Verzameling van kronyken, charters en oorkonden betrekkelijk de stad en meijerij van 's Hertogenbosch
(1846-1848)–Cornelis Rudolphus Hermans– Auteursrechtvrij
[pagina 494]
| |
Caput primum appendicis.Die decima quinta mensis Junii, anno a partu virgineo sesquimillesimo, octuagesimo primo expugnatum fuit, per eosdem Gueseos, castrum in libertate Tilborchensi situatum.
Postera vero die, tota caterva, universusque frugiperdarum praevaricatorumque coetus, totus, inquam, globus, lolium velut se agglomerans, teutonice: den gheheellen wesser als oncruyt over een loopende, circiter bis mille semipendulorum, venit in Longam Plateam, non procul ab oppido Huesdano. | |
[pagina 495]
| |
Die decima nona, quae fuit dies lunae, mane venerunt aliquot cohortes equitum in pagum Vlimensem, itinere unius horae a civitate Sylvaducensi distantem, ad expugnandum munitionem militis regii, ibidem per illustrissimum dominum de Haultepenne extructam, ad ejusdem civitatis defensionem; illius ergo quatuor tormenta bellica grandiora secum advehentes ex oppido Huesdano: sed incassum laboratum fuit, nisi quod in conflictu ducem militum, in eadem munitione collocatorum, virum cum primis audacem, strenuum ac bellicosum, captivum paulo post secum ad dictum oppidum adduxerint: multis interim ex eis partim tunc temporis ibidem stratis, partim vulneribus confectis. Illis ita inter sese ultro citroque sphaerulis tormentariis concertantibus, audivit forte fortuna miles stationarius Gueseus buccinam hostis, nempe, trium turmarum equitum, in subsidium militis regii, in munitione praedicta, ac alibi collocati, properantium, clangentem: ac paulo post cernens a longe equites, strenuos bellatores, accelerantes, ilico accurrit furcifer iste vacillantibus tremore cruribus, cordeque in pectore saliente, annuntians Gueseis adventum hostis. Quo audito, e vestigio fugax grex Gueseorum, qui prius videbatur coelum territare armis, avolavit quilibet intra pristina latibula. Metuebat enim quilibet nimis, ne extrema sibi die ista fata impenderent, horaque fatalis adesset. Adduxerunt interim secum quatuor illa praedicta tormenta bellica, quae summa cum festinatione collocaverunt prope oppidum Huesdanum, fuga salutem quaerentes. De proposito, fructu et fine eorumdem Gueseorum nunc pauca dicamus. Propositum et intentio istorum Amanitarum erat, ut expugnatis prius circumquaque munitionibus militis regii, tam in pago Vlimensi, quam pago de | |
[pagina 496]
| |
Engelen, cingerent obsidione, sicque coangustarent, ac tandem expugnarent civitatem Sylvaeducensem, ope divina alioquin inexpugnabilem, eaque potirentur. Imo, plenis buccis promulgaverant et jactitaverant, se velle ad carmosinas[?] Sylvaeducenses venire, necnon anniversarium celebrare conflictus stragisque pridem in fori planitie factae, de qua superius, in secundo lib. cap. II scripsimus latius. In Hollandia ter maxime stolida, Phrysia infatuata, Flandria dementata, Zelandia insensata provinciis: adhaec Bomeliae, Bredae, Bruxellae, Mechliniae, aliisque civitatibus, pagis ac villis fama per Gueseos divulgata fuit, rumoresque sparsi, civitatem Sylvaeducensem per eos occupatam, militeque praesidiario Guesico bene firmatam esse, nempe, viginti vexillis peditum. Ubique, me Hercle, cantus triumphus fuit ante victoriam. Ubique fere locorum praesertim in oppido Bredensi, in signum laetitiae, generaliter per eos epulatum fuit, convivia fraterna, ut vocant, celebrata, comessationes ultro citroque factae; ea spe vana lactantes invicem, quod civitas Sylvaeducensis Papistica deberet vel invita symbolum liberaliter solvere. Sed aliter sors cecidit; imo, ut ingenue fatear sedecim numero honerarias, seu onerarias, teutonice: hulcken, paratas habebant consistoriales isti prope Gorcomium, quibus decreverant spolia, ex nobili civitate Buscoducensi, avehere. Verum aliter longe evenit ac putarant. Nam pro spoliis mendacia avexerunt, marsupiaque inania. Joannes Bacx autem praefectus arcis Huesdanae, exlex, intrusus, trium literarum homo, ex degenere sanguine natus, viso milite Guesico, ilico prae gaudio, instar ovis defoedatae, exultans, prorupit in haec verba: spero, inquiens, negotium nunc semel ad effectum productum iri spero nos tandem semel nido isto Papistico | |
