De contemptu mortis
(1621)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 110]
| |
De contemptv mortis liber I.TOtvs liber primus προθεωρίαν continet Platonicam: sine qua hoc argumentum solide tractari non potest. Quippe, cum mors tantum sit corporis, dandam esse constat in hac vita operam, vt quae pars est immortalis, ea in colenda mente, tota occupetur: objecta ejus, quantum potest fieri sequatur, atque assidue intueatur: ipsa denique, quandoquidem id sumus quod est mens nostra, teste Socrate, rebus omnibus omissis, ad se atque in se reuocetur. Agit ergo liber hic de separatione mentis a corpore & sensibus. Quam Plato, mortis in hac vita principium dicebat. Quae vt recte instituatur,
Habendam diligentem rationem, vt ab | |
[pagina 111]
| |
ineunte aetate, viri praestantes & ab omni improbitate alieni, puerorum educationi praeficiantur.
Quos vel ideo ab omni vitiorum contagione alienos esse oportere, ne puritatem animi, alumni sibi crediti, a teneris inficiant, & diuinitati ejus, contemplando, perpetuo vacare assuescant. Vtque omnibus sepositis, de sublimitate animi, deque autore eius, qui est Deus immortalis ac aeternus, cogitent. Ac inprimis,
Illum ex traduce non esse, neque a corporibus & cum illis generari, sed a Deo inspirari.
Non esse corporeum, neque ex elementis mixtum, neque vllum denique eorum corporum, quae vulgo elementa dicimus.
Idque vel ex eo constare, quod futura videat, praesentia intelligat, tot praeclaras artes atque disciplinas excogitauerit. Eum enim esse, qui humanam vitam ab initio formauerit, instruxerit, in ordinem redegerit. Quo- | |
[pagina 112]
| |
rum vis neque in quinque illis conspicitur corporibus, neque in ijs quae ex illis componuntur.
Atque idcirco, neque Solem aut Lunam, magna illa corpora & lucidissima, neque stellas cuiuscunque ordinis aut loci, multo minus, mare aut terram, cum praestantia illius, conferendam esse.
Diffundi autem ita late, vt nec ab aëre, neque ab ipso aethere, circumscribatur, sed haec omnia cum meditatur transcendat: ac inprimis cum ad Deum a quo ortus est ascendit.
Hoc praestare non posse, nisi in se abeat, nisi curas reliquas ableget, nisi auaritiae, ambitioni, reliquisque vitijs renuntiet, nisi sui juris sit, nisi imperium in eam partem, quae vocatur ἄλογον, sibi vindicet, nisi se ab omni perturbatione vindicatum includat sibi, nisi mente penitus fruatur. quae est flos quasi animi, & in suprema parte, tanquam arce quadam, collocata. cum praesertim anima | |
[pagina 113]
| |
per totum corpus diffundatur: mens autem quo longius a corpore recessit, eo longius [a] mortalitate & corruptione absit.
Ideo, dandam esse operam, vt crebro rebus magnis intendatur, & inprimis sibi: vt sensus subjiciat, & ab illis quam longissime se segreget: ne cum operatur & praeclaris cogitationibus intenta est, deorsum retrahatur, aut mortales curae, a quibus isto modo quam longissime abit, rationem operantem interturbent.
Quia, quoties hoc modo sibi vacat atque in se reflectitur, longissime a metu mortis, paupertatis, atque ipsius fortunae violentia ac potestate abest.
Idcirco Platonem, talem vitam, mortis principium dixisse, siquidem a corpore paulatim ea ratione abducitur, humanas res excedit, vsu denique omni corporis se abdicat. Adeo, vt qui in hoc statu moriuntur, sine sensu mortis e vita abeant, & quietem hanc suavissimam, cum morte continuent. quod de Archimede, & alijs nonnullis, fertur. | |
[pagina 114]
| |
Hanc esse illam quam in terra Socrates professus est. qui hoc vnum toto vitae tempore egit, vt domaret sensus, excitaret animum. Qua occasione, longa de laudibus atque instituto eius παρέκβασις inseritur, ac praecipue de ejus pulchro. quod est proprium animi a sensibus separati obiectum, & legitima ad mortem praeparatio.
Ejus igitur exempli, curandum esse, vt a rebus omnibus mortalibus, inprimis vero sensibus, mens abducatur. vt in ordinem auditus, tactus, gustus, olfactus, & ante omnes, visus, cogatur. Qui praecipuus satelles atque ianitor, ad mentem omnia transmittit, & plerumque falsas illi inserit opiniones. cum non raro & caeteri, & ipse, omnium certissimus, decipiantur ac decipiant.
Quorum vitio aut errore, primos homines, maximeque antiquos sapientes, qui poëtae fuerunt, multa persuasisse hominibus quae falsa sunt. Vt cum Iridem, non tantum admirati sunt, sed & Deam finxerunt esse, sine cujus ministerio, nihil inter Deos geritur. Quam | |
[pagina 115]
| |
tamen constat, nihil aliud esse quam φάσμα diversorum colorum, ex radiorum solis reflexione in oculos incurrens.
Id si euenire potest visui, multo magis reliquis quoque euenire posse sensibus, qui longe imbecilliores atque incertiores sunt.
Hinc amorem & spem, similesque perturbationes, qumadmodum & falsas de religione opiniones, quae terrarum orbem peruagatae sunt, sed inprimis, de quo agimus, terrorem mortis esse natum. Quae nisi expugnentur a teneris, nisi mens a sensuum contagione ac persuasione abducatur, fieri non posse, vt vllus veritati sit locus. eam enim solam esse quae videt, solam quae adit, solam quae non fallit. Solam, quae, vt Plato loquitur praeclare, ἀυτὸ καθ' ἀυτὸ ἕκαστον ἐπιχειρεῖ θηρεύειν τῶν ὄντων, inprimis, ἀπαλλαγεῖσα ὅτι μάλιστα ὀφθαλμῶν τε καὶ ὤτων, καὶ ὡς ἔπος εἰπεῖν, ξύμπαντος τοῦ σώματος, ὡς ταράττοντος, καὶ οὐκ ἐῶντος τὴν ψυχὴν κτήσασθαι ἀλήθειάντε καὶ φρόνησιν, ὅταν κοινωνῇ.
Ea autem quantum possit, cum à sensibus, ac praecipue a visu se sejunxit, nun- | |
[pagina 116]
| |
quam apparere magis quam nocte. Nunquam enim firmius in se recedere, atque ibidem haerere, quam cum nocte intempesta meditatur. Quia eo tempore omnia externa sensuum objecta, ac praesertim visus, sun[t] sublata. Non enim coelum formas suas oculis insinuare, non terram. Solem quoque, qui illustrat omnia, absentem quasi agere: neque quicquam auribus tum obijci, quemadmodum de die. Quae vt infinita sunt, ita infinitis modis mentem perturbare. Ejus autem in se penitus defixae ac conversae, voluptatem esse tantam, vt excogitari nulla in hac vita possit, quae ad partem aliquam accedat.
Eandem, vbi sola sibi vacat, & versatur. secum, excitari magis sui desiderio ac inflammari: sensus autem contra, vitae desiderium & corporis amorem inducere, cum in consilium & partem cogitationum adhibentur.
Certum autem esse, sicut inter sensus, visus est certissimus, sic quae non videntur, | |
[pagina 117]
| |
esse certissima ac praestantissima. Ex quo sane apparet, quanto ea quae sentiri non possunt, dignitate ac praestantia, sensuum objecta excedant. Qualis est virtus, sapientia, ac ipse Deus immortalis.
Hoc euincere ipsam mentem, quae vt est pulcherrima ac praestantissima, ita & natura sua ad pulcherrima, se & Deum nempe immortalem, ferri. Quod autem contra agere videtur, non ab ipsa, sed a corpore esse ac sensibus. Quibus, teste Socrate, non aliter quam clauis pertinaciter affixam haerere. Vnde ingens ille mortis horror. Quos vt suo munere fungatur, reuellendos esse. Nam vt elementa singula, alia sursum, alia deorsum tendunt, ita animum, adinstar ignis, sursum semper ferri. Qui in alieno loco & non suo, frustra nunc constringitur. Vt si terra in aëre, ignis in terra, contra naturam, cohibeatur. Extra quem vere viuet, quia per se viuet. neque horrore mortis commouebitur, quia horror ille proficiscitur a sensibus: tum & mori discet, quia mors, est, corporis atque | |
[pagina 118]
| |
animae, quae inter se cohaerent, separatio. Quae hac ratione discitur atque exercetur. Atque haec quidem prior pars, & quasi via, qua ad solidum contemptum mortis peruenitur.
Altera est, vt ipsa mens nostra, postquam sic a sensibus est separata; cum obiecto suo coniungatur. Quod est Deus.
Atque eam quidem eo per se quidem ferri. Hic vero iterum obstare corpus & tellurem, coelo inimicam. Quae cum inter nos & animae obiectum, interjecta sit quasi maximamque hanc lucem intercipiat, non minus animam ab ejus sordibus purgandam, quam a lolio purgatur tellus. Quare, idem faciendum quod fit ab agricolis: euellenda atque extirpanda esse omnia corporis vitia, vt mens ad objectum suum libera assurgat.
Huic rei inprimis conducere vitam sobriam & simplicem, atque ab omni luxu remotissimum victum. qualis ibi praescribitur. | |
[pagina 119]
| |
Nihil quippe magis animum a mortis contemptu & objecto suo separare, quam ciborum luxum & ebrietatem.
