Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijCCXXI. 24 mai 1289.Nos Johannes, Dei gratia dux Lotharingiae, Brabantiae et Lymburgiae, notum facimus universis, tam praesentibus quam futuris, quod de nostra procedit voluntate licentia et consensu, ut vir providus, Walterus Volecart, fidelis et dilectus noster, miles, ac nostrorum reddituum Brabantiae collector, duo bonnaria wastiniae, jacentia apud Elfdonc, prope Sule, quae erga liberos Johannis de Yele, et erga scabinos extraneos de ByvangoGa naar voetnoot1 prope Liram acquisivit, circumfodi faciat, et fossatis intercludi, et de hiis suam possit utilitatem facere et profectum, annuo censu trium denariorum Lovaniensium, de bonnario quolibet, mediante nobis et nostris in perpetuum heredibus annis singulis, ab eodem et suis heredibus, in festo beati Remigii, liberaliter persolvendo. In cujus rei testimonium praesentibus litteris sigillum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXXXIXo, die martis ante festum Penthecostes. [Folio lx, verso.] |
|