[pagina 497]
| |
Sylvaeducensi potituros. Alii vero jactarunt se manus suas loturos in sanguine Papistarum: imo se velle adhuc lambere sanguinem Papisticum, more canum, et, horresco referens, ne infanti quidem vitam relinquere. | |
Caput secundum.Nunc porro dicamus nonnulla de fructu, quem impius iste grex Gueseorum fecit, quippe, qui undique evolaverat, ex omni nido defoedato erepserat, ex Antverpia, ex Bruxella, ex Diestensi, Lierensi, Herentallensi, Bredensi, Monte sanctae Gertrudis, ex Huesdano oppidis: ex Hollandia, ex Phrysia, ex Flandria provinciis, et aliis locis latibulisque ac speluncis, turpis haeresis stercore defoedatis: fructus autem eorum fuere, templa Dei violare, sacra prophanare ac spoliare, altaria ubique locorum demoliri, statuas imaginesque sanctorum diruere; inter phanum ac prophanum, inter fas ac nefas nihil pensi habere: ausu temerario adversus Catholicorum imperatorum diplomata, locorum sacrorum transcendere septa, pacem polluere, ruinis cuncta deformare: messe instante miserum agricolam necnon militem regium, adeoque civitatem Buscoducensem, si commode potuissent, defraudare: adhaec stupra, adulteria promiscue, sine discrimine status committere, virgines opprimere atque stuprare viduasque violare, conjugatas personas contemerare; cum una eademque persona sexus foeminei indomita libidine gregatim more pecudum, catervatim successive coire: nullum flagitii genus intactum relinquere. | |
[pagina 498]
| |
Auctorem, factorem et architectum istius tam pernitiosae impressionis, vel ipsum principem Auriacum, patrem haereticorum seu Gueseorum fontem totius mali fuisse, nemini dubium esse debet. Pater est princeps iste Auriacus, ignem succendens, id est, consilium causamque mali dans, fomitem delinquendi suppeditans, subministrans auctoritatem. [Ut] militem gregarium, tumultuarie undique, in magna copia, colligeret, illumque spe vana promissae immunitatis exactionum tributorumque lactaret, fallacibus ac blandis pelliceret illecebris, more aucupis, donec hanc in suos casses pertraheret volucrem, civitatem scilicet Sylvaeducensem: coepit Bacchum, id est, vina et cerevisias in civitate Antverpiana, ac alibi, novis insolitisque exactionibus gravare, populum Hollandicum, terque quaterque infatuatum, novellis tributis premere, levans sive accipiens illius ergo ingentem expeditamque summam pecuniariam, ex manibus quorundam ex ditioribus monopolis, idque ea conditione, eaque lege, ut, si ipse cum milite suo posset civitatem Sylvaeducensem in suam deducere nassam, eaque sive aperto Marte, sive proditorie, ceu alia quavis arteque doloque, potiri, fieret restitutio ejusdem summae acceptae, ex spoliis civitatis praedictae; sin minus, tunc exactiones supradictae, tantis perdurarent continuarenturque, donec ipsi nummos suos capitales recepissent. Postremo omittere nolui, quin de fine exituque istius tam execrabilis funestaeque expeditionis paucis tractarem, deque occasu dictorum Amalachitarum et Amanitarum pauca dissererem, qui omnes sese receperunt ex Longa Platea ad libertatem Turnhautanam, metuentes nimis, extrema sibi tunc impendere fata, fatalemque adesse horam, ubi se ipsos in planitie pagi, vallis munitionibusque | |
[pagina 499]
| |
factis ex arboribus, undique excisis, transversimque in plateis undique densissime collocatis, interjectis et coacervatis, cinxerunt, non sine magna jactura totius communitatis. Quos paulo post illustrissimus dominus de Haultepenne persecutus fuit ingenti copia, longe tamen impari numero, tam equitum, quam peditum, ad pagum usque Turnhautanum. Ubi eos tamquam timidos degeneresque canes et latrones, provocavit ad pugnam, stans cum milite suo bellicoso exercitatoque in acie, spatio fere duarum horarum, infracto animo exspectans in merica, exitum eorum ex castris latebrisque suis. Sed, eheu, effoeminati eviratique isti, continuere sese intra valla munitionesque suas. Quomodo autem ex castris latibulisque praedictis, prae nimio pavore, post expugnatum violenta armataque manu oppidum Bredanum, disparuerint, pudore suffusi, postea dicetur.
