Auriacus, sive libertas saucia(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 14] [p. 14] Chorvs senvm Flandrorvm profvgorvm. Sapphici. duo Glyconici. Reliqui Anapaestici. Blanda torpentis requies senectae Vitrei fontes, & amaena Tempe: Tuque spes nostrae domus illa; quae me Lucis in molles orientis oras Prina fudisti, pueremque longe Curarum vacuum & metu Vidisti pede mobili, Et ridenti molliter ore Nimium dulces texere ludos: Tenuesque inter serpere curas. Tuque suävis puero ab nota Villa senique, posthac numquam Habitanda vale. Sors dura vocat, Dubiumque regit fortuna pedem, Subit aeque vices. Tuque meorum Ab natorum blanda propago, Hilari ridens saepius ore Medio in luctu; nescia rerum Curaeque tuae; patri îunctos Dirige greßus: casusque tuos Disce, & saevi fulmina fati. Tu quoque si quem coniux nobis [pagina 15] [p. 15] Vtero gestat nescia faetum; Natus nondum, tamen exuleris: Patriamque fugis nascendus adhuc: Et tibi paena vitâ prior est. Lachrymas tellus, lachrymas tellus Patria tellus, ultima nostri Dona doloris impreßa tene. Poscimur ah ah, nos relliquiae Genus effaetum, saturumque aevi: Quibus infelix spiritus aegrè Placidam ducit luminis auram. Pars aequoreas VValachrûm sedes, Aut horrentem Marte Batavum, Et spumantem littoris oram Patris Oceani, visam nunquam Ibimus eheu; aßueta prius Placidis ah gens vivere campis: Pars caerulei gurgite Ponti Toto avulsos orbe Britannos; Aut incoctum solibus Indum: Pars sudantem proprio semper Sanguïne Gallum. Miseri, miseri, Quos incertum dubiumque vocat! Pax Flandriacas placido tenuit Foedere gentes, patrioque foco Veterum fluxit vita parentum: Et tranquillo tutus in aruo Vidit teneros ire nepotes [pagina 16] [p. 16] Auus, & lepidam currere turbam: Qui vicinum cerneret agrum Peregrinus erat. Patria tellus, Patria tellus, saxaque & antra, Et cognatae vallibus umbrae: Patria tellus Flandria nostros Imbibe questus. Vorige Volgende