Auriacus, sive libertas saucia(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 128] [p. 128] In obitum Clarissimi Modestissimique viri Francisci Raphelengii. Aspicis exilem tumuli se tollere molem, Lenique terram vertice, Exiguo puram gremiô quae poßidet vmbram, Manesque nobiles. procul Hinc fuge, cui scelerum cura est, cui gloria rerum Ventosa pectus concutit: Virtuti patet ille locus, solique beatus Sacer modestiae vacat: Virtutum domus est: iacet hic Raphelengius ille, Ingentis Europae decus. Huic orens Aurora suos ediscere soli Permiserat lubens sonos, Turcarumque domire sidens transduxit honores, Nullique cognitus licet Cum patrijs Batavis Arabas confudit & Indos. Ah hospes ah, en, qui fuit Sol oriens nobis, linguasque orientis ab ortu Transuexit; occidit tamen. Vorige Volgende