Adhaec vigesima quarta mensis hujus, ad piam petitionem illustrissimi domini de Haultepenne, celebrata fuit multum celebris supplicatio, per ambitum civitatis Silvaeducensis, cum venerabili sacramento eucharistiae, idque eo fine, ut numen divinum piis precibus Catholicorum, unanimiter congregatorum flecteretur, dignareturque ipsi illustrissimo domino de Haultepenne, fortissimo duci exercitus regii victoriam, contra hostes suos civitatisquc Silvaeducensis conjuratos, tribuere. Hac eadem die illustrissimus dominus de Haultepenne, una cum toto exercitu suo venit in pagum seu libertatem Hylvarenbecanam, ubi castra sua fixit, more arietum retrocedens paululum, ut tanto vehementius ac impetuosius feriat hostem, ut tanto fortius scilicet impingat in oppidum Bredanum, prout sequens historia declarabit. | |
[pagina 500]
| |
Et illa sane sunt stratagemata rei militaris, quibus fortissimi exercitatissimique duces subinde uti consueverunt, prout diversae historiae docent.
Neminem latere volo mysterium cujusdam mali funestique ominis, quod accidit vigesima sexta die, praesentis mensis Junii. Qua die infausti Guesei mandatum acceperunt a Rodolpho van Staeckenbroeck, tunc temporis gubernatore Bredensi, perlustrandi singulas civium aedes, quaerendique ubique locorum, personas extraneas, malecontentos scilicet, hostes Gueseorum. Invenerunt autem forte fortuna, in Baguinagio bubonem quemdam praegrandem, avem feralem, in domuncula Mariae filiae Petri Baguinae, templo contigua, superius scilicet in testudine templi latitantem. Visitatione jam, tota illa die, utcunque, non absque petulantia atque protervia ingenti, facta, accesserunt ganeones gubernatorem, de aucupio non parum laetantes, cui, non sine stomacho, roganti, num extraneus quispiam repertus esset? responderunt aucupes audaculi: unum duntaxat inventum esse, offerentes ei bubonem insignem, dirum mortalibus Gueseis ipsis, mox morituris, omen. Parum sciverunt, se ipsosmet, triduo post, partim jugulatum, partim summo cum dedecore fugatum expulsumque, partim infelicis instar bubonis captum iri. | |
Caput tertium.Aggredior modo rem jugi memoria dignam, nulla temporum injuria aut hominum oblivione, aut desuetudine abolendam. Audax plane et memorabile facinus non sine | |
[pagina 501]
| |
summo vitae discrimine commissum, factum, inquam, prorsus leoninum et gestum plusquam Romanum praedicti illustrissimi domini de Haultepenne.