Quippe si animus, cum plane suae spontis est sibique totus intenditur, quanuis in re leui occupatus, (qualia sunt minora quaedam studia, de quibus supra dictum est) reliquorum obliuiscitur, nec viuere se meminit; quanto magis cum aeternas formas, & objectum immutabile amplectitur, & quicquid extat in hoc orbe, praetervehitur?
Extra quem, solus Deus est, idem qui vbique est; simplex, non compositus. Qui occurrit ei, & sublatam secum extra omne illud quod mutatur aut interit, hoc est, extra mortis regnum & interitus, in quo versamur dum hic sumus, reponit.
Hanc esse primam voluptatem hujus vitae: pignus autem certum, & quasi tyrocinium ac rudimentum futurae. Vt nimirum mens purgata, Deum cogitet, & quantum potest fieri, intelligat. | |
[pagina 120]
| |
Hunc illius scopum, hoc illius centrum esse, in quo consistit.
Quo vt perueniat, iterum, quod ante dicebatur, agendum esse. Etenim quemadmodum mens nostra separanda est a sensibus, vt tam nobile objectum intelligat: ita Deum vt intelligatur, ab humanis rebus separandum esse. Hoc autem fieri, primo quidem ἀφαιρέσει: hoc est, si ab eo separetur quicquid proprium est hominis, & vicissim ipse ab ijs segregetur. Exempli causa, si corporeum, mortalem, genitum aut factum, negemus.
Deinde, si ab elementis quoque & corporibus e quibus cuncta constant, eundem segregemus: denique hoc toto vniuerso, tanquam veste pulchra atque admiranda, vt Platonici loquuntur, eum exuamus. Quia ex his nihil ad essentiam illius pertinet: simplicitatem vero, etiam inuoluit. Quae simplicitas, semper, & ante omnia, in Deo statuenda est, quia contrarium eius maxime cum Deo pugnat. Ideoque non immerito Theologi, inter attributa Dei, primo | |
[pagina 121]
| |
omnium occurrere simplicitatem docent. quia ipse in nullo continetur, sed totius entis est principium.
Atque hinc sensim ad perfectionis ejus attributa perueniri: quale inter caetera, omnipotentia atque infinitudo ejus est. quae respectu temporis, aeternitas, respectu loci, immensitas vocatur. Nam de vita quae in Deo est, qui primum viuens recte dicitur, infra agitur, vbi de aeterna generatione Filij.
In quibus Dei attributis, quia plus periculi est situm quam in reliquis, conijciendos esse oculos in eum, qui proprietatem Dei & naturam nobis, quatenus cognosci eam fas aut necessarium existimauit, abunde exposuit. Deum nempe filium, qui cum esset vera imago Dei, & aeterni pulchri, ipse Deus, & cum patre ipsum pulchrum, nostro corpore indutus ad nos venit.
Quem cum Deus Pater in se, hoc est sapientiam suam, ab aeterno conversus, quanuis modo prorsus ineffabili genuerit, vel ex eo app- | |
[pagina 122]
| |
rere, quam sint actiones illae nobiles, quas ἐμμενούσας vocant. Nam vt intellectus noster parit rationem, sed in tempore: ita Deum Patrem, ante tempus rationem genuisse, sed aeternam, quae est Filius.
Cujus beneficio, & trinitatem personarum, salua vnitate essentiae, ad quae mens nostra per se frustra aspirabat, didicisse.
Vt & maximum arcanum illud, Mortem sanguine ejus qui non interit, & ab aeterno in aeternum viuit, extinctam esse.
Hunc autorem esse omnium quae viuunt, autorem omnium quae sunt, cum ex intuitu sapientiae suae omnia creauerit Deus. Etiam hominem; in quo anima & corpus hypostatice vnita sunt. Ita tamen, vt in ista cum sit forma hominis, non huius tantum vitae quam nunc ducimus, verum multo magis semina futurae ac igniculi contineantur. qui cum ipsa sibi jungitur, eliciuntur. Id vel ex eo planum esse, quod cum ipse videt se atque intuetur, admiranda gignit opera. | |
[pagina 123]
| |
quales sunt doctorum meditationes, quae ad omnem transmittuntur posteritatem. Id autem eo fieri, quia animus humanus, nihil maius aut excelsius in terris, se, complecti potest, ne si aut in ipso Sole aut sideribus versari queat. Hoc testari hominum magnorum cogitationes, quoties in sese intuentur, & a corpore recedunt. Qualis nobilissimus ἐνθουσιασμὸς ille in Platonis Phaedro: cuius initium, Magnus in coelo Iupiter, &c.
Hoc opus, nempe assiduam obiecti contemplationem, primum esse ac maximum, quod in vita fieri a nobis potest. non tantum, quia quamdiu mens intenta sibi manet, nihil cum morte corporis commune habet, sed & quia in suauissima ac sibi propria ipsius pulchri contemplatione versatur. Quo omnium animi sua sponte rapiuntur. Amorem enim pulchri, siue illius quod est tale, siue quod videtur, efficaci ratione omnibus esse insitum. Quod inductione longa ostenditur. Illius enim causa, omnes nauigare, militare, terram fodere: omnia denique omnes agere. | |
[pagina 124]
| |
Pulchrum autem quanuis proprie ad intellectum, bonum ad voluntatem referatur, tamen pulchri nomine vtrumque hic significatur, quemadmodum fit a Platonicis. Et inprimis a vulgo. qui objectum voluntatis, quod hic autor notat, cum objecto intellectus, non confundunt modo, sed & praeferunt, atque ad bona σχετικῶς sic dicta, a simplicitur bonis, ac simpliciter pulchris, & praesertim ipso pulchro non creato, cogitationes suas transferunt. Aut ad actiones, quae sunt extra intellectum, deflectunt. Quales sunt qui in Rep. versantur.
In eo enim falli omnes, quod in opibus nonnulli, nonnulli in honore, alij in sobole & propagatione sui generis, id positum existiment.
Quam viam dum insistunt, & in hoc sunt toti, vitam aliud agentibus tanquam somnium elabi. Interim instare mortem, a qua nihil mirum si plerique imparati praeueniantur, cum de ea neque cogitarint vnquam, neque mori didicerint: quod fit, cum mens | |
[pagina 125]
| |
ipsa in se abit, & in pulchri contemplatione, cuius semper post hanc vitam particeps futura est, exercetur.
Nunquam enim minus sollicita de morte esse potest, quam si extra ius mortis ipsa se reponat. Hoc est, menti det operam: quam, ex omnibus, quae orbis habet, orbi vniuerso omnibusque rebus quas mors sibi vindicabit, superstitem futuram esse.
Non enim terram, neque mare, neque coelum, neque quicquam quod nunc admiramur, aut cui totis sensibus affixi haeremus, ab interitu & igne cui omnia seruantur, immune futurum. Qua occasione, horrenda illa ἐκπύρωσις quae vniuerso imminet, describitur.
Qui ergo ea ratione qua jam dictum, viuere didicerit, opus inchoabit, quod mors ipsa perficiet. Nam & contemplationem illam animae absoluet, & a toto corpore, quod jam ex parte factum est, abducet mentem, ac tum demum ipso pulchro, cuius | |
[pagina 126]
| |
hic contabuit amore, tota atque ex voto fruetur.
Haec est ergo vita illa nobilissima, quam secundum mentem Plato & Platonici dixerunt. qua nihil altius, nihil sublimius, nihil diuinius, dari in hac vita posse docent. Cui vtinam a teneris incumbant homines, & vnum hoc agant; Deo tantum consecrati & virtuti. Longe animo maiori ex hac vita excederent, longe dum hic agunt alijs incumberent, neque, quod nescire nunc videntur, ignorarent, tanti esse quemque quanti est cuiusque animus. Quare hoc totum quod hic viuitur, huic vni impendendum esse, post autorem eius a quo fluxit.
Quod cum Plato intelligeret, summam hominis felicitatem, in solutione animae a corpore, & eorum quae reuera sunt, contemplatione, collocandam censuit. Quia autem qui sic viuunt, soli discunt mori, soli mortis dum hic viuunt studium exercent, (soluunt enim animam a corpore, dum viuunt, vt aeterna contemplentur) ideo ille | |
[pagina 127]
| |
idem, nihil aliud philosophiam, quam, solutionem animae a corpore ac separationem, esse dixit. neque aliud philosophi, qui vere sit talis, munus esse, quam quod in Phaedone dicitur diuinitus, vt omni ratione a corpore sejungat animum ac purget, eumque continenter assuefaciat, vt totus in se congregetur ipse & quasi colligatur, secumque, quantum potest, habitare, tam in ista vita quam post illam in futura, solus, & a corpore non secus quam a vinculis solutus, meditetur. Adeo vt idem velit esse mortis meditationem, & philosophi studium. Estque haec doctrina, non modo apex, sed & compendium totius Platonicae. Quae nihil docet aliud quam viuere vt oportet, & quemadmodum oportet mori. Ideoque neque est ἀδύνατος, vt Stoicorum, sed exercitatione crebra comparari & potest, & a magnis saepe viris, comparata fuit. | |
[pagina 128]
| |
Lib. II.POstquam libro primo fuse demonstratum est, quomodo a corpore in hac vita animus soluendus sit ac morti praeparandus, libro altero, diuersae adferuntur rationes, quae terrorem mortis, dum hic viuimus, imminuunt, & inuictam animo securitatem contra hanc necessitatem praestant.
