Auriacus, sive libertas saucia(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Alivd quod quia eiusdem argumenti cum superiore est subjungam. Quid procul hybernis agitatas fluctibus vndas, Et metuis dubias aequoris ire vias? Oceanumque altos sorbentem fluctibus aestus Caeruleique hospes tristia regna dei? Qui iacet hic, secum proprias tulit ah miser vndas, Et mare quo perijt obrutus, ipse fuit. Ipse sibi, miser, vnda fuit, pelagusque viator, Inque vtero fluctus, & sua fata tulit. Sic, licet in terris, vndas tulit ille, soloque In medio, medias occidit inter aquas. Vorige Volgende