Qui vigesimo octavo die mensis hujus, nempe ipso die sancti Leonis, papae, in profesto scilicet divorum Petri et Pauli apostolorum, violenta manu oppidum Bredanum, novem propugnaculis fortissimis deforis munitum, necnon amplius castro fere inexpugnabili firmatum, occupavit, quatuor vexillis peditum, et paucis numero equitibus; liberando captivos Buscoducenses ex captivitate Herodiana, et ab omni expectatione plebis Gueseorum. Miram stupendamque rem narro, inauditam hactenus atque invisam. Horam circiter secundam noctis dictus illustrissimus dominus de Haultepenne primus, praemisso prodromo rustico, ex arce Bredana fugitivo, viam aditumque sive ingressum monstrante, per foramen quoddam, per quod ipse prius clancularie ad hostem, nempe, militem ejusdem Haultepenne effugerat, una cum generossissimo nobilissimoque ac fortissimo viro domino Martino Schenck jugulotenus transiens intrepidus fossas castri Bredani, primo omnium transiliit, scalis bellicis, propugnaculum, juxta castrum positum. Dein per id ipsum foramen, presso seu tacito gressu, subintravit, miraculose, potius ope divina, quam humano modo, non absque summo vitae discrimine; ubi militi stationario gutture praeciso, militeque dicti illustrissimi domini de Haultepenne reptante, scalasque per gramina trahente, in quali quali copia admisso, recta idem castrum seu arcem intravit, arteque praedicta occupavit: ibique, principali vigilia partim soporante, partim arma abjiciente, in gratiam fidemque recepta: coepit paulo post oppidum per tubicinem ter in deditionem potestatemque | |
[pagina 502]
| |
ac obedientiam, necnon manus regias exposcere, sive postulare ac postremo aliquot ex equitibus suis deforis, per pontem arcis posteriorem, violenta manu demissum, intromittere. Guesei autem haud ignari rei gestae, inter quos erat vexillum digladiatorium, quod juvenile pectus vocant, pro responso dederunt, se sat glandium sive globorum, et pulveris tormentarii pro ipso Haultepenne habere, nolentes ullo pacto, armis positis, ad fidem regiam confugere. Subornati enim prius erant, et falsis persuasionibus inducti, per praecipua capita consistorii, utpote, Rodolphum van Staeckenbroeck, gubernatorem, magistrum Henricum Buecketop, Thomam den beddemaecker, Arnoldum in den Roch et alios nonnullos complices totius conjurationis et conspirationis auctores, duces et antesignanos furciferos, Vulcano terque quaterque dignos, ut planitie castri plateisque in foro effossis, eisque, saccis lana repletis, quadrigis atque bigis aliisque rebus, oppletis: sese toto pectore hosti viriliter opponerent, forti animo omnes rebellarent, reluctarenturque, manusque aliquantisper conferrent, donec ex vicinis castris Turnhautanis redirent, manusque auxiliatrices, ac suppetias ferrent, ingenti tam equestri, quam pedestri subsidio militari. Qua subornatione subdola sic facta, misellisque Gueseolis vana ita spe lactatis, degeneres timidique isti ac scelerosi, metuentes fatalem adesse horam, vultum animumque metu demittentes, sese interim fraudulenter subduxerunt, more latrunculorum, per portam quandam, vulgo nuncupatam: die Haechdycke poort, vi per eos effractam. Avolarunt isti quidem improbi, more gregis corvorum, una cum gubernatore suo. De mittendis copiis autem seu militari subsidio, suppetiisque bellicis ferendis, ne semel quidem in mentem subiit cogitatio, nisi quod inter ex- | |
[pagina 503]
| |
eundum, seu potius fugiendum, memores facti captivorum Sylvaeducensium, clamaverunt eosdem prius jugulandos fore. Sed formido mortis instantis illorum impiam pravamque voluntatem repressit, qui scelestissimi hac ratione periculum evaserunt. Porta jam patefacta, intravit mox reliqua pars equitum illustrissimi domini de Haultepenne, qui e vestigio moenia oppidi partim cingentes, et ab incursu Gueseorum tuentes liberantesque, partim plateas ubique a tergo occupantes, nonnulli scilicet ex equis desilientes ac pedibus proeliantes, inque hostem irruentes, multumque diuque Marte incerto dimicantes, tandem, re in augusto, ob vehementem ancipitemque pugnam, posita, singulis plateis, vi expugnatis victisque, hostem prostraverunt, tantumque manu armata effecerunt, quod Bellona coepit ipsi illustrissimo domino de Haultepenne arridere, victoriaque hactenus anceps occoepit se versus militem regium fortissimum, bellicosissimumque inclinare; adeo quod integrum fere vexillum digladiatorium, quod juvenile pectus vocant, fuerit caesum, una cum trecentis numero, aut circiter, civibus repugnantibus, necnon sedecim ex militibus stipendiariis, seu soldatis, ut vocant. Quam plurimi autem, tam Gueseorum quam civium antea sese praecipites fugae per moenia mandarunt, multi aquis submersi fuerunt. Numerus autem stratorum ex parte militis regii fuit vicenarius, vel circiter, quae sane exigua fuit jactura militis. Vulnerati autem plures fuere numero. Usque adeo, quod in tanta rerum iniquitate, fortunae quoque, quae multum in re militari potest, eventus varii secuti fuerint. Pugnatum autem acerrime fuit octo aut novem continuis horis. Illustrissimus dominus de Haultepenne, his rebus ita gestis, victoque jam oppido, illud ilico direptum, teuto- | |
