Iano Grvtero Viro Clarissimo
EGO vero dîu vocandus non sum Grutere Clarissime, iam adsum, & licet absens, ad te venio. Literas enim suas, qua de me erant, Clarissimus Vulcanius noster, & amicissimus Scriuerius mihi perlegerunt, quibus tu id curae dederas, vt fauorem mihi tuum denunciarent; ipsissimis enim verbis vti non audeo: ne quis me aut magnificè nimis de me sentire, aut humiliter de celeberrimâ nominis tui existimatione, quam ego iamdudum exosculatus sum; arbitretur. Pudet tamen, Pudet,
Οὐ γὰρ ἐγὼ θεός εἰμι τὶ μ' ἀθανάτοισιν ἐϊσκεις;
Parui sumus; imò nulli. Vnum modo possumus, viros magnos admirari: quod multi propter τὸ ἀμαθὲς non possunt: plures propter τὸ ἀγεννές non volunt: Ignaua corda, imo sordida, terrae suae nata tantum, in quam quotidie magnis passibus contentdunt. At nos cum literis suauissimam Amicitiam colamus, atque huic Deae auspicio Gratiarum faciamus. Ita tamen, vt putus ad te candidusque veniam, sordesque eas quas nuper contraxi eluam. A te enim, quod sponte milli praevertendum fuit, ad suave hoc foedus inuitatus sum. Ignosce vir doctissime, simulque Heinsium & ab eo aliquid, quod quidem ego καθαρσίου loco esse volo, accipe. Munusculum literarium, καὶ ὣς ἐμὸς οἶκος ὑπάρχει. Iambos igitur, partim morales quos pueri penè scripsimus (quod & ipsum vt scias mea interest) partim quos vel ad amicos, vel amicorum causa scripsit, tibi mittere visum est: quod quidem eò confidentius feci, quod incomparabili Scaligero suos me non facile extorquere posse videbam. Novi enim quis ille; & omnes mecum
Μοισάων ὄρνιχες, ὅσοι ποτὶ τῆνον ἀοιδὸν
Αντία κοκκύζοντες, ἐτώσια μοχθίζοντι.
Quod quidem quam optaverim ex Elegia meâ, quam hic subiunxi, facile animaduertes. Felices tamen sumus divini illius Herois praesentia, ac praecipuè ego, qui propemodum domesticus eius, raro praesertim hac heyme, seorsim ab eo vivere soleo. Atque hic quidem ille. Hagam vero quotiescumque me confero, Iupiter meus ξένιος ἅμα καί φίλιος Doûsa est. apud eum non possum quin diem saepe vnum aut alterum ponam. Certò scio mi Grutere, quamuis te βάσκανον minime esse sciam, prandia illa & caenas imuideres mihi, quae tantâ sermonum eruditione, ac fe-