De contemptu mortis
(1621)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 81]
| |
Argvmentvm.
NVnc tibi, nate Deo, mundi melioris origo,
Extremum, quod restat adhuc, decurrimus aequor,
Omnipotens. tibi mortali de sanguine creto,
| |
[pagina 82]
| |
Nec coeli minus inuicto terraeque parenti,
Ius vitae arbitriumque sui, mors tota remisit,
Et fracti cessere Erebi cum fontibus amnes.
Felices hinc morte tua, primordia lucis
Ducimus, & victi tenebras calcamus Auerni.
Prima adeo leti faciem, caecosque tumultus,
Corde recursantes dubio poenamque trahentes,
Subdidit alma fides, magni complexa Tonantis
Immensam sobolem assidue: quam protulit, aeui
Impatiens, semperque in se conuersus & haerens
Aeternus vitae genitor: velut aethere in alto
Flammantes radios, formoso e lumine, Titan.
Illum igitur, longe conspectum, atque omnia luce
Complentem nunquam occidua, perque omnia numen
Tempora fundentem, cunctorum oracula patrum,
Et longus venturum olim praedixerat ordo
[V]acidum, sceptrigens non ignara futuri,
Extra orbem letique vias: vbi nulla piorum
Gaudia, cura necis, volucrisque includeret aeui
Festinata dies. Quippe illuc ducere vates,
Attonitos coeli monitu sacroque furore.
Jlluc tot Cananaeae amnes, viridesque recessus,
Fluminaque, & dulci manantes nectare lucos,
| |
[pagina 83]
| |
Aruaque coelesti vix decedentia mundo
Arboribus patulis, foecundaeque vbere glebae.
Illum omnes heroum animae, quas saecula prisca
Ediderunt, videre, inter curasque laboresque,
Et leti terrorem, & moestae incommoda vitae.
Illum & Lamechides, sceleri gentique superstes
Humanae, cum praecipites ex aëre nimbi,
Montibus vndarum grauidi, coelumque per imbres
Ingrueret terris, terrasque inuolueret aequor.
Illum & foecundus genitor, cui natus ad aram
Astabat, generis tanti & spes sola nepotum,
Iam vinctus pictasque genas pulchrosque lacertos,
Eductumque atro tincturus sanguine ferrum:
Ni puer ex alto volucer demissus Olympo,
Libratum, sacra ceruice, auerteret ictum.
Jllum, oculis quanquam captus, pater Jsacus, illum
Canities Iacobi longaeua, in limine leti,
Vidit ouans animi: vel cum se immanibus ausis
Luctator coelo opposuit, natoque Tonantis.
Illum etiam, dux intrepidus per deuia Moses
Additus erranti populo, conterritus hausit
Saepius, aut fessis praeeuntem, aut numine fractas
Jnstaurantem acies: aut cum caligine multa
| |
[pagina 84]
| |
Vestitus, totoque ardentis culmine montis,
Bis quinos monitus ingrato panderet orbi.
Ante alios autem, imperio fidibusque decorus
Magnus Iessides, ingentes pectore motus
Praesensit, totumque animo concepit Olympum,
Et consanguinei regnum viresque superbi.
Nec secus ac longe conspectum affatus amicum est.
Quinetiam, tanto perculsus numine, tristis
Visurus Phlegethonta negat, manesque profundos,
Attonitus. laetusque animi certusque salutis
Acturus: quanquam medio deprensus Auerno,
Et circum obsessus gelidae caligine mortis;
Pactorum memor, & promissi pignoris haeres.
Hinc pulchros memorat sceptri venientis honores,
Et regem, terrae dominum, fatique potentem,
Portendi: virga indomitos qui proterat hostes
Ferrae. justa animum si quando incesserit ira.
Hujus in aduentum, stimulis percussus ijsdem,
Et coelo plenusque Deo, noua saecula condit
Maximus Amosides, regum haud indignus auorum.
Ille &, criminibus pulsam, terrisque fugatam
Astraeam, coelo comitem descendere ab alto
Aspicit ingenti puero. quo frausque dolusque,
| |
[pagina 85]
| |
Et leti metus, & tristi vis proxima leto,
Desinet, & fracto mitescent tempora ferro.
