| |
In evndem.
SOl, ocule caeli, temporis cani pater,
Orbem citato flammeum cursu vehens
Inane vastum per micantis aetheris:
Necdumne abhorrens tot videre tristia
Stas irretortus, os & aduersum tenes?
Non aureum te, at ferreum mortalibus
Putare fas: miserrimis mortalibus.
Natura mollia dedit auro pectora,
Non vim proteruiamve sustinetia
Vllius vnquam. vim pati, aut proteruiam,
Et non moueri, conuenit ferro truci,
Quod Mulciber, quod triste Cyclopum genus
In officinis mulcet vsque Lemnijs.
Ergo ille mundi rector & specimen sui,
Proles Tonantis atque imago maximi,
Cui cuncta prono seruiunt fastigio,
Et vsque & vsque pressus aerummâ gravi,
Acerba semper experitur munia
Insontis aeui? Phoebe fers haec, & vides?
Ah dure Phoebe, Phoebe dure, quamdiu?
Auerte vultus, nubibus densis caput
Atratus infer, & dolori lachrymas
Testes doloris funde perpetes tuo.
Et tu triformis Luna, fraternos age
Imitare luctus, rega noctis abijce
| |
| |
Peritura semper quid resumis cornua,
Et damna toties te fatigas in noua?
Quin pone curas, & quiesce: taedeat
Aliquandò tandem viuere mori vt debeas.
Ducem requirat orba stellarum cohors
Errans tenebris inuiis, & semitâ
Caecâ viarum non suum tenens iter.
Obductus aether igneas condens faces,
Quarum benigno suevit orbem lumine
Lustrare laetus, seculorum millia
Fleat, pluatque; tristis ipse gurgite
Dominator alti ab infimo Nereus feret
Opem, suoque humore flentem nutriet,
Ne sit dolore luctus improbo minor.
Confundat & se quicquid vspiam latet,
Hominísque doleat fata, fata tristia,
Indigna fata sorte tanti Principis,
Quem Parca magnae destinârat arbitrum
Telluris huius, quem profundi, & mox poli.
Deiectus ergo sede regiâ jacet
Ille ille princeps, iura rebus anteà
Dictare natus omnibus; miser jacet.
Tenent habenas, quae tenere nesciae,
Curae, labores, lachrijmae, aerumnae, doli,
Ambitio, vísque, iniuriae, periuria,
Vindicta trux, inuidia, & irae plumbeae,
Scelus, nefasque, & quicquid atram trans Stijgae
Peperére Furiae, prolis infestae, malae.
| |
| |
Moderamine îsto, talibusque legibus
Regnatur orbis, hisce dominis subditus
Suspirat altè, & optat antiquum chaos:
Gestit perire, fataque incusat suis
Ignava votis; seculum momenta sunt.
Ad prima tantae machinae incunabula
Imperia reges gentibus dabant suis
Honesta, mitia: nulla vis, iniuria,
Non ambientum fastus, aut superbia.
Populos premebat, & sacrum cunctis erat
Nomen tyranni nescijs tyrannidis.
Non legibus quisquam teneri, principum
Arbitria leges promptius párentibus:
Rex pro parente, subditi pro liberis,
Regnum familia, regium in regno nihil.
Augusta aligno sceptra fiebant rudi,
Armenta queîs nunc terreat pastor sua.
Corona non auro grauis, non iaspide,
Sed lana mollis nubiebat verticem.
Integritas ô sancta, & ô simplex fides!
O terror iste qui timendus nemini,
Et fastus in quo cerneres fastûs nihil.
Suum cüique erat satis: non patrios
Proferre cura, non cupido terminos.
Quod quis tenebat hoc putare amplißimum:
Non quaerere vltrà quidpiam, nec sanguine
Contaminare iusta patrimonia.
Speciem vniversi cuncta complexu suo
| |
| |
Habere, & omnem parua mundum patria.
Beata secla ter, quater! secla aurea!
Sed haec fuêre? ah, ah, fuêre? nunc miser
Rotatur orbis, sistiturque in verticem,
Pendetque praeceps, atque in ima Tartara
Metuit ruinam, molis haud vltrà potens.
Et ille preßis caelifer vestigiis
Excussus Atlas, dente terrarum sola
Iam provolutus mordet, ac casum gemit:
Caelumque quamuis fornice astrictum suo,
Vix sustinens se, mox premet tibicinem.
Hoc ergo rerum, Heynsi, atque temporum statu:
Aptè cothurnum pedibus imponis tuis,
Belgîque turbas ore sublimi canis.
Quin latiore Musa ducat tramite
Posthac euntem, sume quidquid obuium.
Habebis isto vbique dignum Carmine.
Tragoedia aetas omnis, omnis orbis est.
Ioannes Mevrsivs.
|
|