CCXXIII. 17 mars 1292.
Nos Johannes, Dei gratia dux Lotharingiae, Brabantiae et Lymburgiae, notum facimus universis, quod Henricus de Filfordis, dictus ex Curia, miles, in nostra et Walteri Volcart, Arnoldi de Ysca, militum, et Egidii de Monte, dapiferi Brabantiae, nostrorum hominum feodalium, praesentia constitutus, Willelmum filium suum, ad nostram monitionem, et per sententiam dictorum nostrorum hominum, a pane suo et sua custodia exposuit, et eundem Willelmum, in bonis suis, jacentibus apud Nederhockesele, quae a nobis tenebat in feodum, investivit, juris ordine in omnibus observato. In cujus rei testimonium sigillum nostrum, et sigilla dictorum nostrorum hominum feodalium, praesentibus litteris sunt appensa. Datum anno Domini millesimo CCo nonagesimo primo, feria secunda post laetare Jherosolymam.
[Folio xxxv, recto.]