[pagina 504]
| |
nice: gheplondert, ingenti praesidio firmavit, statum ordinemque militarem fecit. Lingua fari non potest, quanta fuere ibidem spolia reperta, quot millia modiorum frumenti inventa. Infinita, me Hercle, copia Cereris et Bacchi reperta, undique a corvino grege Gueseorum rapaci invecta et illata, sine numero modoque. Victualibus scatebat oppidum, frumento, butyro caseoque abundabat. Larido templum quoddam erat oppletum. Omni genere commeatus plena erant omnia. Adhaec naves plurimae stabant in litore, onustae omnis generis commeatu. Rei frumentariae copiae cornu. Et, ut in summa dicam, concilium cruentum, sive sanguinarium, teutonice: den bloedtraedt, ex Antverpia ibidem praesens erat. Officina totius malitiae, in qua omnis proditio conjuratioque facta erat, in qua conspiratio universa adversus civitatem Sylvaeducensem cusa erat, ibi fervebat. Insuper nervus belli, utpote, vasa aliquot auri et argenti parata ibi erant, ad usum stipendiorum destinata, pro solutione scilicet exercitus Gueseorum, in pago seu libertate Turnhautana, collocati. Frumento undique illato et invecto plena erant cuncta granaria, idque in usum militis Guesici. Castrum aulaque principis Auriaci, patriarchae haereticorum, modo occupata est ab hoste. Nidus Guesicus interceptus. Telam araneae nunc hostis impetuosus transvolavit. Theca frumentaria, teutonice: die brootcast, inimicus nunc potitur. Promptuarium abunde instructum, armata manu effractum, bolus tantus faucibus, proh dolor! ereptus, unde infelix, eheu, Guesellus, multo tempore, genialiter vivere potuisset. Annona nunc fefellit. Quid amplius? Thesaurarium aerariumque publicum hostis invasit, sectio oppidi venditur sub hasta. Codex praeterea consistorialis, quem vulgo nuncupant: den Constory boeck, modo | |
[pagina 505]
| |
repertus est, continens pessimas machinationes, conspirationesque, tam contra divinam quam regiam majestatem, necnon civitatem Sylvaeducensem. Postremo ingens copia librorum suspectorum, Vulcano publice tradita est. Non potest hoc fari dictis, quantopere impius grex Gueseorum Bredanorum gavisus fuerit, quantaque laetitia affectus ex captivitate vel unius manipuli sive contubernii militum Sylvaeducensium. Dici profecto vix potest, quantus per eos factus triumphus fuerit, in oppido Bredano, ratione rei, per eos improbe, et non summo absque dedecore, turpiter gestae; dum in pago seu libertate Oisterwicana, paucis abhinc diebus, nempe, vigesima septima die Maii, ingens multitudo equitum Gueseorum furibunda, captivos abduxit paucissimos numero, tum equites, tum pedites Buscoducenses, proditorie oppressos, strenue admodum rebellantes. Jactabant, tunc temporis se velle ipsi illustrissimo domino de Haultepenne, ac militi regio comeatum undique intercipere, viamque ita praecludere, necnon egestate Papistas Buscoducenses usque adeo praemere, ut ille, una cum milite suo, Cereris et Bacchi defectu, turpiter desistere deberet: hi vero fame fracti sese voluntarios dedere cogerentur. Lubet hic paucis referre vaticinium, quo quidam ex consistorio Gueseorum vaticinatus erat, quoddam oppidum magni momenti, brevi occupatum iri, de cujus occupatione multi gaudio triumpharent, multi vero tristitia afficerentur. Qui pseudovates, qualis modi in consistorio multi erant, serio interrogatus de nomine oppidi illius, indicavit saltem, primam litteram esse, B. Guesei, hoc audito, asseruerunt esse Buscumducis, eo quod a littera, B., exordium sumeret. Ex qua re in spem consolationemque meliorem erecti, coeperunt dies rogationum et | |
[pagina 506]
| |
abstinentiae, pro felici successu, constituere, utpote diem Lunae, Martis et Jovis, quibus diebus ab esu carnium abstinuerunt, reliquis vero diebus, praesertim Veneris et sabathi carnibus vescentes, ordine scilicet servato, praepostero sive inverso. Verum, impii isti spe misere sua frustrati fuerunt: forte interim cadente super Bredam, a littera B., similiter initium capientem.