Primo, saepe cogitandum esse, Totum illud quod ab aëre ambitur, casibus diversis ac Fortunae esse obnoxium. Quae in potestate quanuis Dei immortalis sit, neque quicquam sine eius prouidentia geratur, & ἀυτοματισμὸν ponere in natura, Christiano sit indignum: tamen homines cum plurima non assequantur, quicquid praeter rationem euenit, & cuius causas non intelligunt, hoc vocabulo indigitare.
Eam autem sicut ipsam vitam quam hic ducimus, omne calamitatum ac miseriarum genus comitari: vt & paupertatem, laborem, famem, infinitos morbos ac dolores. | |
[pagina 129]
| |
In hoc miserando loco, simul homo, animal diuinum, & quod coelo ortum suum debet atque originem, a natura exponitur; statim manifestum esse, quantam sibi fieri injuriam existimet. quod in ipso vitae limine, cum multis lachrimis ac flebili vagitu, nasci se inuitum testetur.
Postquam autem aliquantum adolevit, quo nobiliorem ac sublimiorem est sortitus animam, eo magis corpus detrectare, tanquam onus mente indignum. contra autem, animas abjectas, corpori haerere, vt suo: neque vllis aut calamitatibus, quae singulis eueniunt diebus, injurijs fortunae, aut doloribus, adduci posse, vt amplecti illud desinant, aut ad portum aspirent.
Quare, vt ignauus ille leti terror, qui exercet plurimos, fugetur, atque in eius locum pura animi tranquillitas succedat, crebro de miserijs, vitaeque huius calamitatibus, cogitandum esse. Quae tam sunt in promptu, vt inuitis etiam occurrant. | |
[pagina 130]
| |
Istis autem neminem defungi, nisi qui in locum meliorem sit translatus: in quo solida omnibus parata est libertas. Ad quam magnae animae festinant. quibus nihil aeque est curae, quam vt tota mente vti possint. Cui rei jam superiori libro praeparati fuerant.
Ante omnia, adversus mortis terrorem, animum virtute muniendum esse. Inprimis fortitudine & constantia. Quas suppeditare partim antiquorum scripta, partim maximorum hominum exempla. tam qui nostra quam qui patrum memoria vixerunt.
Inertes vero atque imbelles, qui ad ipsam mortis mentionem, horrent, aut immodice ereptos lugent, tanquam pestem aut contagionem publicam, vitandos esse.
A quibus, Schytas quosdam quam longissime ac Thracas abesse: qui nascentes lugent vti fama fert, ac plangunt: morientes autem laeto prosequuntur omine, ac felices vocant.
Videndum quoque, vt Poëtarum scripta | |
[pagina 131]
| |
cum judicio legantur: & inprimis quae de inferis ab ijs commemorantur. Quibus abstinere erit melius. Siquidem ingenitam omnibus mortis formidinem, falsis opinionibus stabiliunt: animos horrore vano implent: laruas & terrorem pueriliter insinuant. Quod, Homeri praecipue exemplo confirmatur. Qui Achilli, indignos tanto heroe gemitus ac lamentationes, apud inferos tribuit.
Eos quoque, quam diu hoc agitur, vt animus attollere se discat, supraque omnem mortis metum assurgat, melius non tangi, qui amores suos celebrarunt. Quod virtutem animi & neruos viriles, quibus cura mortis infringitur, emolliant.
Longe melius Socraticos sermones, quouis melle dulciores, & suauissimas Platonis disputationes, legi.
Longe melius excelsis masculisque Stoicorum placitis incumbi. qui nihil turpe, nihil metuendum esse docent, quam quod a | |
[pagina 132]
| |
virtute alienum est. In reliquis sequendam naturam esse: non aliter quam stellae, & quaecunque in hoc magno mundi theatro, si ne metu aut terrore feruntur quo iubentur a natura: nec secus mortem esse excipiendam, quam defectum Lunae, aut Solis, aut telluris motum, & similia. quae invitis quoque nobis fient, si timeantur: si non timentur, tranquillis & securis.
Ab his esse magnum illud monitum, quod maxima cum cura animo sit infigendum, Metum mortis a natura non esse, sed ab opinione. Quia, quicquid a natura est, eodem modo in omnibus & semper, se habet. Sicut ignis vrit semper, & omnes. Mortem vero non ab omnibus timeri. non enim aeque a sapiente & stolido: non a Socrate, & quouis e plebe. Quare a natura non esse. Ideoque expugnari posse.
Neque sine fructu virum sapientem, magna ac robusta Stoicorum intueri exempla. Catonis puta & aliorum. quatenus nimirum, vitam magno animo contempsit, libertatem | |
[pagina 133]
| |
praetulit seruitio, dolorem denique animo subjecit. Nam haec mentem sine dubio ab omni ignauia abducunt. Nisi quod exemplum non est absolutum. atque idcirco non imitandum. Quatenus nimirum idem est qui mortem pertulit constanter, & qui eam sibi intulit. Quod nec Christi domini philosophia, neque ipse Socrates admisit. Qui, ἀυτοχειρίαν, in Phaedone, vt indignam sapiente, prorsus damnat. vetatque, non iubente summo vitae duce atque autore, hac praescripta statione quenquam egredi. Quemadmodum & illi magis sapere videntur, qui affectus suos rationis imperio subjiciunt, quam qui eos penitus cum Stoicis, delendos esse putant. cum victoria quae ducitur ab illis, solida sit viri sapientis gloria: vbi autem nemo subjugatur, ibi ne victoria sit quidem.
Praestare idcirco, ex historijs tam Graecis quam Romanis, maximorum hominum exempla peti, qui inuicto atque immoto animo, patriae ac libertatis causa ceciderunt. | |
[pagina 134]
| |
Tales apud Graecos Othryaden, ac Thebanum Epaminondam fuisse. quorum alter, cum caesis Argiuorum trecentis, ac Spartanis totidem, solus superstes, diu graui vulnere saucius inter cadauera latuisset, tandem hoste spoliato, suo sibi sanguine inscripsit, SE VICISSE: atque ita expirauit. Alter victoriam jam consecutus, postquam salvum esse intellexit clypeum, magno ac lubenti expirauit animo. Romanorum autem prope infinita esse exempla: qui cum hoste nunquam pro patria videntur dimicasse, quin trophaeum pariter de illo ac de morte erigerent. Quia hanc cum illo, contemnendo, superarent.
Nihil vero aeque conferre, quam si saepenumero in anteacta tempora convertatur animus, ac diligenter secum quisque cogitet, qui quantique viri partim olim, partim nostra tempestate extiterint, quibus omnibus, eadem necessitas nobiscum fuit subeunda. Siue ij militari gloria ac robore, siue, eruditione ac sapientia, excelluere. Quales quidam recensentur, quos tum prisca, tum haec | |
[pagina 135]
| |
nostra tempora, dederunt. Quod quidem minus esse mirum, cum tot potentissimae Respublicae, tot vrbes atque regna, & inprimis, vrbs aeterna, Roma illa vetus, illa potens, illa nobilis, hoc tempore in ruinis suis, instar maximi cadaueris quaeratur, nec inueniatur tamen.
Inprimis vero & prae caeteris, non parum in hanc rem fore, si quis saepe ac diligenter secum cogitet, quot & quales olim vel habuerit amicos vel extulerit: quoties alicuius causa luxerit: quot amicis sensum sit orbatus. Tum si singulorum virtutes saepe percurrat: consuetudinem eorum, mores, gestus, saepe sibi ponat ante oculos & quasi repetat. Ea enim ratione fore, vt ab omnibus desertum se intelligat, tandemque, quod tam multis euenisse videt, sibi aliquando euenire optet. Quem locum, mentione amicorum aliquot quos potissimum dilexit, autor hic illustrat.
Eodem modo, & de fratribus, sororibus, affinibus, parentibus, ac similibus, cogitan- | |
[pagina 136]
| |
dum. Non vt inani eos luctu prosequamur: sed quia sic futurum, sine dubio, vt cogitemus, alibi jam eos esse, vbi esse & nobis expediat. vel ne diutius eorum lugeamus hic absentiam, vel vt iterum jungamur illis.
Non enim esse dubitandum, quin sint alibi. nisi si quis pariter cum corpore, exstingui quoque animam existimet. Quod absurdum ac perniciosum generi humano dogma, Epicuro relinquendum. Qua occasione, argumentis aliquot, animae probatur immortalitas.
Quorum primum est, Si mortalis sit anima, totam virtutis rationem eiusque studium, e vita tolli. Quod argumentum, valde a Platonicis ac Pythagoricis vrgetur. Negant enim, posse fieri, si post mortem nihil jam supersit, quod cognitione veritatis ac virtute exornari possit, vt quis merito, ea quae honesta sunt ac sola expetenda, vt oportet, expetat. siquidem vel sola interitus illius partis ad quam illa spectant suspicio, totum illud studium, quod rebus impenditur honestis, | |
[pagina 137]
| |
tollit, atque inutile esse ostendit. Quis autem, aiunt, tam est fatuus futurus, vt non plane obsequatur corpori, modo propter illud conseruetur animus: si praesertim per se non existat, sed certae eius conformationi accedat? Dementem quoque fore, qui virtutis causa corpori renunciet, si cum corpore ipsa amittenda sit anima. Adeo, vt extincto corpore, nusquam sit futura virtus, cuius studio ac desiderio, mortem subimus. Ideoque recte concludunt, ὅτι οἱ θνητὴν ὀιόμενοι τὴν ψυχὴν, περὶ τοῦ προσίεσθαι τὴν ἀρετὴν, κομψεύονται μᾶλλον ἢ ἀληθεύουσιν· hoc est, eos qui mortalem esse animam existimant, cum de virtute eiusque studio loquuntur, cauillari potius, quam verum dicere, aut ex animo loqui. Addit Plato, Si mortalis sit anima, frustra dari operam virtuti, quae aut praemium expectat in hac vita, aut in alia, vt idem quoque docet. In hac autem, improbos, vt plurimum, felices, probos contra, miseros ac infelices esse. Ergo, alibi hoc expectandum esse. Post hanc vitam, nempe.