Nec stabulis se inferre lupus cessabit, & agnis
Acclinare latus: junctaeque informibus vrsis
Pascere securae media de nocte iuuencae.
Nec pecudes inter totisque armenta diebus
Nequicquam formae saeuorum errare leonum.
Nec quinque, ac totidem, dictantes fata puellae,
Nesciuere diem, coelo quae iungeret alto
Depressas errore animas; certosque furores,
Visaque mandarunt folijs. Sic tempore ab omni,
Et vix iam prima crescentis origine mundi,
Dilecto occurrit populo: seque omnibus vnum,
Aduentumque suum, dulcemque ostendit amorem.
Terrorem vt leti horrificum, moestosque pauores,
Vita idem, vitaeque autor, formidine captis
Tolleret ex animis. summo dum missus Olympo,
Ferratos magno erueret molimine postes
Eumenidum, gentesque atro subduceret orco,
Ereptas leti imperio, & crudelibus vmbris.
Ac veluti, si quem laetae sub flore iuuventae,
Versat amor, primaque animum dulcedine tangit
Casta Venus, nequit expleri, pictosque pudore
Miratur lustratque oculos, nutusque loquentis
| |
[pagina 86]
| |
Obseruat, sequiturque pedum vestigia passim
Obuia, nec pulchro meminit discedere vultu:
Haud aliter, summi non enarranda parentis
Progenies, nunc hac terras sub imagine nunc ha[c],
Lustrauit, praesensque suis occurrit ab alto,
Et comitem dedit, & rebus coniunxit egenis:
Corpore dum nostro, terras intrare parantem,
Suscepit, nostroque hausit de sanguine, tandem,
Nupta Deo, totumque parens illaesa pudorem.
Protinus exortum, tenebris cedentibus vltro,
Ceu nato post astra die, gens omnis Iessae,
Promissis infixa animos, sparsaeque per vrbem
Relliquiae tenues veterum sensere piorum;
Iam desiderio exhausti, iam mentibus aegri:
Optantes eadem cuncti, pariterque precati,
Depositum vitae, pignusque ante ora tueri,
Atque oculis coram domitorem expendere leti.
Vt cum magna domus, digressu exercita pridem
Grandaeui, quem sola videt, quem sola parentem,
Sola diu iam dixit auum, spemque omnis in vno
Fixit, & assiduis lassauit sidera votis;
Si quae illum patriae carisque parentibus olim
Prospera lux longis venientem sistat ab oris:
Illum adeo, multis si jam voluentibus annis
| |
[pagina 87]
| |
Accipiant reducem; certatim hinc turba nepotum,
Hinc castae matres, hinc certant oscula natae
Praeripere, & laetas diffundunt atria voces.
Hunc igitur, seu mane nouo Tithonia coniux
Ardentem Phoebi radijs praeuertitur ortum,
Seu cum candentem medio regit aethere currum,
Et sero Oceani condit sub gurgite Titan;
Vnum animis specta, totoque in pectore conde,
Tot quondam insidijs, tot tempestatibus actum.
Siue illum virgo infelix, castissima rerum,
Magali locat in medio, foenoque reponit
Plorantem, & nostro singultus ore cientem.
Seu Nilum petit exilio, patriosque penates,
Heu puer, & multo quaesitus sanguine linquit.
Quem propter, dum dulce caput vix tollit in auras,
Tot blandae cecidere animae, mediasque per vrbes
Attonitae planctu ruperunt pectora matres:
Siue illum genitor pallentis circuit Orci,
Et longe populo semotum, in culmine sistit
Verticis abrupti: seu dirae incommoda gentis,
Et totam Solymae crudelis sustinet iram.
Siue illum, quem non animi capit igneus ardor
Humani, non coeli obices, non vltimus aër
Includit, tellusque pauet conuulsa tonantem,
| |
[pagina 88]
| |
Exercet miseranda fames, morbique laborque,
Pondere sub nostro assidue culpaque gementem:
Seu cum purpureus toto de corpore sudor
Dimanat, tristeisque Acheron horrore tremendo
Mortis in aduentum gelidae, perlabitur artus,
Et totum iam nunc animo praegustat Auernum.
Praecipue, cum terram inter coelumque profundum
Sublimis, latus effossum, squallentiaque ora,
Gentibus ostendit pauidis: letoque sub ipso
Inclinat caput, & stillantem sanguine vultum.
