Auriacus, sive libertas saucia
(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 30]
| |
Anapaestici.O Qui levibus vectus habenis
Virides subter roris genitor
Laberis herbas, violasque inter,
Et trepidantes tepido circùm
Sole myricas thalamum figis
Blande Favoni, pastusque levi
Nectare ludis; sive per altas
Lenibus alis laberis undas:
Seu per gelidas specuum latebras
Montesque procul tenui serpis
Humore pater, qua lascivas
Tityrus insons subducit oves:
Iuxtaque suas blanda Amaryllis
Supputat agnas, & tibi dulcem
Felix Thyrsi condit avenam,
Gens immitis nescia fati
Sortisque vagae. Quam palantes
O verne pater prendimus oram?
Placitas certe liquimus ante
Dilecta tuas Flandria sedes;
Sed tamen unà liquimus atri
Nomen Iberi. patria est nobis
Quicquid saevus nescit Iberus.
Salvete tamen vos ignotae
Littora terrae. tuque o lucis
| |
[pagina 31]
| |
Aurea mater, tandem maestis
Reddita terris, O quae caecâ
Tenebras tristes Aurora parens
Proscribis humo; cum sperato
Phosphorus audax exilit ore,
Cogitque suos undique fratres
Roseae invitos cedere luci,
Et sydereas ducens turmas
Mox redituras in castra sua
Iam didicit Hesperus esse,
Et mutato nomine fallax
Altera solus munia poscit.
Fugiuntque suos sydera lusus
Veniente die; nos tranquilli
Munera somni, partesque suas
Regnaque rursus dolor invadit,
Tristisque labos: subitoque atrae
Circum volitant agmine curae.
At Simplicitas sedes hominum
Sera reliquit, Taurosque colit,
Et Massagetas, gentesque feras,
Nostrisque procul exulat oris.
Ibi quisque suae est auriga domus:
Peregrinantes quisque vagasque
Incolit aedes: sic mutarum
Tranquilla colit saecla ferarum.
Cernis cernis per inane leves
Nare columbas, expersque metus
| |
[pagina 32]
| |
Placida ut campos perrepat ovis,
Tuque ô tepidi conscia veris
Quae nocturno carmina fundis
Ebria rore:
Quae sub tremulis Zephyri tenui
Flamine ramis, tua tecta colis,
Paruosque lares, nutantesque
Strepitu tenui suspirantis
Leniter aurae, florumque leves
Incolis umbras Blanda cicada.
Non te trepido quatit infelix
Turbine Mavors. Non te querulae
Denso cingunt murmure lites.
Non vanorum longè sequitur
Turba clientum, regnumque tenes
Secura rosas, inter & herbas:
Et tibi si qua est Curia; tantum est
Flos, aut tenuis culmen aristae.
Haec aula tibi, regiaque: illhic
Ius agricolis, & venturae
Tempora lucis, lepido pandis
Leniter ore, Blande senator:
Nec te clusis tristia cingunt
Maenia portis. Non crudelis
Vrbem placidam, sedesque tuas
Invadit Iber: quaeque per auras
Tenui sudant flumine guttae;
Tibi sunt blandi dona Lyaei,
| |
[pagina 33]
| |
Mulgensque leves caelitis undae
Garrula succos, roseos Phaebum
Cum iungit equos matutinâ
Prima solutas obvia voce,
Felixque optas iterum coeli
Succedat iter. Tu secura
Pacis alumna, Tu Dedaleae
Filia terrae. Tua sunt viridis
Gramina campi: tuus omnis ager.
Felix, Felix! quotiesque tuas
Vaga cernis opes, plenâ plenâ
Dulcia solvis Gaudia voce.
Nec divitias caelare suas
Sustinet illa teneri cordis
Pura voluptas.
Comes agricolis, Tu messorum
Rapido durum solis in aestu
Solaris opus. Non tibi saevi in-
Notuit Albae nomen, Iberque.
Non perfidiae Gens tetra tuae
Nos ludibrium casibus ah ah
Lususque sumus. Nos vrgentis
Premit insultans turbo procellae.
‘Leviora levis Fortuna videt,
Parvaque parvos fata lacessunt.
Homines curis Gens nata sumus.
Superi, Superi, quisquis multos
Ordine cives, gentesque regit;
| |
[pagina 34]
| |
Plures metuit. superi superi
Quisquis multas vndique terras,
Gentesque suis subdidit armis;
Plures poscit. Vos crudeles’
Genus infidum posthac nobis
Ite tyranni,
Aulaque fraudum perfida nutrix.
‘Nimium multis immensa patent
Limina curis; Mea tecta omnes’
Angusta metus, tenui excludent
Culmine, sic sic, locus haud nimius
Domino; at curis, non vllus erit.
Regnumque meum est, domus exilis,
Larque suauis: populique mei,
Lepido circum concurrentes
‘Ordine nati. Nimium diui
Labitur ille, qui cum mundi
Totius alto corruit ictu.’
|
|