Auriacus, sive libertas saucia(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ad Hugonem Grotium iuuenem sine exemplo, elegantissima ab eo donatus Tragaedia Adamo Exvle Ingens cothurni splendor, O dium caput, Qui syrma voce regia sacrum trahis, Soccoque magnum tundis exultans solum, Tandem renatae maxime Orchestrae pater, Ignosce fasso: cogitur retrò tuus Pedem referre cultor, & süauibus [pagina 119] [p. 119] Sacri prioris exulare lusibus: Exulque, quamdiu exulem spectat tuum, Magnae videtur vrbis, & Quiritium. At tu profane faecis antiquae parens Imbellis Euan, matre prognate è Deo, Vnquamne leges Bâcche transilui tuas Nonnumue laesi? dum tuli praesens opem, Phoebeiamque vulneri admoui manum? Baccharis Heinsi: Bacchus haud vsquam tuus Sublime thyrso parcius pectus ferit. At illa rerum magna culpanda est tibì Natura nutrix, obstetrixque, quae prius Nouerca cunctis, Grotio mater fuit. Senex ephaebus ille, quem Batauia Miratur omnis, optat Hetruscus sibi, Omnisque Gallus, ille dum puer fuit Vir esse cepit: Namque relliqui, viri Tandem fuere: Grotius vîr natus est. Vorige Volgende