Haec crebro repetens animo, crebroque reuoluens,
Dulcibus indulge lachrymis. vitamque per omnem,
Illis vulneribus, illoque in sanguine moestus
Circumerra: mentisque oculis humentibus hauri,
Ceu praesens, luctantem animam, Ditique necique.
Haec inter, veluti venturam ad singula, mortem
Intuitor. ne quae rerum subrepat inanium
Cura, vel illecebris blandae capiare iuuentae:
Oblitusque tui, tantoque oppressus amore,
Ingentem precibus vitae venerare parentem,
Aeternamque Dei sobolem: tot saecula frustra
Patribus expectatam olim, votisque vocatam:
Cui nec lanigerûm manantes sanguine fibras,
Nec pinguis tauri ardentes suspendere ad aras
| |
[pagina 89]
| |
Viscera profuerit. quamquam alte in cornua surgat
Jam primum, crescatque animis. sed pectore ab imo
Flagrantes gemitus crebro, & suspiria duci,
Erroresque animo repeti, vitamque peractam;
Talibus instando, crebroque, eademque monendo:
Magna Dei soboles, tibi enim tibi pectora moesti
Soluimus, & salsos lachrymarum effundimus imbres.
Heu genitor! rerumque opifex! heu patris imago!
Heu totum vitae pelagus! totumque profundum!
Tene olim, coelo venientem, vrbisque per omnis
Brachia tendentem miseris, morbosque fugantem,
Et Regis tantum aetherij praecepta canentem,
Jn terris, leto dedimus? tene, optime, cum iam
Vulneribus tergum effractus, flagrisque cruentus,
Deficeres, nostrosque artus, ceu pignora supplex
Jngereres nequicquam oculis, diuellere ferro
Humanae potuere manus? at territus aether
Haesit, & obscena latuit caligine Titan.
Tunc etiam dulcem mixto cum sanguine lympham
Reddebas moriens, venturae pignora vitae,
Et totum rupto fundebas corpore amorem;
Visceribus medijs eductum, & pectore toto.
Nos scelerum facies, aeterne, expleuimus omnes.
| |
[pagina 90]
| |
In te poena ruit, nostraeque injuria culpae,
Et lapso generi mors intentata, per artus
Exhausta est, inuicte, tuos. ne vita periret
Omnibus, aut lethi sub mole immota iaceret,
Plena metu, plena imbelli formidine & vmbris.
Tu serus, tu mane animis illabere nostris,
Tu solus totusque faue. te spiritus vnum
Induat: incumbatque tibi, jam functus & exors
Casibus assiduis, & inerti corporis vsu.
Talia cum gemitu, seu vox exacta sequatur,
Seu nullus linguae strepitus se didat in auras.
Haec adeo, dum vita manet: seu laeta iuuentus
Corpus agit solidum, seu nondum effoeta senectus
Exercet toto defectas sanguine vires.
At vero, postquam ossa calor jam linquere coepit,
Vltimus, & leti suprema aduoluitur hora,
Cum jam haeret lingua infelix, visuque sub ipso
Diriguere oculi; tum vero, intendere mentem,
Tum magnos gemitus praesertim, ad sidera volui
Edico, & totum precibus conuellere coelum:
Tum mitem versare animo dulcemque parentem,
Cuius in aeterno fixa est clementia nato.
| |
[pagina 91]
| |
Sentiet omnipotens, & opem, miseratus, anhelis
Sistet, & attonitis, oculisque offundent ab alto
Jnstantis speciem formosam & gaudia vitae.
Vnum hoc praecipue, si quae est fiducia vero,
Et coelo demissa iuuant praecepta, monebo
Assidue: quantum precibus contendere fas est,
Posce Fidem, posce intrepidus, certusque potiri.
Illam coelicolûm genitor, cum numine terram
Fundaret, solidumque vndis includeret orbem,
Edidit, auxilium lapsis in Tartara rebus.
Illa polos penetrat, longeque in saecula mittit
Ardentes transacta oculos, venturaque lustrat,
Et coeli sequitur tot per conuexa Tonantem,
Picta sinus, picta vndantem per nubila limbum.
Heic genus heroum, coeli quibus atria Diua
Reclusit, seriem longaeuam a sanguine primo,
Pectine sollicito, multaque intexuit arte.
