Auriacus, sive libertas saucia
(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 132]
| |
Iani Dovsae Nordovicis Elegia,
Heinsiades Mvsae (neque enim iam nomine Pimplae
Dicendae posthac, aut Heliconiadum:)
Heinsiades inquam, mea cura potißima, Musae:
Dicite, sed vestrâ (Numina sancta) Fide;
Fors quaenam, aut Ratio nostris vos appulit oris,
Huc Aganipppaeo tam procul à nemore?
Numina quisue deus Batauae dare nomina Leidae
Compulit, extremi littus ad Oceani?
Sic ego, sic nobis Dvlces Ante Omnia Mvsas.
Haud imprudenti haec Quaestio mota tibi.
Scilicet exsilij tibi sors incognita nostri est,
Aut sola cur toties versa Cytheriasin?
Barbaries, doctas quae desolavit Athenas,
Deserere Argolicam prima coëgit humum.
Protenus in Latium hinc faelix nos expulit error
Hetrusco acceptas comiter hospitio.
Nec tamen Hesperias intrà fuga constitit Alpes,
Sed Rhenum & Boios ivimus Vlterius.
Nos Theuto, & Gallus, nos excepêre Britanni,
Astur, & Jllyricus, Sarmata, Pannonius,
Certatim insinuans se quisque; nec hospita nobis
Vel rigidos inter tecta negata Getas.
Et Scotus hos nobis habuit, hos Danus honores:
Omnia Nassovius sed superavit amor.
Cattorum qui nos voluit considere regnis,
Et stabilem Hollando figere in orbe pedem.
| |
[pagina 133]
| |
Fiximus, atque loci dulcedine delinitis
Suave fuit placitâ conditione frui:
Justa quòd hic nostris decreta stipendia Mystis,
Nutrit honos artes, ingeniumque facit,
Percontere licet; non inficiabitur istud
Lipsius, & magni stemmata Scaligeri.
In medios Romam qui traduxere Batauos,
Et Graios nobis restituerê choros.
Et bene, nîtantos Patriae inuidisset honores
Dux pecoris suîlli, pro sale queis anima est,
Hinc Verres, Tragus inde, nimis bene compositum par;
Corrupto Veri palmite vterque nocens.
Digni ambo, Thuscus Bromio quos mactet Aruspex:
Jlle vti Maialis fiat, at ille Caper.
Parte aliâ nobis extrema minantur Jberi.
Abstineas crudas gens (precor) atra manus,
Abstineas gens atra precor; spes nulla rapinae
Hic tibi; vbi vindex praesidet Avriacvs.
Sit satis indigna Sicarî fraude peremptum
Nasso vium terris praeripuisse Patrem.
Ah nullâ (ah) mage caede nocens Hispania; saltem
Debuit hoc sceleri non licuiße tuo.
Sin fuit in Fatis, tali vt nece victor obiret,
Nunc saltem Furijs contrahe fraena tuis.
Viderit ista Deus; at si quid poßumus ipsae,
Tollet nulla dies hanc tibi, Maure, notam.
Heinsiadi sed enim laus haec & gratia nostro
Scaligeri ipsius debita iudicio.
Heinsiadi, cuius inter tot lumina Vatum
Enthea mens nostrae non eget artis ope.
Ipsius potius Genij est opus alite nobis,
| |
[pagina 134]
| |
Alternis soliti verba praeire choris.
Per caussam Delphis Leidam dum mutat Apollo,
Heinsiadi que suas mandat obire vices.
Quò, nisi vt interea Grotianae Oracla Sibillae
Consulat; haud spernens discere, quae docuit.
At laudando aliàs dabitur locus Hugeiano;
Nunc satis, Heinsiadi reddere posse vicem.
Heinsiadi, tantum cui nos debere fatemur,
Quantum alicui nostrum soluere difficile est.
Debet & Auriacus, quòd non velut ante vagatur,
Vmbraque trans Stygios errat inulta lacus.
Fallimur, hoc siquidem de Principere credere, vanum est,
In Coelum Pietas cûi sua struxit iter.
Divini hinc meritus Vatis praeconia Diuus.
Otia qui nobis vindiciasque dedit.
Et bene, quod tanto Heroi par contigit haeres,
Maranos natus vincere Mavritivs.
Imperij dignus Dominas qui tractet habenas.
Sospite quo Belgis nil metuendus Jber.
Plaude tuo vati Princeps; redit alter Homerus,
Heroô exaequet qui tua facta sono.
Materiae ingenium cui par industria felix,
Materiam ingenio Fata dedere parem,
Sicari facinus Tragico dum plangit hiatu,
Dumque novum Caelo consecrat Indigetem,
Syrmate conspicuus picturatoque Cothurno:
Jpse quibus Magnus plaudit, & ore favet.
J nunc, grandiloqui Iephtem obijce Buchanani,
Caesara Mureti, Lucifèrum Aemcrij.
Francia si Flandris, Gandae Levinia praestat;
Huius & illorum fac monimenta legas:
| |
[pagina 135]
| |
Jlla quidem magnis iurabis scripta Poëtis,
Haec Nisae & Cyrrhae composuisse Deos.
|
|