II. argumentum est, Si anima mortalis | |
[pagina 138]
| |
sit, nihil ad nos cultum Dei & religionem pertinere, cuius curam feris quoque ac Barbaris, natura commendatam videmus: quam vniuersus gentium consensus, esse necessariam euincit. Eam enim non ad corpus sed ad animum spectare. Hoc enim agere, vt cum Deo eum vniat, & autori suo aliquando reddat. Quod hic fieri non posse, quamdiu nempe cum impuritate huius corporis luctamur. Ergo alibi futurum.
III. Quemadmodum honorem, ita immortalitatem petere omnes, & praecipue qui reliquis plus sapiunt. Qui cum maxime intelligant quid petant, (nam ab intellectu esse hoc votum) fieri non posse, vt, quod recte ait Thomas, frustra sit hoc desiderium. Ideoque, aliquando potituros eo esse. Sed non hic. Ergo alibi. Post hanc vitam nempe.
IV. Nihil esse anima velocius. Adeo, vt vnico momento, formas omnes subeat & locos. Quae actiones eius, cum diuersae sint a corpore & prorsus alienae, planum esse | |
[pagina 139]
| |
foris eas euenire, nec a corpore esse. ideoque & extincto eo, posse fieri; vt recte Aphrodiseus colligit. &, ex consequenti, immortalem esse. Accedere huc, quod omnia quae agit, magis expedite agit ac celeriter, quo magis sea corpore sejungit. Eo enim puram magis esse ac simplicem. Quare fieri non posse, quin ab eo plane separata, magis pura sit futura ac simplex. Sicut ideo non potest solui, quia simplex est. Nam
V. Anima simplex est & nullas habet partes: ergo neque diuidi, & per consequens, solui non potest.
VI. Animam solam, Deum contemplari: solam in his terris proxime ad cognitionem eius accedere. Ergo, nihil illi cum corpore hoc commune esse. Ideoque nec cum ejus interitu. Nihil enim longius distare quam naturam corporis & Dei: facultates animae & corporis. quae per se nullae sunt, sine anima.
VII. Animam in circulum moueri. | |
[pagina 140]
| |
Quod idcirco fieri, quia primo mouetur. Quemadmodum & ideo moueri semper, quia primo moueatur. Esse enim ipsam, motus sui causam & fontem. Vbi autem motus fons est, ibi perpetuum esse motum, prorsus [e]sse necessarium. Sicut recte Platonici.
VIII. Nihil adversari sibiipsi posse. Atque animam mortalem esse, naturae ejus adversari, cum ministret vitam, & ab ea sit vita. Ergo falsum esse, mortalem eam esse.
IX. Animam, affectibus, omnibusque corporeis dominari rebus. Ex quo sequitur, esse separabilem a corpore ac diuersam. Et ex consequenti, immortalem. Quod est inter caetera, Plotini argumenta.
X. Bonum omnia conseruat, malum perimit. Si autem nihil mali est quod animam dissoluat, immortalem eam fore. Nihil autem esse, ipsa res docet. Quippe si sit aliquid, necesse aut ex animi natura id oriri, aut oriri aliunde. Ex animi natura non posse, vel ex eo sequi, quod nihil mali sit in ea. | |
[pagina 141]
| |
Sin aliunde: aut a corpore, necesse oriatur (quod non potest fieri, cum & incorporeus sit animus, nec cum corpore commune quicquam habeat, ideoque nocere ei corporis nequeant mala.) aut ab incorporeis. Quod multo minus potest fieri. Deum enim, qui est primus inter incorporea, seruare eam non perimere: autorem eius, nempe, & dominum. Reliqua autem, sine eo nihil posse.
XI. Si mortalis sit anima, necesse esse, vt in primum corpus aliquod ex quatuor soluatur. Aquam, nempe, ignem, terram, aut aërem. juxta notum axioma, ὅτι πάντα ἀναλύεται εἰς τὰ γεννητικὰ στοιχεῖα τοῦ ὅλου. At in nullum ex illis solui. Ergo, mortalem non esse.
XII. Falli Lucretium, & alios de grege Epicuri, qui supponunt, corporis partem esse animam. Quo nihil stultius effingi posse. Quod si non sit pars eius, nihil necesse esse, vt cum eo dissoluatur. Idque a simili probatur.
XIII. Nihilo plus esse ponderis in argu- | |
[pagina 142]
| |
mentis eius reliquis. Quae omnia ad vnum prope dissoluuntur, si quis inter animam & mentem distinguat, quod quibusdam placet. Nam, quod in consensum trahitur, in morbo, senectute, & ebrietate, mentem esse, non animam. Eam autem nihil esse, nisi eius veluti ministram quandam atque internunciam.
XIV. Doctrinam de immortalitate animae, non tantum esse certissimam, quia ex sacris probari potest, sed & posse ex poëtis, qui sunt antiquissimi doctorum, probari. Omnes enim hanc ὑπόθεσιν in omnibus substernere ac tenere immotam, eique superstruere quaecunque tradunt aut commemorant. Cur enim defunctorum animas Vlysses ac Aeneas perlustrant ac describunt, si cum corpore extinguuntur? Cur Orestes matris vmbram metuit, quam esse jam extinctam non ignorat? Denique, quare tanta cura, iusta & inferiae soluuntur mortuis, vt praesentibus conferri ista videantur, si post corpus nihil restat? Iterum exemplo sit Ae- | |
[pagina 143]
| |
neas, qui impensas tantas in certamina & ludos facit, cum Anchisae, si Maroni credimus, parentat?
Verum, vt ad rem redeamus: si frequenter de amicis jam sublatis cogitemus, fieri non posse, quin de nostro quoque abitu frequenter cogitemus. Sed & facile intellecturos, sicut aliquis est scopus quo sagitta fertur, & in circo meta aliqua extrema postquam nulla restat, ita aliquid in vita nostra esse, quo natura sua sponte fertur, & in quo quiescit.
Adeo, vt mors ipsa semper suos doceat quod semel est factura. Nullum enim diem esse, quin efferri videamus aliquem. & vbique occurrere eorum monumenta, qui fuerunt. Vt, si maxime velimus, cogitationem hanc ex animo dolere nequeamus. quae, si aliam, non modo vtilem ne aliud agentes mors inuadat, sed prope esse necessariam.
Expedire & inter caetera, vt naturam totam saepe intueamur, & hoc vastum corpus, | |
[pagina 144]
| |
quod ex caelo, terra constat ac mari. In eo enim obseruatum iri, omnia ex quibus constant singula, ipsa nempe elementa, siue prima corpora, perpetuo aut nasci aut mori. Atque ex mutatione eorum, aliud fieri, aliud perire. Vnius enim generationem, alterius corruptionem esse. Adeo, vt cuncta videantur magnam illam mortem exercere, de qua libro primo dictum est. quae haec omnia quae intuemur, pariter extinguet, & in cinerem resoluet.
Pecudes quoque & aues, innoxias ac simplices naturae alumnas, quotidie, sine vllo animi dolore, mori. Ita, vt nonnunquam canant quoque, & gaudere videantur. Quale est, quod de cygno poëtae commemorant. Etiam arbores, praeterquam quod annis singulis comas ponere, & in hyemis aduentum mori videantur, saepe Solis violentia, aut frigore immodico, exuri, ac, reuera mori. Idem euenire & floribus. qui vel sponte moriantur, vel ventorum rabie ac Solis, extinguantur. | |
[pagina 145]
| |
Quin & ipsum Solem, qui nonnullis vitam confert, alijs vero eripit, quotidie minari, quod facturus semel est. Vespere enim hinc abire, & sub horizontem nostrum se subducere. Eundem quoque mortem toties minari, quoties defectu suo hanc promittit. Idem judicandum & de reliquis sideribus. Quae licet toties huc redeant quoties hinc abeunt: tamen quaedam esse quae post tempus aliquod intereant, aut saltem non conspiciantur amplius. Quales sunt Cometae; irae, vt plurimum, diuinae, & calamitatis nostrae praecones.
Denique, si bene ratio ponatur, nihil esse quod non abeat, quod non praetereat. vt ab ipso protinus initio cuncta festinare ad metam videantur. Ita iuuentutem aduentu statae aetatis, eam rursus, senectutis, deficere ac extingui. vt propemodum quod alteri succedit, eius quod iam fuit, mors videatur.
Somnum quoque mortis esse imaginem & quasi paedagogum, quem quotidie, non praeludere ei tantum, sed & animum a corpore disiungere quo, sine eo, mentem, consistere | |
[pagina 146]
| |
ac vigere posse, docet. Quae tum corpore soluta, libere vagatur, neque raro ea loca penetrat, ad quae aspirare corpus non potest.