Stant terni proceres, stat magno foedere nixa
Progenies, totum terrae promissa per orbem,
Stellarum similis. stat torua Aegyptus, & omnes
Sudorum facies, & foeda incommoda regis.
Et iam seruitium pertaesa, & triste tyranni
Imperium, coelo armata & famulantibus Euris,
| |
[pagina 92]
| |
Ibat laeta acies. Heic atram incumbere nubem
Fecerat ordinibus: medioque ex aëre, flammae
Fulgentes radios pulchrumque albescere lumen
Nocte sub obscura. Iamque illos gurgite in ipso,
Instantum immemores, medijsque incedere in vndis,
Cernere erat. dabat egressum fugientibus aequor,
Et sponte immensos sternebant aequora montes.
Nec longe Debora, & Gedeo, & formosus Iephta,
Incedunt, humeris conspecti, & pectore lato:
Omnes pollicitis vatum, virtutibus omnes
Inuicti, monitisque animos ingentibus acti.
At natus Manua, spaciosa in valle leonem
Connixus dextra illidit, tergoque reuulsas
Murorum portas & ahenos sustinet axes,
Rupis inaccessae, aut frondosi culminis instar,
Intonsus, setisque rigens immanibus heros.
Nec procul hinc tactum Iordani interritus amnem
Insistit senior. quem turbo abruptus in altum
Mox, & candentes rapiunt super aethera bigae.
Illum caeruleas afflatu accendere nubes
Cornipedum longe aspiceres, comitemque per auras
| |
[pagina 93]
| |
Brachia iactantem nequicquam, & vana mouentem.
Nec non & iuuenes, primaeuae robora pubis,
Oblitos leti, flamma in fornacibus ingens
Lambebat, perque ora viris & eburnea colla
Hinc inde errabat paulatim innoxius ignis.
Atque heic porticibus subnixam, & mille columnis,
Praetextam cedro molem, ad fastigia summa,
Instabat Solyme venturo attollere Regi;
Templum, immane, ingens, pulchrisque Orientis amoeni
Conspectum donis, & barbarico elephanto.
At vates, vnum attoniti, visisque subacti,
Vnum omnes, defixi oculis animisque, tueri.
Illum autem, qua parua iacet despectaque Bethle,
Et requies pecori, & pecoris dilecta magistris,
Ignotum terris, nec quicquam tale minantem,
Vbera siccantem in gremio materna videres.
Quem senior, multumque animo rimatus, & ante
Venturum edoctus generi, quam lumina vitae
Linqueret; exanguis iam aeuo, accurrensque, tremensque,
Protendensque manus ambas, arcteque prehensum
Vociferans premit, & lachrymis affatur obortis.
| |
[pagina 94]
| |
Parte alia, tenues animae, vitaeque silentum,
Emergunt tumulis, quas vox emissa, sub auras
Elicit, & turpes discedunt corpore morbi.
Tantus honos, magnae tanta est fiducia Diuae.
Ipsa aeterna sedet, summoque intenta parenti,
Haud vnquam immotos declinat luminis orbes,
Praesentemque videt: genitumque ante omnia natum
Saecula, nec nostro meritum succumbere leto,
Toto ardet versatque animo, totoque reponit;
Iam vitae dominum, nil jam mortale tenentem:
Nec jam humiles, vt quondam, artus, aegrosque trahentem,
Sed nostros tamen &, nostro cum corpore, longe
Praeuectum strepitus, & victi limen Auerni.
Cui simul incubuit, roseisque infusa lacertis
Pressit adoratum coelo caput; omnia late
Nubila discedunt, tristisque e pectore cura
Vanescit, letique cadit densissimus horror.
Non aliter, cum blanda tenet clementia terras
Aëris, exactisque simul cum nocte tenebris,
Formosum parat Eous sustollere vultum,
Et Solis iam venturum praenunciat aurum;
Vix summae nutant segetas, summoque recidit
| |
[pagina 95]
| |
Littore, nec canis indulget fluctibus aequor.
Illa etiam, quanquam flamma stridente per artus,
Respicit innocuos, tutaque in pace reponit,
Et totum morte in media deducit Olympum:
Quantus erit, quantusque animos caligine pulsa
Excipiet, fessae statio suauissima vitae.
