et utilitatem inter se ordinaverant, in dicto oppido statuendos, ipsis et suis successoribus a nobis et nostris successoribus concedi et indulgeri; consideratis itaque multimodis obsequiis, quae nobis et nostris praedecessoribus dicti burgenses, et eorum praedecessores, multotiens impenderant, ipsorum precibus annuentes, omnes articulos, in hac charta subnotatos, memoratis burgensibus, et eorum successoribus, concedimus et indulgemus, perpetuo a nobis et nostris successoribus inviolabiliter observandos.
1. | In primis siquidem ipsis concedimus et indulgemus, quod Wagha sive libra lanae remaneat ipsis burgensibus, in omni eodemque modo quo extitit antequam Henrico de Watermale a nobis concessa extitit sive data. |
2. | Item concedimus et indulgemus eisdem, quod habeant pixidem, quam textores Lovanienses antea habebant, ita quod duo homines, quos villici, scabini et jurati ad hoc eligent, arbitrabuntur cum ipsa pixide de officio textorio ad officium textorium septimanatim, et accipient sen colligent ducentas libras Lovanienses annuatim, et salarium collectarium dictarum ducentarum librarum et non magis, nobis conferendas. Pro illis ducentis libris Lovaniensibus, in quibus ipsi textores nobis annis singulis hereditarie tenentur, nec debent nec poterunt ipsi textores de coetero in die operativa, pro mercede sua, magis accipere quam duodecum denarios Lovanienses, salvo ipsis textoribus, quod in omni jure et consuetudine permanebunt, quo tempore praedecessorum nostrorum quorumcumque et nostri, usque ad haec tempora, extiterunt. |
3. | Campanam quoque, quam ipsis burgensibus concessimus pulsandam, de textoribus et aliis operariis, pro mercede diurna, operantibus ipsis burgensibus, renovamus. |
4. | Item concedimus et indulgemus dictis nostris burgensibus, quod a nemine in antea de omnibus causis rationabilibus, quae usque ad haec tempora ad sententiam scabinorum stare consueverunt, ipsi burgenses communiter secundum sententiam scabinorum tractabuntur, et si villici nostri Lovanienses per duos scabinos, ad hoc monitos, alicui burgensi de Lovanio hoc facere recusaverint, hoc nobis dicti burgenses suis litteris, si infra Brabantiam fuerimus, vel nostro dapifero, si extra Brabantiam Nos esse contigerit, intimabunt. Quo facto, si ipsa injuria per Nos vel dapiferum nostrum, aut villicum nostrum, non relaxetur, quod scabini nostri Lovanienses nobis, nec aliquot alii ex parte nostra, nec proferant sententiam, nec dicant, quousque ipsa injuria per Nos, vel dapiferum nostrum aut villicum nostrum, deponatur aut relaxetur. |
5. | Praeterea quitos statuimus ipsos burgenses de septem servitiis, in quibus nobis tenentur, utpote, si Nos nubere contigerit, aut filios vel filias nostras, aut si filios nostros cingulo cinxerimus militari. Et praeterea de omnibus aliis servitiis pecuniariis, quae infra quindecim annos continue subsequentes nobis aut nostris liberis quoquomodo accidere poterunt, seu advenire, captivitate dumtaxat excepta (quam Deus a nobis avertat!) |
6. | Praeterea promittimus solvere, pro oppido Lovaniensi supradicto, tredecim millia librarum Lovaniensium, ubicumque locorum aut personis quibuscumque ad praesens obligatum existit. Chartas quoque ipsius oppidi, ubicumque pro nobis jacuerint, ipsi oppido reddi faciemus. |
7. | Pannos etiam saepedicti oppidi, ad praesens, occasione nostri, in Francia arrestatos, ipsi oppido reddi et restitui faciendo. |
8. | Omnia quoque debita et deperdita, quae, occasione nostri, saepedicti burgenses incurrerunt, ad bonam computationem et legitimam utilitatem dicto oppido refundendo. |
9. | Acceptamus etiam memoratis burgensibus, ut servitium illud, in quo nobis ad praesens tenentur, in nigris turonum denariis nobis solvant, et id servitium ad suum melius accipiant, prout eis viderit expedire. |
| |
10. | Et super haec omnia promittimus saepedictos nostros burgenses, a nunc in ulterius, conservare in omni jure et cousuetudine, quas a nobis et nostris praedecessoribus ab antiquo usque ad haec tempora perduxerunt. Et ut haec dictis nostris burgensibus a nobis et nostris successoribus firmiter et inviolabiliter observentur, praesens scriptum eisdem contulimus sigillo nostro sigillatum, in testimonium et munimentum praemissorum, rogantes et requirentes Joannem filium nostrum primogenitum, ut haec omnia consentiat similiter nobis et concedat. Et Nos Joannes praedictus, ad requisitiones et reverentiam reverendissimi domini et patris nostri praedicti, haec omnia et singula concedimus, consentimus et promittimus rata de coetero tenere et inconvulsa, propter quod sigillum nostrum, una cum sigillo dilecti domini et patris nostri memorati, praesentibus apponi fecimus et appendi, ad majorem quoque evidentiam et securitatem praemissorum. Nos, Joannes dux memoratus, rogamus dilectum fratrem nostrum Godefridum, dominum de Aerschot et de Virson, Godefridum comitem Vianensem, consanguineum nostrum, Joannem dominum de Kuec, Arnoldum dominum de Disthemio, Gerardum dominum de Rotslaer, Arnoldum dominum de Walem, Arnoldum domimum de Wesemale, Egidium Berthout, Gerardum de Wesemale, Robertum dominum de Asca, Henricum dominum de Bautersem, Florentium Berthout, Henricum dominum de Heverle, Walterum Volcart et Arnoldum de WingheGa naar voetnoot1, milites, necnon Egidium de Monte, terrae nostrae Brabantiae senescalcum, ut sigilla sua, una cum sigillo nostro, et sigillo filii nostri memorati, praesentibus apponant et appendant. Et Nos milites supradicti omnes et singuli quemadmodum in hac charta sumus conscripti, atque Nos Egidius senescalcus supradictus, ad preces et requisitiones incliti principis domini nostri ducis memorati, sigilla nostra, una cum sigillo suo, atque sigillo filii sui praedicti, praesenti chartae
apponi fecimus et appendi, ad majorem evidentiam praemissorum. Datum in festo beati Michaelis, anno Domini inillesimo ducentesimo nonagesimo. Superscriptam sententiam Nos dus memoratus laudamus et approbamus. |
L'original, muni des sceaux, aux archives de la vilic de Louvain.
|
|