Neque parum facere ad contemptum mortis, Si quis vitam, quam futuram Deus ipse misso filio suo, quasi obside, promisit, animo percurrat: eius gaudia ac voluptates saepe metiatur atque examinet. Atque inprimis ineffabilem in illa vita Dei praesentiam, majestatem, comitatum, splendorem. Et quaecunque in scriptis sacris nobis reuelata sunt; ideoque tuto creduntur. Quod ad hunc autem quem spiramus aërem, verum esse id quod docent medici ac physici; morborum plurimorum esse causam; varium mutabilem, pestiferum, atque ideo letiferum: qui modo subitis frigoribus, modo aestu, ac praesertim sub autumnum, mutatur. vt non immerito Hippocrates, μέγιστον ἐν ἅπασι των συμπτωμά των δυνάστην, id est, maximum, omnium quae homini eueniunt, imperatorem, appellet. A quo, solo mortis interuentu, transferri nos ad locum, purum, immutabilem, innoxiumque, | |
[pagina 147]
| |
qui beatas excipit animas, semperque sui similes, hoc est, felices, laetos ac aeternae voluptatis participes, complectitur.
Corpus quoque hoc nostrum, quod hunc περιέχοντα, hoc est, circumfusum ex omni parte trahit aerem, quia ex ijsdem ex quibus caetera, principijs constat, nihil esse aliud quam mortis subjectum: atque adcirco physica necessitate, vt loquuntur, aliquando interire. Ex aqua enim, terra, aëre, & igni, nihil posse fieri quod non sit mortale: quaeque ex ijs constant, ideo mortalia futura semper esse, quod ex talibus consistant.
Esse multos, qui idcirco mortem timeant, quod alias atque alias illius species ac formas animo concipiant. Aliam autem alia, metuendam magis ac terribilem videri. Vt si quis fulmine extinguatur, aut in Aetnae crateras incidat, aut in mari a balaena vasta atque immani hauriatur. Quae omnia, mera & inania terricula esse, quae in sola opinione consistunt. cum vna tantum mors sit: semper eadem, semper sui similis. Quocunque | |
[pagina 148]
| |
enim modo intereas, nihil aliud quam animam a corpore disiungi.
Quosdam ideo timere mortem, quia maximum dolorem comitari eam arbitrantur: aut frequenter aegros sauciosue conqueri de eo audiuerunt. Quibus cogitandum, eam, sicut aliarum rerum, ita & doloris finem esse: qui ante illam saepe, & in ipsa vita, in quibusdam qui simillimi sunt mortuis, extinguitur. Vt in illis, quibus male animo esse dicimus. hoc est, quos linquit animus.
Eadem agitari opinionum nebula, qui, in patria quam alibi, expirare malunt. cum animus, quocunque loco corpus linquit, in eundem feratur: idemque aër, omnes terras, aeque atque hanc nostram, complectatur, aeque omnibus incumbat, aeque omnibus vicinus sit.
Ab eadem opinione esse, quod nonnulli a facultatibus suis, alij ab hoc praedio aut illo, conjuge item, ac liberis aegre auellan- | |
[pagina 149]
| |
tur: cum nec opibus, nec praedijs, nec conjuge, qui hinc discessit, opus habeat. Quare existimandum, ea postquam hinc abijmus, respectu nostri amplius non esse. quia nullus post hanc vitam superest eorum vsus. Vt nec cura, aut fruendi desiderium.
Semper vero cogitandum, nihil minus certum esse quam viuendi tempus: neque cuiquam, quando vasa colligenda sint, constare posse. Quosdam enim prima, quosdam media, alios extrema aetate hinc abripi. Quos quidem esse miserrimos: quia quanto diutius supersunt, tanto ijs plura quotidie incommoda, in vita obijci. Quare ἀναισθησίαν esse & stuporem, cum mors portus sit calamitatis, proram ei velle obuertere: ac non contra, vt prudentes nautae solent, post diuersa turbulenti huius maris pericula, lubenti animo amplecti terram.
Et tamen, neminem esse, qui cum diu viuendo in calamitates incidit, non frequenter mortem optet: non libenter fateatur, vitae breuitatem, infelicitatis esse remedium. | |
[pagina 150]
| |
Quod exemplo Hecubae inprimis probatur. Iuuentuti enim euenire vt plurimum, mortem vt metuat: partim, quia aspera atque aduersa vitae, nondum est experta: ideoque incontaminatam hanc felicitatem, & prosperrimum viuendi cursum, aegre patitur abrumpi.
Senectutem vero, caetera vt omittantur, per se admonere cunctos, quod plerisque persuadere ratio non potest, contemnendam, imo, exoptandam esse mortem. Adeo, infinitos morbos, infinitas secum aduehere calamitates; faex humanae vitae ac fundus. Cujus aduentu, ipsam quoque mentem caligine involui: adinstar solis, qui quo ab occasu abest propius, eo minus lucem exerit. Quare eos demum laude dignos esse, qui in ipso flore aetatis discunt mori. non, qui aut defecti a natura, aut viuendo fessi, extinguuntur. Ita & Achillem, si poëtis credimus, & Herculem, integro & corpore & animo ereptos esse: vt inuictum terrore mortis animum, non fractum senectute aut cala- | |
[pagina 151]
| |
mitatibus debilitatum, effunderent, & constantiae exempla, terris exhiberent.
Atque idcirco, Deum immortalem, mentem homini dedisse ac intellectum, quo sese adversus metum mortis, quanquam in perpetua felicitate, & aetate integra, muniret. in primisque, bene ac praeclare viuendo. Neminem enim diutius viuere, quam qui bene viuit: qui praeclaris factis, spacium viuendi prorogat: mente illud, quantum potest, extendit. Talem enim viuere post mortem, viuere in memoria hominum, neque vnquam extingui.
Ideoque eos demum sapere, & aduersus mortem optime munitos esse, qui praeclaris semper actionibus incumbunt, qui praesentem semper vitae diem, tanquam vltimum, virtuti impendunt. Eos enim quandocunque mors oppresserit, efficere non posse, vt non satis diu vixerint. Quia animo, invita morte, corpori supersunt. Cujus laus & gloria, longe extra corpus & hanc vitam se extendit. | |
[pagina 152]
| |
Quare nec labore vllo abhorrendum, operamque dandam, vt nec frigora nec soles, corpus aspernetur. Paupertatem enim & laborem, maxime contemptum mortis, & potissimum, inducere. Atque idcirco, evenire saepenumero, vt agricola aut pastor aliquis, sub dio & ad stiuam educatus, sine metu aut horrore, spiritum emittat. quod vix vnquam discunt, qui immersi voluptatibus hanc vitam transeunt.
Eos quoque vel inprimis ad contemptum mortis esse aptos, qui pericula non horrent sed deposcunt, & aduersos casus materiem virtutis suae esse existimant. Adversa enim esse, quae nos mori docent: cum secunda mentem sensibus, vt plurimum, affigant: faciantque, vt aegerrime e corpore excedat anima.
Caeterum, quia nihil est facilius quam rebus duris atque aduersis, vitam aut contemnere, aut optare mortem, ratione animum firmandum esse, vt siue res aduersae premant, siue omnia ex animi sententia succedant, | |
[pagina 153]
| |
imo tum potissimum, quia difficillimum, magno animo ex ista vita discedamus. Alterum enim est cuiusuis. hoc vero sapientis. | |
Lib. III.ANte omnia, qui bello destinatur, ita esse nutriendum, vt se totum, patriae & morti, quae perpetuo est expectanda, sentiat deuotum atque consecratum esse, & ad vitae contemptum, tota eius spectet educatio.
Ideoque voluptatem initio arcendam, ac ne ad cunas quidem eius admittendam: somno vix, aut breui indulgendum: caput corpusque ventis ac pluuijs assuefaciendum. Vt qualecunque coelum atque aërem, familiarem sibi habeat.
Ac frequenter bello esse aptiores, qui in medio castrorum nascuntur: aut e patre bellicoso; dum ab hostium incursu aras liberos ac focos tuetur.
Dandam esse operam, vt a prima aetate, | |
[pagina 154]
| |
loco crepundiorum, arma intueatur, tubam audiat, concentu militari delectetur. quae non tantum excitant, sed & explorant indolem. Saepe enim qui erecta sunt ac militari, ad clangorem toto corpore exultare.
Aetate prouectior, arma loquatur, arma cogitet: arma, si potest fieri, etiam in somnis videat. Et jam tum, generositate animi, vultu, incessu, cultu, quem neglectum atque incultum esse conuenit, totoque membrorum habitu, terrorem hostium matronis ac virginibus incutiat.
Caeterum, cum omnibus qui ad contemptum mortis toto animo contendunt, ignauiae renunciandum sit, tum in primis militi. Cujus vita tota nihil aliud quam exercitium armatum esse conuenit.
Illi ab aetate prima, equos domandos, pugnas ludictas, cum aequalibus instituendas, mare & fluuios tranandos, militaria itinera conficienda, saltu certandum, aut ad palum, more Romano, vires exercendas: nullum | |
[pagina 155]
| |
denique exercitium militare, praetermittendum.
Victu quoque tenui & obuio vtendum. siue aqua tempore hyberno rupta glacie sit haurienda, siue humus quaelibet, quamlibet defatigato corpore, premenda sit. Ea enim ratione patientiam paulatim disci: ea ratione, metum leti sensim donari.