Illam autem insequitur laeto spes candida vultu,
Et sublimis Amor. quem coeli examine, nullae
Formarum facies, aut pulchri auertit imago.
Quid tantum dilecta suis promisit alumnis
Porticus, aut Stagira potens attollere vero
Pectora, vicinoque senex collatus Hymetto,
Dulcior eloquio perculsas flectere mentes?
Quanuis Elysios depingat plurima campos
Phaenaretae soboles, solique incumbat honesto,
Nec leti nequicquam animis instillet amorem;
Multa canes, quae nec diuina oracula vatum
Non cecinere prius. Sic, cum vestigia lustrat
Densa ferae, terramque impressis naribus haurit
Vestigatque canis, nunc huc nunc vertitur illuc
Et sese augurio infelix oblectat inani
Errantis, repetitque eadem, sequiturque relicta
Exululans: montesque procul campique resultant,
Et longe, nemore e medio respondet imago.
| |
[pagina 96]
| |
Illa latet, solumque sui diffundit odorem.
Namque diu, primum Assyrijs in finibus orta,
Aegyptum mox foecundam permensa, Pachynum
Contigit, & doctas Sapientia venit Athenas;
Larga quidem, multamque trahens e fontibus vndam:
Non tamen expurgata satis, nec sordibus expers.
Abramidae qualem, prisci gens hospita Nili,
Accepisse ferunt, summoque e numine natus
Hausit, & in terris diuino prodidit ore,
Cui semper tranquilla Fides innixa recumbit.
Hanc deposce igitur, votisque ardentibus vrge,
Venturisque intende animum, & praesentia temne.
Quin etiam, vitiorum odium, & virtutis amorem,
Posce frequens. mors impuras formidine carpit
Exercetque animas: Furiaeque ora vagantes,
Terrifico admonitu taedarum, & tristibus hydris,
Supplicia intentant miseris, poenasque minantur.
Quas probitas, quas prisca pijs a mentibus arcet
Simplicitas, rectique ardor, neglectaque terris,
Vda genas, sparsa incultos Metanoea capillos:
Visu haud laeta quidem, sed qua non aptior vlla,
Aut coeli reserare fores, aut tollere leti
| |
[pagina 97]
| |
Terrorem, moestasque animis abstergere curas.
Felices nimium, quibus his se iungere solis
Contigit, & vitae comites assumere tantas.
His haere, his assuesce lubens, his pectora firma.
His neque te Musarum Helicon, nec mollia vatum
Carmina, regalesque epulae, multusque Lyaeus
Auertat, Somnusque pater, qui nocte sub atra
Voluitur, & fessos curarum illabitur artus.
Nec legum tristisque fori sapientia discors,
Paeoniusque labor: quem nunc male turpis egestas
Commendat; coelo quondam Phoeboque parente
Exortum, si vera refert, ambage sub illa,
Graecia, nil vltra vires mirata decusque,
Egregiae, dignaeque Dijs autoribus artis.
Sed neque dulce poli studium, lapsusque tueri
Aetheris assiduos, & quae simulachra vagantur,
Aut certis aurata locis immota quiescunt.
Mittendum est animum longe super aethera, longe
Aurorae thalamos supra, & laquearia mundi
Vltima: si leti tibi cura excedere fines,
Et vitam gustare prius penitusque requiris,
Ante suo tardi quam cedant corpore sensus.
Sed neque magnarum properanda negocia rerum.
| |
[pagina 98]
| |
Et quaecunque humiles inuitant praemia mentes,
Aeterno rege abducant vitaeque parente:
Aut sublimis honorum ardor, defixaque terrae
Nunquam expleta fames auri. quantum illa veneni
Intulit humano generi, quantumque relicto
Jn terris animi patitur sordescere coelo.
Vt cum sepositum teritur rubigine ferrum,
Neglegectum simul agricolis, & inutile bello:
Siue hastas iuuat, & volucres armare sagittas,
Vomere seu duram splendenti inuertere glebam.
Ergo iterum subigi tellurem iterumque monebo
Obstantem, tardosque, vt pridem, auertere sensus,
Vsibus humanis, totamque auertere mentem
Sensibus: & certis immotam affigere rebus.
