Auriacus, sive libertas saucia
(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 127]
| |
Haec quod dedere carmen, illa quod accipit.
Qui nos in orbis hoc satos delirio,
Seroque natos, ipse dum mundus perit,
Tot damna veterum luce dum pensas nouâ
Prohibes vetustis inuidere faeculis,
Quid est quod a me, quem minorum gentium
Nosti poetam, poscis hanc chartam tuam
Devirginari? fallor, an quamuis velim
Recusat aetas. fas fit imperio tamen
Parère tanto. quicquid in me est ingenî
Id omne magno litterarum consuli
Seruire discat, quodque Apollineae mihi
Negavit artis parca Naturae manus
Det imperator ille, quem cum gigneret
Natura vinci cepit, & se vincere.
Te veneror Heinsi, tu mihi pectis quatis,
Docesque iussu, iamque nec quod postulas
Non posse possum. Silium excercet tuum
Furore Mauors entheo, quòque Annibal
Exarsit olim, visque cunctatrix Fabi
Hoc ipse vates trahitur: atque alter tuus
Tuus ille Nonnus, amnis in tumidi modum
Labentis alto ex monte fertur, Bacchico
Percussus oestro. quisque quem cantat Deum
Afflatus illo est. Heinsius numen mihi.
Sed iam erubui: malo tamen erubescere ego, quam vt illius quem vnicè miror, quicquam pereat. Quoniam autem incepi iambos producere, iuuat & reliqua hoc loco exhibere carmina, quae cum iambis iuncta sunt. |
|