Neque in dilectu militari, agricolas & operarios rejiciendos. Neminem enim melius ad arma militaria habere comparata, animum & manus, quam qui ante rusticati sunt. Ideoque non sub coelo tantum nostro leti contemptorem nasci, verum multo magis, sub asperiore. Sub Septentrione puta. Ibi quippe in rupibus & scopulis, nasci saepe animos inuictos, qui postquam diu cum terrae suae refractaria asperaque indole luctati sunt, ab opere rustico, ad bellum veniunt.
Conferre & ad virium soliditatem, seram Venerem non minus, quam raram. Ex parentibus enim, qui prouecta aetate ad coitum | |
[pagina 156]
| |
accedunt, nasci liberos qui solidis sunt viribus, optimeque patriae impendunt, quod in ipsos a parentibus transfusum est. sicut & Lycurgum ferunt, in Republica quae nihil praeter Martem spirabat priusquam plane adulta essent corpora, nuptias inire vetuisse. ἔταξε δὲ ἐν ἀκμαῖς των σωμάτων τοὺς γάμους ποιεῖσθαι, καὶ τοῦτο συμφέρον τῇ εὐγενείᾳ νομίζων. jussit dum vigerent corpora, inire nuptias. quod ad rectam procreandi rationem id quoque interesse existimaret.
Ante omnes autem disciplinas, patriae amore ac libertatis, seruitutis autem odio, imbuendum tyronem esse. Ac saepe illi instillandum, nihil esse foedius, quam domum, liberos, ac thorum, in victoris venire potestatem. Et, vt omnium crudelitatem atque oprobriorum genera, quae a victoribus excogitantur in victos, omittantur; praestare tamen centuplo honeste mori, quam existimationi suae superesse.
Saepe inculcandum illi, omnia virtute, gladio, ac vita parari. cujus qui contemptum non didicerint, nondum intelligere, | |
[pagina 157]
| |
eam aliquando, ac frequenter quidem, febri subita, aut lento morbo ac difficili, ponendam esse.
Quemadmodum & illud, generosum atque heroicum spiritum, nulla re melius, quam gladio aut hasta, emitti. neque mortem esse vllam, quae cum hac sit comparanda.
Quippe qui sic moritur, non luctari cum morte, nec dolore diu aut gemere, sed virtuti intentum, & absentem quasi animo, qui totus est in spe victoriae, sine sensu mali alicujus hinc abire.
Neque opus videri, vt philosophiae studio ab ineunte aetate miles incumbat, aut arcana ejus hauriat, cum naturalis cura honestatis ac constantia, magis in milite probetur. Sicut magnus ille Agricola a Tacito laudatur, qui retinuisset, quod est difficillimum, e sapientia modum. Sane militares animos, exemplis potius & imitatione, quam praeceptis, excitari. Ideoque historiarum lectione, | |
[pagina 158]
| |
in milite virtutem accendi. vt & ducum antiquorum, hortatu & sermonibus. Quales sunt orationes, regum, principum, ac ducum, quae in scriptis veterum Graecorum atque Romanorum, occurrunt. Quas ex historicorum libris excerpere, & virtuti excitandae prisci milites Romani, quamdiu libera Respublica esset, circumferre solebant.
Quemadmodum hoc fine Tyrtaei poëmatibus Sparrani sunt vsi. quorum carminibus, virtutem acrius quam tubae vllius clangore, accendi credebant.
Quod ad caetera, nihil, ne in sapientiae quidem studio indecore faciendum. nec praepostere Platonis, Aristotelis, aut Stoicorum placitis, cum res manum poscit, incumbendum esse.
Negari non posse tamen, quin plurimis profuerit, naturam animorum & aeternitatem, e philosophorum placitis, & quaenam vera fortitudo sit, hausisse. Tum vero, quantum inter eam & ferarum rabiem intersit, | |
[pagina 159]
| |
ἀνδρεῖοι γάρ εἶναι δοκοῦσιν, inquit Philosophus, καὶ οἱ Διὰ θυμὸν, ὥσπερ τὰ θηρία, ἐπὶ τοὺς πρώσαντας φερόμενοι. Videntur fortes quoque, qui irati, sicut ferae, in eos, a quibus vulnerati sunt, feruntur. (quemadmodum accuratissime virtutem illam pertractauit, & a quinque modis fortitudinis non verae, idem Aristoteles distinxit, tum quaecumque ad eam recte intelligendam faciunt, solide obseruauit.) & praesertim, veram nec stipendium nec spem, sed honestum solum & per se spectare, atque hoc vnum in omnibus propositum habere.
Neque dubitandum, quin his omnibus instructus Alcibiades, e schola praeceptoris sui & amplexibus, ad bellum venerit. Quo in tota Graecia maior imperator vix fuit, & qui tantis cladibus Siciliam ac patriam, ab ea relegatus, afflixit.
Idem quoque de Achille, Agamemnone, Menelao, Aiace, ac Troianis sentiendum esse. Qui procul dubio, sine aliqua cognitione sapientiae, tanto animo, quantus ab Homero in ijs describitur, res gerere haud potuerint. | |
[pagina 160]
| |
Qua occasione, de Achillis institutione inseritur, παρέκβασις tum suprema, qua ad Troiam abeuntem Chiron prosecutus est, oratio. In qua, cum ad virtutem & rem strenue gerendam eum adhortatur, tum de animorum immortalitate, & caeterarum rerum instabilitate, prudentissime eum monet. Exemplo Hesiodi. qui Χείρωνος Ὑποθήκας, siue, Admonitiones Chironis, scripsit.
Exemplo ergo eius, attingendam quidem esse sapientiam; adeoque quaedem scire militem debere, caetera autem, manu & experientia, discenda esse. Et inprimis, tolerantiam ac patientiam. quae inter caetera efficiunt in milite, quod sapientia in alijs: vt, in mentis nempe potestatem perducantur sensus.
Inter caetera militaria exercitia, commendandam militi praecipue venationem; siue leuiorem, & in qua nihil praeter laborem spectatur, quae insidiatur lepori aut damis: siue grauiorem, quae leonem, vrsum, aprum, & id genus feras, vi, & cum periculo nonnunquam vitae ac discrimine, inuadit. | |
[pagina 161]
| |
Ea quippe antiquos heroas esse vsos, quales qui a Xenophonte & alijs commemorantur. inter quos, Centauri, Castor, Pollux, alijque eius generis. qui venando & praedando, priusquam ad legitima venirent arma, metum mortis ac terrorem, animo subjecerant.
Quemadmodum in Africa totas esse gentes constat, quae assidue cum feris, & praecipue leonibus, virtutis causa bellum gerant. Ibi enim multos simul agminatim, modis varijs leonem adoriri. Maxime autem vsitatum esse, vt tecti clypeis, aut bouis inuoluti tergore, speluncam cingant, & flagello saepius in aëre excusso, sonum edant, donec leo animosus atque irarum plenus, prodit. Quem virtute multa domant, atque infestis ictibus configunt.
Nihil autem magis ad contemptum mortis, quam crebra proelia, conferre. In quibus cum mors multos tollat, & ante oculos perpetuo versetur, tot aliorum vulnera, tot funera conspiciantur, quot propemodum tela emit- | |
[pagina 162]
| |
tuntur, fieri non posse, vt cuiquam praeter expectationem eueniat. Ideoque recte atque ordine facere, qui tyronem, si non in bello; in velitationibus, & bellorum quasi imagine quadam, assidue exercent.
Paulatim quippe addiscendum esse id quod semel est tenendum: vt nimirum mortem contemnamus. Quod longe pluris esse, quam a vertice ad talos armatum esse: longeque plus aduersus hostem tales posse.
Animum quippe esse qui pugnat, animum qui vincit, animum, qui saepe paucis comitatus, aut solus, totas acies vel sistat, vel in fugam agat: quanquam & armatas, & telorum omni genere instructas.
Ideo non referre, vnde quis sit oriundus, aut vbi natus: quo item sit & quanto corpore. Dummodo, inuicto, & insuperabili sit animo. Qui saepe exiguo in corpore, qualem fuisse Tydea commemorat Homerus, instar fulminis cuiusdam ac typhonis, | |
[pagina 163]
| |
obuia quaeque, vi & contemptu mortis, prosternit.
Eoque rursus repetitur, omnia superare mortis contemptum & inuictum animum. qui, quouis tempore paratus est, non modo cum alijs, sed cum ipsa morte congredi. quanuis subito & praeter expectationem sustinenda sit.
Quibus duobus, & audendo, quicquid hostis possidet, terram quoque illius, aërem, & aquam, in potestatem nostram transferri.
His praesidijs, Macedones, his Romanos, orbem sibi & naturam subjecisse. Neque nostro tempore virtutem deesse aut animos, neque naturam alios nunc homines quam illo tempore in lucem dare. Sed experientiam & vsum esse adhibendum: saepe excursiones faciendum: saepe bello praeludendum: saepe aliquid aduersus hostem ante tempus belli tentandum. Vt in ipso, animus, suus & immotus, maneat. | |
[pagina 164]
| |
Audaces autem semper minimum, plurimum periclitari eos, qui in fuga fiduciam habent, neque animum, sed tergum hosti objiciunt. Vnum ergo cogitandum ab aetate prima, vnum meditandum. Semel nempe moriendum, semel tributum suum ac vectigal naturae persoluendum. Nascenti hoc incumbere, vt moriatur: nullam esse viam quauis mortem euadat: vna excepta, quae ad immortalitatem ducit. Eam autem ducere per hostem medium. Hac enim, & opprobrium, & infamiam, & ipsam mortem euadi. quia haec via sola est heroica qua omnes magnae animae coelum & aeternitatem petunt.
