Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijCLXXIII. 21 septembre 1290.Lettres de Jean, duc de Brabant, par lesquelles il accorde à la ville de Léau (Leeuwe) quelques libertés et priviléges.Johannes, Dei gratia dux Lotharingiae, Brabantiae et Limburgiae, universis quibus praesens scriptum contigerit intueri, salutem in omnium salvatore. Petierunt dilecti et fideles oppidani nostri Lewenses quosdam articulos, quos propter communem ipsius oppidi profectum et utilitatem inter se ordinaverunt in dicto oppido statuendos, ipsis suisque successoribus a nobis et nostris successoribus concedi et indulgeri. Consideratis itaque multimodis obsequiis, quae nobis nostrisque praedecessoribus dicti oppidani et eorum praedecessores multociens | |
[pagina 532]
| |
impenderunt; ipsorum precibus annuentes, omnes articulos in hac carta subnotatos memoratis oppidanis et eorum successoribus concedimus et indulgemus, perpetuo a nobis et nostris successoribus inviolabiliter observandos. In primis, siquidem, ipsis concedimus et indulgemus dictis nostris oppidanis, quod a nunc in antea de omnibus causis et casibus rationabilibus, quousque ad haec tempora ad sententiam scabinorum Lewensium stare consueverunt, ipsi oppidani communiter secundum scabinorum Lewensium sententiam tractabuntur, et si judex noster Lewensis, per duos scabinos ad hoc requisitus, alieui oppidanorum Lewensium hoc facere recusaverit, id nobis dicti nostri oppidani suis litteris, si infra Brabantiam fuerimus, vel nostro dapifero, si extra Brabantiam Nos esse contigerit, intimabunt; quo facto, si ipsa injuria per Nos vel per dapiferum aut judicem nostrum minime relaxetur, quod ex tunc scabini nostri praedicti nobis et cuiquam alteri justiciario ex parte nostra non proferant sententiam, neque dicant, nullo ipsis ab hoc incubente delicto, quousqne ipsa injuria per Nos vel dapiferum nostrum judicem deponatur aut relaxetur. Praeterea quitos clamamus ipsos oppidanos de septem servitiis, in quibus nobis tenentur, utpole si Nos nubere contigerit, aut filios vel filias nostras, aut si filios nostros vel alterum eorum cingulo cinxerimus militari, et praeterea de omnibus aliis servitiis pecuniariis, quae infra quindecim annos continue sequentes nobis aut nostris liberis, vel alteri eorum, quoquomodo accidere poterunt seu advenire, quitos penitus proclamamus, captivitate dumtaxat excepta, quam Deus a nobis avertat, in qua nobis auxiliari et succurrere tenerentur. Concedimus etiam oppidanis nostris praefatis, ut ipsi id servitium, videlicet quindecim annorum, quod permiserint quibusdam civibus Parisiensibus, et quaelibet alia sibi necessaria, ad eorum melius statuant, sive ponant et accipiant, prout eis videbitur expedire. Praeterea indulgemus eisdem oppidanis Lewensibus et volumus, quod nec judex nec forestarii quemquam oppidanorum praedictorum super aliquibus excessibus, qui usque ad haec tempora ad sententiam scabinorum Lewensium stelerant, punire possint, nisi prius dictus oppidanus fuerit finaliter devictus, et in eumdem emendae ratione sui excessus sint adjudicatae. Concedimus etiam dietis nostris oppidanis, quod, durante termino dictorum quindecim annorum, Beghardi et Beghinae, tam in conventu quam extra conventum Lewensem, infra libertatem praedictam commorantes, de universis mercimoniis suis, quae vendiderint, cum ipsis solvant assisiam tamquam et ceteri oppidani. Volumus etiam et indulgemus eisdem oppidanis, ut omnes clerici uxorati, qui se modo clericali non regunt, similiter cum praedictis oppidanis talliam et assisiam solvant, durante termino praenotato. Indultum etiam et concessum est a nobis saepedictis oppidanis nostris, ut quicumque, durante termino antedicto, libertate praedicta volumus utpote in vino ac in aliis mercimoniis uti, cum ipsis oppidanis assisiam persolvant, exceptis personis religiosis et ecclesiasticis, sacerdotibus, clericis modo clericali se habentibus, militibus, relictis et uxoribus eorumdem, sub spe lucri mercimonia non exercentibus. Ceterum concedimus dictis oppidanis nostris, ut universaliter omnes per Lewense oppidum transientes solvant assisiam viarum, quae Wegelt dicitur, prout hactenus est consuetom, ad eorum melius statuendam, et etiam pascua sua communia, quae gemeenteGa naar voetnoot1 dicuntur, ab eisdem hactenus | |
[pagina 533]
| |
observata concedimus ipsis a nobis notrisque successoribus perpetualiter obtineri, eo salvo, quod Arnoldus dictus de Leodio, oppidanus Lewensis, in loco qui dicitur Mertsuffle, dimidiub bonarium in dictis pascuis obtinebit perpetualiter observandum. Volumus etiam, ut forestarii Lewenses absque mercede talliam et assisiam in dicto oppido situatam vel situandam pannant et inducant. Indulgemus insuper et concedimus, ut durante termino praedicto universi et singuli in libertate Lewensi commorantes talliam et assisiam solvant, nec per preces aliquorum a dictis talliis et assisiis debeant nec poterint liberari et absolvi, nemine habente potestaten dictam assisiam seu talliam remittendi, exclusis personis religiosis et ecclesiasticis, sacerdotibus, clericis, clericali modo se regentibus, militibus, uxoribus ac relictis corumdem, sub