| |
| |
| |
In doctissimi Ivvenis Richardi Band. Angli disputationem pro gradu magisterij.
POstquam potentis artifex manus Dei
Ardente pictas igne distinxit vias
Flammantis aethrae, fornicemque caerulum
Hinc inde, fixum pondus ingentis soli
Ambire jußit, & prius formae Chaos
Vllius expers, omnium capax tamen,
Tot his figuris sculpsit, & notis suis;
Ibi ille rerum censor aequus omnium
Divînitatis fomes, ille alter Deus
Caelum resedit inter & terras Homo,
Dignus theatro judicatus aureo,
Dignus parente. deêrat hoc vnum tamen
Aeternitatis semen. ergò ingens pater
E luce caeli, syderumque vultibus
Sacram perenni lumine accendit facem.
Hanc ille motu semper vrgentem novo,
Sursumque pectus erigentem flammeum
Sub corde nostro versat, atque intus quatit,
| |
| |
Donec profanus torpor oblitus sui,
Ignaviaeque vanus obrepit cinis,
Ignemque sacrum condit, atque iners situs
Pura calentem mentis extinguit focum.
‘Namque illa fervens ignei lux ingeni
Exorta caelo, parsque vicini Dei
Leni veneno blandientis otij,
Et annuentis impetu libidinis
Sponte in soporem versa declinat suum.’
At tu Britanno sidus exortum solo
Blandi, tot inter cassa delectamina
Dulcis juventae, totque ventorum minas,
Quas illa menti pestilens sidus bonae
Prima Voluptas semper aetati comes
Contagioso mollis afflat halitu;
Voto potitus inclyto, portum tenes.
Beate Ephaebe, victor aetatis tuae,
Victor laboris, victor ingentis iugi,
Quod illa vitae magna regina & parens
Virtus tot altis destinavit ausibus.
Namque ille sortis arbiter nostrae Deus
Inter trecena montium cacumina,
Rupésque vastas, inter horrentes specus
Vmbrasque inanes, inviam plebi vagae
Suspendit vrbem, tristibus quam maenibus
Septemplicique cinxit hinc illinc vià,
Ambagibúsque mille, mille semitis:
Hanc vanus ambit error, hanc durus labor.
| |
| |
Intus Decusque, duxque rerum Gloria,
Virtusque casta culmen excelsum tenet.
Illhuc virentis primus aetatis calor
Plenis juventam paßibus nostrum rapit:
Sitísque laudis, indolísque pulchra vis,
Honosque, diae pectus exercet face.
At illa mollis, insolensque inertia
Ignava mentem febris occultè subit,
Blandáque vivos fraude sistit impetus.
Multos proterva Cypris, & fallax genus
Sexúsque mollis penè transversos agit.
Plerísque nostris ille Musis accola
Mentem liquore mystico Liber rapit.
‘At ipsa nobis tempus asscripsit breve
Natura vitae, dulcis hinc puertia
Aetásque prima, molle vectigal sibi
Lususque poscit. interim tamen tamen
Horae citatis paßibus leves eunt,
Diésque retrò fertur, & quicquid fuit
Nil poenitere praeter, & suspiria
Dé se relinquit, ac sibi corpus grave.’
Blandi Beate, quanta surgentem premit
Moles juventam! quanta vis retrò trahit!
Illhinc Calysto mollis, hinc Circe levis,
Et in ruinam prona gens nostram sumus.
Felix Vlysse patriae redux tuae,
Felix, tot inter temporum contagia
Itachen, Samenque cernis, O felix nimis
| |
| |
Scientiarum tanta permensus vada
Vitae protervos mente mactasti procos,
Natámque felix Icarî totis tenes
Amplexus vlnis, redditus terrae tuae
Felix maritus huius in sinu iaces.
Ergo illa vastis hinc & inde fluctibus
Pulsata tellus, illa quam Mavortia
Armis Amazon vestra propugnat suis,
Lustrare vultus, oráque exoptat tua.
Beate Ephaebe, spectat haec laudes tuas,
Et cuncta tecum dividit praeconia,
Haec illa Blandi prima vitales tibi
Indulsit auras, munere illius polum
Polóque iuncta cernis illa sydera.
Illhic pusillo primus errasti pede,
Dulcíque primos voce formasti sonos,
Haec vna mater: dulcis haec parens tibi est.
Tellure namque patrijsque finibus
Matrem minorem nescit excelsus vigor,
Deóque dignum pectus, & scientiae
Firmata castis mens beata legibus.
|
|