Id docere vsum. Eum enim qui nihil metuit, simul ac virtutem toto animo concepit, & horrenda specie, totus ardens, totus flagrans, totus impos sui in hostem fertur, timorem quidem circumferre, atque alijs inijcere, ipsum autem nihil timere.
Neque in ipso proelio, vbi cum hoste confligitur, vllum cum timore mortis certamen | |
[pagina 165]
| |
esse. Id quippe rem ipsam docere. Simul enim atque tuba insonuit, ita concitari animum & abripi, vt occupare membra videatur singula, & cum quodam quasi impetu in hostem pariter & mortem feratur. Ne referre quidem quam sint multi cum quibus sit congrediendum, & quibus singuli vtantur armis. Concitatum enim ruere ac ferri. Nec respicere, aut tormenta bellica, quae horrendo motu terram quatiunt, aut cadauera, quae circumcirca voluuntur. Adeo non esse secum vbi semel coepit incalescere, & in agmine versari.
Cujus tantam esse vim, vt, illius qui sic cadit, etiam absente anima, corpus quod est reliquum post mortem, sit terribile, & conspectu suo metum hosti inijciat. Nec referre sane, vtrum insepultus maneat, dum aduerso iaceat vulnere. Quo nihil gratius ipsum intueri Solem.
Ab his principijs Spartanos ad existimationem tantam, tantumque nomen peruenisse. Qui non in armis, imo nec in moe- | |
[pagina 166]
| |
nibus, sed in solo animo, omne praesidium habuerint. Adeo: vt nec moenibus nec muris opus sibi esse existimarent: & quemadmodum mortem nec timerent, ita neque mortuos lugerent. ac ne matres quidem filios. Quae cadauera scuto imposita, laudibus ad coelum ferebant, aut cruorem mortuorum manu abluebant.
Concluditur postremo liber παρεκβάσει. In qua, praeter votum pro pace atque incolumitate patriae, de calamitatibus bellorum ciuilium, fortuna sua, patria, institutis, foederatis Batauorum gentibus, ac praesertim serenissimo Gustauo II. Suecorum, Gotorum, Vandalorum, &c. Rege, & de incomparabili virtute ejus agit autor. In quo omine augusto liber desinit. | |
[pagina 167]
| |
Lib. IV.PRaecipuum aduersus horrorem mortis Christiani hominis remedium esse, fidem. quae Dei filium amplectitur, ei haeret, in eum intuetur.
Hac vsos esse antiquos patres, qui a lapsu primi hominis aduentum filij Dei sperare, & in eum oculos fidei conuertere coeperunt. Quibus & futurum tempus tanquam praesens fuit. Quia, quasi jam praesentia videbant quae futura erant. Hinc tot illustria de eo vaticinia, tot praeclaras in veteri foedere, de aeterno eius regno, prophetias: hinc quaecunque de terra promissionis, siue Canaan, dicuntur, & tot luculentae atque amoenae illius descriptiones. quae omnia eandem vitam quae futura est adumbrabant, sicut eadem fides eundem seruatorem intuebatur. Cuius nomen, sicut recte Augustinus, ex illo tempore ad saluandum humanum genus valet, ex quo in Adam vitiatum est. Item, Eadem fides | |
[pagina 168]
| |
mediatoris quae nos saluat, saluos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis. quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum: & sicut nos mortuum, ita illi moriturum. & sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum. & nos & illi ad iudicium viuorum & mortuorum venturum.
Vnico hoc solatio magnas illas atque heroicas mentes, non labores tantum vitae omnes aut pericula, cum quibus saepe sunt luctati, sed & ipsum mortis metum diluisse.
Hac anchora fundatam Noachi arcam fuisse, cum ex genere humano, praeter eum & paucissimos quos secum habebat, nemo superesset, & in terra nihil praeter aquam intueretur; terrae simul & humano generi superstes.
Neque dubitandum, quin ex eo fluxerit immensa illa Abrahami fides, quem progenitorem Christus habuit; cum haeredem suum, & promissionis de foecunditate gentis suae fulcrum vnicum atque obsidem, Isaacum, jam senex, extra omnem generandi | |
[pagina 169]
| |
spem positus, immolare Deo imperanti, promptus ac paratus esset. Ex eo enim tantas illi vires credendi fuisse, qui humanae respectu naturae, ex illius lumbis proditurus erat, & fiduciam credendi jam tum suis dabat.
Eundem vidisse & Isaacum, cum jam nihil videret; coecus quippe & senex. Vidisse Iacobum, & cum eo luctatum esse. Hunc enim illum Angelum fuisse, de quo agitur Gen. 32. qui eodem capite Deus quoque dicitur. Eundem hunc ipsum Iacobum vidisse, & quasi ante oculos spectasse, cum jam esset moriturus, & ingenti ore, regni eius magnitudinem ex stirpe sua orituram praedixisse.
Eundem saepe a Mose conspectum. Adeo, vt nonnunquam, tanquam dux, in hostem duceret exercitum, neque abiret, antequam, victoriam ab hoste consecutus esset. Sicut Exodi 14. Vbi rursus Dei Angelus vocatur. Cum illo etiam locutum esse in publicatione legis. quemadmodum, quae de Deo | |
[pagina 170]
| |
dicuntur, 19. & 20. Exodi, ad Dei filium, a Patribus referuntur.
Neminem autem plenius illustriusque animo illius praesentiam vidisse quam Dauidem. e cujus stirpe natus est. Qui de nepote suo, tanquam de amico aliquo, de cujus aduentu multa quotidie audimus, passim agit. Adeo vt spiritu illius tactus, voces saepe admirabili fiducia plenas, tanquam fulmina quaedam aut tonitrua emittat. Vt cum Psalmo 16. certissimus de resurrectione sua, in & propter Christum, triumphum de morte his verbis ducit: Propter hoc laetatum est cor meum, & exultat lingua mea: insuper & caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Et cum 23. exclamat: nam etsi ambulauero in medio vmbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Et 118. Non moriar, sed viuam. Atque haec omnia memor foederis & pacti, quod exprimitur ab eo Psalmo 132. Iurauit Dominus Dauidi veritatem, & non frustrabitur eum. Fructum ventris tui in sede | |
[pagina 171]
| |
tua ponam. Ad quae simul loca, sicut saepe veteres diuersa jungunt ac respiciunt, allusit autor.
Hinc illa quae de sceptro eius, de potentia, viribus, ac aeternitate regni, passim occurrunt. Hinc quae toto secundo leguntur, & inprimis illa, Postula a me, & in haereditatem tuam dabo tibi omnes gentes, terminosque terrae omnes in possessionem tuam. Reges eos virga ferrea, & tanquam vas figuli confringes eos.
Huius numine contactum Isaiam; vatem magnum ac sublimem, & qui ipso genere discendi, stirpem regiam, qua oriundus dicitur, spirare videtur; ventura, tanquam visa & conspecta pridem, descripsisse. Hinc praeclaras illas & coelestes de illius regno prophetias. Qualis extat cap. II. plane poëtica: cujus initium, Nascetur virga de radice Jesse, & flos de radice eius ascendet. Et praecipue quo nunc respexit, illa, Iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in aequitate, &c. Habitabit lupus cum agno, pardus cum haedo accubabit, | |
[pagina 172]
| |
vitulus, & leo, & ouis, simul agent, &c. Vitulus & vrsus pascentur.
Idem & Sibyllas fecisse. quas ea ipsa Isaiae verba expressisse, e Virgilio illarum interprete apparet. De quorum oraculis plena sunt Graecorum atque Romanorum scripta.
Hinc apparere, eum quem fides nostra respicit, esse aeternum, quia semper fuit. esse populi sui spem vnam & delicias, quia antequam ad nos venisset, suis adfuit, suis adhaesit, suos deduxit ac direxit, & praecipue, certissimis de aduentu suo promissionibus, inestimabili ratione, ab ipso mundi initio, aduersus vim mortis ac terrorem erexit. (quod nihil mirum, cum & vita sit, & vitae origo.) Idque donec venit, atque homo inter homines versatus est.
Venisse enim tandem, & ex virgine castissima verum induisse hominem, qui Deus semper fuit, mansit, & in saecula manebit.
Quo aduentu, dubium non esse, quin | |
[pagina 173]
| |
Sancti omnes eo tempore superstites, quanquam pauci admodum, ineffabile atque incredibile animo conceperint gaudium. quod, priusquam discederent e vita, mortis victorem, & aeternae vitae praedem ac sponsorem, ante oculos viderent atque amplecterentur.
Illum vnum igitur & nobis, quamdiu viuimus, animo esse infigendum: illum mane, meridie, vesperi, ac noctu cogitandum. Quaecunque enim praestitit, pro nobis praestitisse. Ab ineunte autem vita, praestitisse plurima. Iacuisse in tuguriolo, plorasse ac vagijsse; cum multorum denique innocentium crudeli caede, ad interitum ac necem crudelissimam, quaesitum fuisse. Etiam, a generis humani hoste, diuexatum in deserto ac ludibrio fuisse habitum: ab amicis autem suis, quorum causa venerat, indigne exceptum. Coeli denique ac terrae dominum, sed quem neque hoc, neque illa, capit, famem, laborem, ac calamitates nostras, dum hoc onus nostrum baiulat, tulisse. Postre- | |
[pagina 174]
| |
mo prae angore, dum inferni vires omnes & aeternos cruciatus sentit, grumos sanguinis sudasse. Atque eorum finem, ac conclusionem, execrandam atque horrendam mortem fuisse.