Ex quo deceptos coluber formidine turpi
Jnuoluit, pulchroque hominem non passus in aruo,
Immunem leti imperio traducere vitam.
Illic sub tremulis argutae frondibus aurae
Assidue suspirabant, & odoriferum ver
Spargebat tellus, spargebat lacteus aër.
Jn medio fons purus aquae, niueaeque videri
Crystallo similis, formoso natus in horto,
Quattuor hinc totas atque hinc obeuntia terras
| |
[pagina 99]
| |
Flumina fundebat, latis solatia campis.
Quippe illinc musco virides, interque lapillis
Distincti niueis, certabant currere riui,
Et tutos summo suadere in margine somnos.
Quarum temperie, madidasque aspergine ripas,
Herbarum partu assiduo ridere putares.
Ridebant ripae, ridebat roscida tellus.
Nec pictae florum facies, cantusque volucrum,
Vsquam aberant, vall[e]sque cauae, collesque supini,
Jpsi autem, nullo contacti corda dolore,
Et vacui curarum, aut circum in gramine laeto
Plaudebant choreas, aut fontes propter opacos,
Ignaros operum condebant carmine soles.
Aut rerum perculsi animo nouitate, recentem
Naturae genium, & magni primordia mundi
Lustrabant, pictosque oculos flammantis Olympi:
Quotque dies, tanto surgentem corpore Solem,
Quantus coelo ardet, flagrantem lampada voluens
Per spacium mundi immensum, vultumque comantem.
Nec non & terras animalia sparsa per omnes
Tum primum, primaque omnes ab origine causas.
At nimbos segetum, quos terra inculta ferebat,
Ambrosiae tinctos succo & vitalibus auris,
| |
[pagina 100]
| |
Afflabant Zephyri errantes[,] messemque perennem,
Non sulco genitam, non curuae falcis egentem,
Et sponte ex ipso manabant aëre mella.
Nec minus & multum coelo nemus, arbore densa
Surgebat. quarum in medio, pulcherrima longe,
Aetherios panaceae imbres, rorisque beati
Aeternos latices, nigrae medicamina morti,
Spirabat Vitae folijs felicibus arbos.
Saepe sub hac, vt fama refert, flagrantibus ambo
Inuoluit radijs, & luce ardentis Olympi
Majestas vicina Dei, totamque iuuentam
Afflabat vox vna, & inenarrabile murmur.
Saepe Dei soboles, clara se in luce refulgens,
Exhibuit, turba aligerum comitata, per aethram
Delapsa, rursusque polo discedere visa.
Altera, laeta quidem, blandisque vberrima pomis,
Quam foeda ingluuie spirisque immanibus ingens
Cingebat coluber, Diti sacer. heu quibus ille
Perditus insidijs rerumque ambagibus orsus,
Impulit, attingi vetitos decerpere fructus.
Ex illo, labor insolitus, terrorque, metusque,
Jnuectumque nefas terris: curaeque, dolorque,
Et foeda ignotam traxerunt crimina mortem.
Quam supero natus genitore, in faucibus Orci
| |
[pagina 101]
| |
Perculit attonitam, domitoque autore pauentem,
Fulgidus exuuijs spolijsque intrauit Olympum.
Continuo exorti iuuenes, gens edita coelo,
Gens inuicta fide, gens turpis nescia culpae:
Quos neque poenarum species neque mortis imago
Terruit vlla: nec immiti superaddita leto
Saeuities, fractique artus, admotaque flamma
Visceribus viuorum, & inundans sanguine tellus;
Vt quondam, Superis, vitaeque aduersa parenti.
Tantus amor, Ditis domitas perrumpere vires,
Et, vitae super astra sequi, regemque ducemque,
Protinus inuasit vacuas formidine mentes.
Quanquam illum solio formosus continet aether
Aurato; tamen & praesenti numine, terras
Implentem proprias, coelique e limine pulchros
Aspirantem animos. Qualis, cum mille per hostes
Elapsus, dux impauidus, stat in aggere valli
Victor, & instantes spolijs accendit amicos:
Jlli autem, neque tela vident, neque sanguine duros
Perfundi spargique humeros. dum vita receptos
Deserit, inque ipso morientes aggere linquit.
