tenuitate exiguitateque, motu proprio, inprimis, rudi quidem Minerva celerique calamo confuse conceptum, in usum tantum meum, meorumque propinquorum, pro defensione orthodoxae atque Catholicae fidei ac veritatis, confeceram et annotaveram, sed postea, pietate ac vero ferventeque zelo, erga eandem civitatem ductus, tanquam non valens ferre impudentia illa ac splendida mendacia necnon gravissimas injurias inimicorum ejus, quorumdam bonorum etiam amicorum, necnon patriotarum suasu, consilio atque efflagitatione accedente: illud quod abditum latebat, et informe erat, in gratiam, laudem, gloriam et favorem Catholicae civitatis ejusdem, ejusque pro majore justificatione ac justissimae causae defensione, contra eadem illa impudentia foedaque ac absurda mendacia necnon falsitates execrabiles, injuriasque enormes et intolerabiles, quibus illa immerito ac falso oneratur obruiturque a consistorialibus voluntariis fugitivis, et exulantibus ultraneis, hostibus scilicet ac osoribus ejusdem, in lucem edidi, et in formam certam redegi, quae dat esse rei. Licet autem quibusdam emunctae, ne dicam obesae aut laesae, naris hominibus, qui utilia statim, propter parvos forte naevos rejiciunt, videatur opera mea minus a fronte, quam in recessu habere: quibus potius placet cavillari, altercari, conviciari, cacologiae studere, et carpere ac improbare sudorem | |
[pagina 522]
| |
atque operam alterius, quam eam probare ac laudare, more araneae, quae ex optimis flosculis, non quidem mel colligit instar apis, sed venenum elicit lethiferum. Hujusmodi Zoilos atque malevolos, nequaquam habentes sinceram ϰρίσιν, iniquos judico laboris mei censores, pravo semper naso hepateque, ac ore foetente viventes ambulantesque, amphibios et versipelles, osores veritatis. Etenim non me clam est, me multorum odia et reprehensiones incurrere, qui ab eorum pulmonibus veteres avias repellere coner. Et quamvis nonnulli cacologi forte cavillando objicient, me falcem meam mittere in messem alienam, meque conari ultra crepidam judicare de iis, quae sunt a professione mea aliena: nempe, de explicatione arboris spiritualis; veros tamen Christianos spero, et optime confido hanc meam opellam aequi bonique consulturos: quippe, quibus non ita delicatum solet esse palatum, sed vulgari ac rudi, nec ita exquisito cibo contenti sunt, quale habent novelli isti nostri temporis dogmatistae, caeterique omnes, qui sunt de consistorio Calvinistico, nunc denuo ex orco revocato, quibus hic meus scribendi simplex stylus, non tam ornatum verborum, quam rei veritatem respiciens, utcumque displicebit, quorum scilicet palato haud sapient agrestes lactucae, juxta commune proverbium. Et sane, omnino existimo, juris studiosum, jurisprudentiae, quae est divinarum atque humanarum rerum scientia, studio, rebusve forensibus, non ita fixae, instar conchae inhaerentis, testae suae inseparabiliter insistere debere, ut non aliquoties ad studium theologicum se convertat, animaeque bona, quae sunt aeterna terrenisque potiora, sicque inprimis quaerenda, curet, nec illos labore contemnendos rejiciendosque putarem, per quos animi sive corda quorumdam hominum, in fide Catholica, navis instar, huc illucque fluctuantium, valeant, instar anchorae, stabiliri atque corroborari, solidaque solidiora fieri. Si igitur amice lector, hunc laborem meum, tibi et ecclesiae utilem, acceptum et gratum esse agnovero, brevi, Deo propitio, curabo quoddam opusculum majus, tractans de Gueseanismo in genere, in usum tuum edere, a primo, quod ajunt, ovo, supremo vertice, primaque a radice, deducto et enucleato. Bene vale et salve lector Christiane, et me tuis precibus, apud Deum Opt. ter Max. commendo. Ex civitate Sylvaeducensi, Cal. Decemb. anno 1581. |
|