spe lucri mercimonia non exercentibus. Volumus etiam, ne quis oppidanorum Lewensium bona sua ad claustrum conferat, seu ad alias religiosas personas, nisi hoc semper salvo, quod ipsa bona claustris seu religiosis personis collata ad solutionem talliae et assisiae remaneant, quoad terminum antedictum praefalo oppido obligata. Consentimus etiam concedimus et perpetue indulgemus, ut scabini Lewenses officia villae ipsius, videlicet scriptorem ad conditiones et tractalus coram ipsis et per ipsos factos, deseribendum ac collectorem reddituum dicti oppidi instituant, et instituere possint, et omnia alia officia quemadmodum ab antiquis usque ad haec tempora instituere consueverunt. Licentiamus etiam perpetue et consensum nostrum benevolum adhibemus, ut universi et singuli oppidani Lewenses uncias suas, et pondera eorumdem, tenere possint, ad mercimonia libranda sua, prout ab antiquis tenere et librare consueverunt. Item licentiamus et indulgemus praenarratis oppidanis nostris, ut ipsi et quilibet eorum debitorem suum vel fidejussorem extraneum cum ipsum in libertate Lewensi deprendere poterint, propria manu tenere et facere teneri, ipso creditore praesente, poterint, absque delicto, donec copia judicis seu forestarii habeatur, nec etiam judex vel ejus vices gerentes alicui debitori conductum conferre possint, absque illius, cujus debitum fuerit, consensu et unanimi voluntate. Item concedimus ut scabini Lewenses quatuor oppidanos eligant, per quorum consilium et auxilium talliae et assisiae ipsius oppidi ponantur et de rebus ejusdem oppidi computetur. Praeterea volumus et assensum nostrum adhibemus, ut quicumque, utrum extranei extiterint, vel burgenses, mercimonia sua infra libertatem Lewensem deposuerint, nec in primo die fori, postquam in ipsa libertate venerint, mercimonia sua vendiderint, imo ultra dictum diem fori in ipsa libertate remanserint, et postmodum vendiderint, solvant assisiam, exclusis personis religiosis et ecclesiasticis, clericis, clericaliter se tenentibus, militibus eorum, et relictis uxoribus, mercaturas sub spe lucri non colentibus. Insuper volumus, quod statuta oppidi praedicti per villicum et scabinos ipsius loci ordinentur, ipso villico nullam potestatem habente praefata statuta, per dictos villicum et scabinos secundum consuctudinem hactenus observatam, ordinandi, augendi, minuendi, alienandi, seu mutandi, praeter dictorum scabinorum consensum et voluntatem. Item concedimus dictis opidanis nostris, et volumus a nobis nostrisque successoribus firmiter observari, quod strata publica per dictum oppidum perpetue dirigatur, ita quod transcuntes ad partes inferiores ac ad superiores per dictum oppidum Lewense, cum bonis et mercaturis suis, vadant et redeant. Et super haec omnia et singula permittimus saepedictos nostros oppidanos Lewenses continue ulterius servare in omni jure et consuetudine, quod vel omnia a nobis et a nostris praedecessoribus usque ad haec tempora perduxerunt, cartasque a nobis nostrisque praedecessoribus ipsis oppidanis nostris concessas, in perpetuum ratas et inconvulsas, ipsis et suis successoribus observare. | |
[pagina 534]
| |
Et ut haec omnia et singula praemissa dictis nostris oppidanis, suisque successoribus, a nobis et a nostris successoribus firmiter et inviolabitur observentur in perpetuum, praesens scriptum eisdem contulimus, sigillo nostro sigillatum, in praemissorum testimonium et munimen, rogantes Johannem filium nostrum primogenitum, ut haec omnia et singula consentiat, et servet similiter et concedat. Et Nos Johannes praedictus, ad requisitionem et reverentiam carissimi domini nostri et patris praedicti, haec omnia et singula concedimus, consentimus et promittimus inconvulsa tenere, de coetero atque rata, propter quod sigillum nostrum, una cum sigillo dilecti domini et patris nostri praedicti, praesentibus litteris apponi facimus, et appendi, ad majorem securitatem et evidentiam praemissorum. Nos Johannes, dus memoratus, rogamus dilectum fratrem nostrum Godelfridum, dominum de Arscoth et de Virson, Godelfridum comitem Vianensem, Johannum dominum de Cuyc, Arnoldum dominum de Dyst, Gerardum dominum de Rotslaer, Arnoldum dominum de Walhem, Arnoldum dominum de Wesemale, Egidium Berthout, Gerardum de Wesemale, Robertum dominum de Ascha, Henricum dominum de Boutershem, Florentium Bertout, Henricum dominum de Heverle, Walterum Volkaert et Arnoldum de Wineghem, milites, nec non Egidium de Monte, terrae nostrae Brabantiae senescalcum, ut sigilla sua, una cum sigillo nostro et sigillo nostri filii praetaxati, apponant praesentibus et appendant. Et Nos milites supradicti omnes et singuli, quemadmodum in hac carta sumus conscripti, atque Nos Egidius senescalcus supradictus, ad preces et requisitionem incliti principis domini nostri ducis praelibati, sigilla nostra, una cum sigillo suo ac sigillo filii sui praedicti, praesenti cartae apponi fecimus et appendi, ad majorem evidentiam praemissorum. Datum anuo domini Mo CCo XCo, in festo beati Mathei apostoli. L'original, duquel pendaient antrefois 18 sceaux, dont les cédules seules sont conservées, est déposé aux archives de la ville de Léau. |
|