Ipsi igitur, coelo intenti, mortalia supra
Extulerunt aciem versae ad sublimia mentis,
Venturaeque animo lustrabant gaudia vitae,
| |
[pagina 102]
| |
Assidue; Venerem auersi, licitosque Hymenaeos
Saepe etiam, castaeque domus solatia natos.
Pars quippe in solis ducebant montibus aevum,
Et nemorum spacijs, aut per deserta viarum
Errabant, exosi homines, saeuosque tyrannos
Vitantes, structosque dolos, rabiemque nocendi;
Tuti inter latebras tantum, & spelaea ferarum.
Pars tumulos inter monumentaque luce carentum,
Quos idem addiderat coelo pulcherrimus ardor,
Fortem exercebant animum, letoque parabant.
Pars, quanquam populi in medio, turbaque piorum
Instantem veluti versabant pectore mortem
Assidue, vitae immemores; corpusque domabant
Terrarum exilio: delictaque moesta luebant
Diluuio lachrymarum, actoque ad singula luctu:
Jnfandamque necem pendentis ab arbore Regis
Insculpti impressique animos. sic linquere terras,
Et veram soliti moriendo invadere lucem;
Ardentes velut effuso prorumpere cursu,
Si quando exigeret saeua inclementia vitam,
Aut rerum genitor collapsos solueret artus.
Primus ab excussa gelidi formidine leti,
Morte Deo geniti, subito discedere coelum
| |
[pagina 103]
| |
Saxorum quanquam in medio nil territus imbre
Isacides vidit juvenis, natumque parenti
Iam junctum, dextraque simul de parte micantem.
Ille quidem, primusque tulit certusque, coronam
Infignem, fulgentem auro gemmisque coronam,
Inscriptusque polo legitur radiantibus astris.
Hunc alij, rursusque alij mox deinde secuti,
Flammae instar: quae sponte sua petit aethera magnum,
Exorta aut nigro in nemore, aut in culmine montis,
Vestiti circum arboribus. volat illa per auras,
Restingui indignata. licet cum fontibus omnis
Vndique & agricola, & curvus concurrit arator?
Vnde viris vis tanta? vnde hic in mentibus ardor,
Nec blandis vitae illecebris, nec cedere morti?
Sola Dei praegressa viam certissima proles,
Victores animos, coelique afflauit amorem,
Immotamque fidem. qualem neque Tartarus ater
Excutit, aut mortis vis importuna minantis.
Ante etenim aduentum geniti bis regis, & ante
Humanae quam foeda Deus contagia labis
Abluit, & misso lustrauit pignore terras,
Haud frustra aeternam spondebant omnia mortem.
| |
[pagina 104]
| |
Nec quicquam ante oculos, leti nisi tristis imago,
Astabat, maestoque Acheron horrore premebat,
Desertas Superis animas neglectaque corda.
Quorum atrox, immensum, atque insuperabile pondus,
Missa Dei soboles, fessa ceruice gementum
Abstulit, & trunco moriens suspendit ab alto.
Haud secus, ac si quis connixum corpore toto,
Curuatumque artus Atlanta, humerisque tenentem,
Ingentes astrorum orbes, onus exuat vltro,
Et cum sideribus totum subducat Olympum.
Quin etiam, nostra penitus sub lege teneri,
Mortalesque haurire auras dignatus, vt omne
Depressum tenebris, pridemque in Tartara missum,
Erueret leto genus, & pallentibus vmbris,
Morte sua, gentemque aliam, noua pignora, tellus
Tolleret, immemorem scelerum, letique pauorum.
Heu amor! heu inuicta fides! jacet altus Olympi
Rector humi, nostroque vltro se corpore cingit,
Et tantum haud vllam patitur de corpore sordem.
Quin etiam, coelo ignarus terraque teneri,
Dilectae sedet in gremio genitricis, & ore,
Quo nubes, pelagique iras, ventique remittit,
Oscula materno partitur dulcia collo,
| |
[pagina 105]
| |
Virgineisque genis. illi pudor aemulus igni
Eoo, vultumque horror demittit honestum,
Et tacitus stupor, & magni reuerentia coeli.
Nam quis te, puerorum o formosissime, nostras
Speret adire domos, moribundaque sumere membra,
Et vitam hanc, leti sub conditione, pacisci?