Vigesima septima die Julii nobilissimus domicellus Adolphus Cortebach, dominus temporalis oppidi Helmontani, vir gravis et praestans, candidi nominis et famae, antiquo stemmate clarus, rei militaris peritissimus, venit eques in civitatem Sylvaeducensem, sub vesperam, statim post medium sextae horae, stipatus magno equitatu, tam proprio quam Sylvaeducensi, qui die ultima ejusdem mensis fuit unanimiter a tribus ordinibus sive membris civitatis, receptus et delectus in centurionem sive capitaneum, ut vocant, unius cohortis equitum ordinariae, in civitate eadem, de consensu pariter et assensu regiae majestatis, nunc primo, erectae, teutonice: dieerste ordinaris bend van Schertogenbosch, necnon tribunum, teutonice: colonel, duorum vexillorum peditum, de quibus superius in secundo libro mentionem fecimus. | |
Caput quartum.Cum in re proposita discursum facere, non sit subinde inutile, idcirco statui hic sobrie admodum, adjicere ea, quae vigesima nona die mensis praesentis, sat improbe | |
[pagina 507]
| |
perpetrata fuere, per flagitiosissimum consistorium Antverpianum, in civitate Antverpiana; ubi per consistoriales deformatae religionis exemplum admodum deformatum exhibitum fuit. Nam post pulsum majoris campanae (caeteris campanis undique avectis) mane hora decima factum, coeperunt, denuo Guesei consistoriales ultro citroque tumultuari, novas, inauditasque hactenus tragoedias ciere; loca sacra spoliare, polluere et prophanare passim in omnibus xenedochiis, nosocomiis, aliisque locis piis, pauperes etiam lecto aegritudinis decumbentes, extrudere; omnia demoliri, quae hactenus in templis piisque locis, illaesa permanserant, multos Catholicos ac clerum civitate ejicere, viam publicam transversum per medium ecclesiae cathedralis facere: illius ergo muros ecclesiae magna ex parte diruere, opera aenea, ex templis aliisque locis piis, magno conamine ac vi eruere, et ad domum senatoriam avehere, causa conficiendi inde machinas aeneas grandiores, et ut semel omnia dicam, coeperunt scelestissimi isti et desperatissimi, Phlegetontis fluctibus acti, extremis, ut ajunt, fatis agitari, teutonice: sy begonsten te doobraecken. Verum hisce malis nondum satiati amplius hominem quemdam capitalem, plane ridiculum, sannis excipiendum, bipedum scilicet nequissimum, objecerunt Catholicorum ac Papistarum oppressorem carnificemque, quem rubram virgam nomenclarunt, teutonice: de roii roeii, cui centum nebulones furciferos, utpote, nautas, aurigas, vacunistas, laverniones, liguriones, palantes sive vagabundos, textores, laniones, tenebriones, pelliones, bajulos, monobochiarios, ahenarios, colopodiarios, scrutarios, corbiones, vietores, lignisecas, cerevisiarios, lactarios, veteramentarios, id est, suppactores veterum calceorum, vesanos, deliros, insipidos, insulsos, vacunistas, bardos, er- | |
[pagina 508]
| |
rones, haud tellure admittendos, legirupiones, fatiferos, homines plane improbos, planos, et Mercurio irato natos, quibus ad restim res rediit, multis furtis, sacrilegiis, adulteriis, homicidiis, ac Papaecidiis famosos, sicarios, ganeones, teutonice: bourdeelblocken, palpones, gentem apostatricem, remigium Ulyssis, teutonice: eenen hoop duechnieten, non habentes vel unam venam antiquae religioni et regiae majestati, naturali supremoque principi suo, addictam, qui modo summas rerum tenent, reipublicae gubernacula gerunt, publicae administrationis gubernaculo manus nefarias admovent; bonis proh dolor, imperant, magistratui Catholico obstrepunt, tribunali resistunt: communem reipublicae tranquillitatem cane et angue pejus oderunt, imo summam