Haec si semper cogitemus, si in illis cruciatibus illius, semper oberremus, eosque mentis oculo praesentes semper habeamus; facile futurum, vt ineptiarum omnium obliti, prius lachrymas ac gemitus quam voces effundamus. Si praesertim in hac contemplatione, mortem semper expectemus. Quae quocunque tempore est ventura, morte illius fractam ac contritam esse.
Eum qui pro nobis est mortuus, eundem esse qui a Sanctis omnibus tam diu expectatus fuerat. quia nostra & illorum vita erat. Cui vera sacrificia a nobis offerenda esse. non quidem qualia fuere antiquorum, sed ardentes gemitus, qui ex vera poenitentia, & cogitatione de miseria ac peccatorum magnitudine, procedant. sed colloquia cum eo, | |
[pagina 175]
| |
& flagrantes preces. In quibus tria potissimum spectanda.
Primo, quis sit ille quem affamur. Aeternus nempe Dei viui ac aeterni filius; mors mortis, ac fons vitae. Secundo, quaenam illa sint quae pertulit: plagae, nempe, vulnera, ac postremo, mors ipsa. quam nec terra neque Sol videre sustinuit. Adeo, vt hic, coelo abijsse videretur: illa, luce erepta, ad conspectum rei tam indignae lateret. Tertio, qui nos simus. Peccatores nempe miseri. Quarto, quid illius morte consecuti simus. Liberationem nempe ab ea, & a poena, quam merueramus. Ideoque & ab horrore illius ac formidine. Cujus tam stupenda fuit bonitas, vt immani vulnere humana manu trajectus, merum ex eodem nostri effunderet amorem. Aquam nempe & sanguinem. Vnde S. Augustinus; ex Dominico latere, nostra sacramenta profluxisse ait. Et S. Chrysostomus, μετὰ δὲ τοῦτο καὶ μυστήριον ἀπόρ᾿ῥητον ἐτελεῖτο. ἐξῆλθε γὰρ ὕδωρ καὶ αἷμα. οὐχ' ἁπλῶς, οὐδὲ ὡς ἔτυχεν αὗται ἐξῆλθον αἱ πηγαί· ἀλλ' ἐπειδὴ ἐξ ἀμφοτέρων ἡ ἐκκλησία συνέστηκεν· καὶ ἴσασιν οἱ μυσταγωγούμενοι, δι' ὕδατος μὲν ἀναγενώμενοι, δι' αἵματος, δὲ καὶ σαρκὸς τρεφόμενοι. | |
[pagina 176]
| |
Precandum ergo saepe, siue intenta voce, siue etiam, sine vlla. (interdum enim cor sufficere quod tacet, quia vim amoris sui effundere non potest.) Idque cum in omni vita faciendum, tum praecipue cum finis eius imminet. Tum, quo magis vox deficit, eo magis intendendum esse animum, & ad Deum cum fiducia in eius filium, qui vitam in se habet, & jam eam nobis morte sua peperit, accedendum. Ac praecipue petendam esse fidem. Cujus vis est tanta, vt dum viuimus, mortem non timeat, qui vitam intuetur: & cum morimur, eam facillime contemnat, qui, de futuris cogitat.
Hac occasione magni aliquot commemorantur heroes, qui in veteri foedere intentos assidue in seruatorem habuerunt oculos, adeo vt naturam post se relinquerent, multisque testarentur miraculis, quam longe supra ipsam essent. Quales fuisse, tres Patriarchas, Deboram, Gedeonem, Iephten, Samsonem, Eliam, Elisaeum, Sidrach, Mesach, & Abednego: etiam Salomonem & Dauidem, | |
[pagina 177]
| |
ante iam dictum: qui templum, omni apparatu splendidum magnificumque, regi venturo condidit. Cum ille, sola paupertate contentus, in tuguriolo natus, & a Sanctis salutatus fuerit. Inprimis Simeone, qui in templo aduentum ei hunc est gratulatus; ineffabili perculsus gaudio, quod ante mortem, ipsam vitam, ipsam mortis mortem, vidisset, salutasset, tetigisset. quia ante animo venturum viderat. Fidei enim id munus, vt semper Christum videat: hoc quoque tempore semper eum, vbi nunc est, aspiciat; non, vt quondam in carne imbecillem, sed jam gloriosum ac triumphantem; non tamen sine carne nostra.
In hoc vno spectaculo, eam oblectare sese[.] Ac cum intuetur eum, non modo mortem, sed & flammas omnes, cruces ac tormenta omnia contemnere: in ipsa imo morte vitam viuere, non quam deponit, sed quam inchoat qui ea praeditus hinc abit.
Ea autem cum diuinae innitatur doctri- | |
[pagina 178]
| |
nae; hinc petendam esse veram sapientiam. cum qua neque Aristotelica, ac ne Socratica quidem dogmata, quamquam magna sui parte ex eodem fonte profluxerint, esse conferenda: quod in Hebraeorum ac Graecorum scriptis, veritas sit reuelata.
Assiduam quoque vitae innocentiam petendam esse, bonisque cogitationibus atque operibus vacandum. nihil enim esse mala conscientia grauius, quae futuras post mortem poenas impijs in hac vita proponit. Adeo, vt ante obitum, vitam omni morte grauiorem sentiant. Quare, probitati incumbendum sedulo. Atque inprimis adhibendam poenitentiam, quae ptaeteritam emendat vitam, praesentem autem in officio continet.
Serium in his rebus studium, longe ijs omnibus praestare, quae aut ambiuntur, aut in vita tractantur. Qualia nonnulla hic commemorantur, quae nonnullos a coelestibus abducunt: qualia sunt, poësis, astrono- | |
[pagina 179]
| |
mia, juris scientia aut medicinae: tum vero regum negocia ac principum. Quae nonnulli ita tractant, vt de rege aeterno non cogitent. Cum nemo, nisi liber illis, aspirare ad Dominum ac creatorem suum queat. Quare iterum, quod libro primo dictum fuerat, repetitur: sensus nempe rationi subjiciendos, atque ab illis separandam esse mentem. quae priori suo statu nunc excidit.
Hac occasione, locus de felicitate primorum in Paradiso parentum, deque eorum crimine, quo haereditatem mortis propagarunt, agitur.
Cujus vim, Dei filium, morte sua prorsus deleuisse. Quo in coelum recepto, tanquam duce praeuio, secutam esse fidam militum manum, qui tormentis nullis, nullis minis, ad terrorem mortis agi ac compelli potuerunt: quia praecessisse ducem suum atque principem sciebant. Qui hoc ipso satis ostenderunt, semel fractam mortis vim fuisse. Vt praeclare dicat Athanasius, certis- | |
[pagina 180]
| |
simum deuictae mortis esse indicium, quod tot ac tanti testes, qui secuti sunt ascensionem Domini in coelum, nihilo profecto magis, quam si nunquam extitisset, eam timuerunt. Hinc de martyribus, fortitudine eorum, mortis contemptu, vita, poenitentia, & institutis, locus integer. Et inprimis, eos sic vixisse, vt continentia ac temperantia de vitijs; mente de sensibus; constantia de omnibus aduersis; tolerantia de poenis ac supplicijs, contemptu mortis de vita; fide, de morte pariter & mundo triumpharent: aut; vt D. Hieronymus, in ijs triumpharet Deus. Triumphus, inquit, Dei, est passio martyrum, & pro Christi nomine cruoris effusio, & inter tormenta laetitia. Sic vixisse, vt dum viuerent, tota vita exularent. Ideoque sese lachrymis assiduis jeiunijsque macerasse, vt facilius ex hoc exilio ad veram libertatem abirent. Vixisse enim persecutionis tempore, aut in montibus & solis locis, vbi neque ab hominibus aut eorum vitijs, ab aeternitatis contemplatione abducerentur. Vixisse & | |
[pagina 181]
| |
in tumulis plerosque, vt ibi saltem a crudelitate tuti essent. Vbi assidue vidisse Dominum & Seruatorem, & quemadmodum Ignatius dicebat, ἔρωτα ἐσταυρωμένον suum, ac suaussimo amore illius contabuisse. Donec ad dicendum veritati testimonium, e terris vocarentur. Tum de protomartyre Stephano: qui primus omnium magnifice, post Dominum, de morte triumphauit; & corona vitae est donatus.
Qui cum Dominum ad dextram patris stantem antequam excederet è vita conspexit, satis ostendisse, nihil amplius jam posse mortem, quae ante Domini in terras aduentum, terrore ineffabili, conscientias mortalium premebat. vt ne Atlas quidem maius sustulerit pondus. Quod aduentu Seruatoris nostri penitus sublatum esse.
Hic jam longa, de natiuitate Domini, amore nostri, humiliatione, exaltatione, potestate denique ac magnificentia, inseritur παρέκβασις. Qui cum triumphauerit de | |
[pagina 182]
| |
morte, effecisse, vt qui militant in castris eius, aut illic spei anchoram defigunt, tam augustae sint victoriae participes, vtque mortem, jam deuictam esse, ante eam, & in ea, sciant atque intelligant; aeternae vitae mox participes futuri. In quam nulla mors vllum jus habet. |
|