In colvmbas Lvgdvni vltro citroqve missas in obsidione, quarum in Tragoediâ nostrâ fit mentio.
Perfidvs ingentem vesano milite Leydam
Cinxerat, & vasto robore miles Iber.
Terra, salumque, inquit, mea sunt: via nulla salutis:
Nulla patet puppi semita, nulla viro.
Dovsa meus, medio, spe libertatis, in hoste
Liber, & inuicto pectore tutus erat.
Ille, Polus (dixit) domini est immunis Iberi,
Et tua sola mihi, Iupiter, aula vacat.
Hinc quoque fas nobis patriae sperare salutem:
Ille mihi Minos hàc fugiendus erit.
Quò patriae non tendit amor? mandata referre
Postquam hominem nequijt mittere, misit auem.
Ipsas autem literas pennis columbarum inclusas, ad Nobilisimum & Amplissimum Ianvm Dovsam, patronum nostrum vnicè colendum datas, domi ipsius vidimus, cùm apud eum aliquandò diverteremus.