rerumpublicarum suae voluntatis arbitrio quasi velitatione quadam transversa agunt in scopulos: adjunxerunt, in terrorem vindictamque bonorum, quos moeror quotidianus lacerat et conficit. Hic tenebrio cum suis complicibus aedes Catholicorum, bonos observat, et non nisi quod arridet, rapit praedaturque, promptuaria atque poenaria intrat uncis unguibus, hic vivorum acutum se praebat censorem. Callet enim egregie discernere, cujus vini fumus graviores nebulas cerebro infundat. Sub velamine proditionis aedulia aliena avide vorat, et dolio exsiccat. Cuncta profunda ingluvies perlustrat hirquis oculis, aureas argenteasque imagines potius quaerens, quam vivas armatas. Quid restat? Nisi ut civitas Antverpiana, quae magna gloria floruit, misera senectute senescat. Necdum resipiscit ob cervicis duritiem, mentisque caecitatem. Vere de ea dici potest, quod habetur apud Davidem prophetam regium, Psalm. CXXXVI et apud Hierem. XXXI cap.: Filia Babylonis misera usquequo deliciis, sectis atque erroribus | |
[pagina 509]
| |
dissolveris filia vaga? Revertere ad civitatem Sylvaeducensem antiquam, quae monstrabit tibi viam, qua sit eundum. Eodem procul dubio poculo civitas Antverpiana, nisi resipiscat, bibitura est, quo olim vidimus ipsum Monsteriolum, teutonice: Munster, bibisse, quod inebriatum vino prostitutionis meretricis Babylonicae, quod, inquam, seditionibus gravibus attenuatum, quassatum motibus intestinis, funditus interiit, quando alias anno tricesimo quarto objecit hominem quemdam, inter natos mulierum nequissimum scurram, nomine Joannem Leydanum, inter filios Adae scelestissimum, omnium quos terra sustinet, aut quos sol videt, pessimum, qui se ipsum regem Syon fecit, quo non fuit sus immundior, non vulpes fraudulentior. Qui ita libidini incumbebat, quasi non de libidine, sed de gloria fuisset certamen; qui scilicet hinnire occoepit mulierem cernens, tanto scilicet aestu libidinis, plusquam taurino, in sexum muliebrem ferebatur. Hic sponsus Penelopes gaudebat pluralitate mulierum, quas, suo more, quamplurimas cumulate, in conjuges seu contubernales acceperat. Libidinem leno iste impurissimus, supra modum, lenociniumque olebat. Hujus mendacissimi hominis triobolaris pseudologio infatus populus tantam fidem adhibuit, quasi sibyllae folium fuisset aut immutabile fatum. Malitiae autem et nequitiae fenestram aperiebat, libertatem vivendi scelerumque licentiam malesuadam dabat et ad vitia laxas habenas praebebat. Quibus rebus et toti communitati perditionem parabat, et sibi ipsi exitium fataque praeparabat conciliabatque, dum captivus in cavea ferrea suspendebatur in summitate turris volatilibus coeli in praedam relictus. Nequaquam autem in admirationem rapere quemquam debet, quod superius tot titulis ac nomenclaturis desig- | |
[pagina 510]
| |
naverim eos, qui modo reipublicae gubernacula gerunt, qui nunc dominantur, seu potius grassantur, imperiumque per fas ac nefas usurpatum exercent in bonos et innoxios. Id enim feci ad demonstrandum naturam effectus. Nam saepe nomenclatura designat naturam effectus. Et conveniunt rebus nomina saepe suis. Sicut in crimine stellionatus. Deinde ad reducendum ter maxime infatuatum excaecatumque populum, ad saniorem mentem, eoque perducendum, ut deinceps omnibus modis detrectet imperium, humerisque excutiat jugum istud durum, tam ignobilis degenerisque sortis hominum vilissimorum, nil aliud quam extremam perniciem reipublicae nocteque dieque quaerentium, ut, inquam, recuset porro sub coecis istis ducibus militare, acerbasque uvas manducare, ex quibus dentes ejus tantopere obstupescunt. |
|