Nate Deo, quis tantus amor, quae tanta lubido,
Humanum seruare genus: vt inhospita terrae
Et nostro indignam nasci de sanguine gentem
Respiceres, antrique ignota in parte jaceres?
Tene ah sustinuisse decem fastidia mensium
Jnclusum materno vtero? ten sanguine multo
Turpatum, triste[i]sque genas, coelestiaque ora,
Excelsum statuisse atra de morte trophaeum?
Jamque tibi pecudum vigiles ante omnia cingunt
Pastores, tuguri exiguum, & penetrabile culmen
Immiti Boreae, matutinaeque pruinae,
Paruaque dona ferunt, cernuntque in limine primo
Jnsolitos coeli thalamos, & virginis aureae.
Atque vtinam vestri, o pueri, pars magna laboris,
Seruassem pecudes, pecudes in finibus ijsdem
Seruassem: Lycidasque aliquis, vel pauper Amyntas,
Insomnes illo duxissem tempore noctes.
| |
[pagina 106]
| |
Victori certe vmbrarum letique futuro,
Duxissem viridem circum incunabula laurum:
Quanuis tristis hyems, gremio constringeret omnes
Arboreos foetus, florem neque panderet vllum,
Nec spes aut Hyacinthe tui foret, aut Amaranthe.
At de suberibus prompsissem dulcia mella,
Aut pressum lac de calathis, quae copia ruris:
Aut incomposito certe, quae prima voluptas
Pastorum pueris, cecinissem carmine laudes
Virgineasque tuasque: nec hinc aut pulcher Alexis,
Aut partem Galatea sibi subduceret vllam.
At non sidera vasta, Deum nescire fatentur,
Angusta quanuis sub paupertate iacentem.
Nec tantum potuere, humili de cespite culmen
Congestum (quale incultus festinat arator,
Horrida cum saeuae circumstant frigora brumae,
Indutique humiles abiecti corporis artus)
Omnipotens quantum mens, & sublimis imago
Aetherij genitoris, & indescripta potestas:
Quantum, quae terrasque omnes, pontumque profundum,
Et coeli liquidos maiestas sustinet orbes.
Iamque domo procul exciti, dictantibus astris,
Adueniunt longe Nabathaeo e littore vates.
| |
[pagina 107]
| |
Nec minus aetherij juuenes, circum vndique culmen
Exiguum, choreasque agitant plaudentibus alis,
Et totus rerum artifici descendit Olympus.
Nam quanquam, neque Tarpeias bellator ad arces
Ibi ouans, procul augusto comitante Senatu;
Murali neque tormento Mauortia rumpes
Moenia, nec clusas perrumpes ariete portas:
At raucum tonitru, quo fractus dissilit orbis
Terrarum pontusque; tuum est. tu ardentibus astris
Transfixum, multo percurris fulmine mundum.
At Boreas tibi seruit, at igni armatus & auro
Orion: at Pleiades, septemque triones,
Nocte atra, sedesque tuas & limina seruant.
At vero, quacunque pedum vestigia figes,
Ad tua perculsi cessabunt nomina morbi,
Et caeco Pluton animas dimittet Auerno.
At te, terribilis leti Ditisque potentem,
Aërias equitantem auras, nubesque secantem,
Circum acies fusa aligerûm, atque exercitus omnis
Coelorum, qui nascenti se iunxerat ante,
Aeterna euectum Capitoli in sede locabit:
Excipietque iterum venientem, & nube serena
Fulgentem, nostrosque humeros, nostrosque lacertos.
| |
[pagina 108]
| |
Tum, simul horrisono fremitu, tua buccina Gangen
Percurret gelidamque Helicen, mors tota remittet
Pallentes populos, & dulci luce carentes.
Salue autor, salue omnipotens, qui sanguine nobis
Effuso patriam peperisti, & munera vitae.
Salue ingens leti domitor, quem corpore toto,
Tertia lux nigris venientem excepit ab vmbris.
Continuo fractam senserunt omnia mortem,
Jamque triumphatum penitus penitusque subactum
Audacem colubrum, morti qui vincula primus
Laxauit, totumque Erebo dimisit in orbem.
Hinc, leti immemores, venturo incumbimus aeuo,
Et vitae egressi tenebris, donamur Olympo.
FINIS. Σοὶ χάρις υἳε Θεοῦ. |
|