Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– Auteursrechtvrij
[pagina 505]
| |
dum, comitem Guelriae, et Johannem, ducem Brabantiae et Lotharingiae, occasione ducatus seu terrae Lymburgensis, et tandem existente, occasione hujusmodi, guerra inler Nos et ipsum ducem, Dominus, sicut sibi placuit, Nos ab eodem duce capi permiserit, et ejus carceri mancipari, tractante magnifico principe domino nostro domino Philippo, serenissimo rege Francorum, cum ipso duce, super liberatione nostra, et concordia inter Nos et ipsum ducem reformanda, Nos, de legali mansuetudine ipsius domini regis confidentes, in hoc spontaneum consensum praebuimus, quod idem dominus rex, rationibus nostris primitus auditis, de alto et basso ordinet ad suum beneplacitum, de omni jure quod habemus vel habere possumus aut debemus in ducatu seu terra Lymburgensi, et ejus pertinentiis, ac super liberatione nostra, et omnibus quae a nobis petit vel petere potest praefatus dux Brabantiae, sive pro damnis ei et suis per guerram datis a nobis, sive pro redemtione nostra, sive pro aliis causis, atque nominatim et expresse de quitatione facienda, si domino regi videatur, dicto duci de quatuor castris et eorum pertinentiis, scilicet de Usembourc, de Spremont, de Herve, et de Wassembergue, et de tota terra seu ducatu Lymburgensi, necnon de illis octo millibus et sexcentis marcis, pro quibus castrum de Wassembergue obligavimus archiepiscopo Coloniensi, ac de omnibus aliis obligationibus factis a nobis, de ipsis castris et pertinentiis, aut aliquibus eorundem, post obitum comitissae Hermengardis, conjugis nostrae, de cujus hereditate terra Lymburgensis movebat, et generaliter de omnibus quae ipsam contentionem et nostram liberationem contingunt, vel contingere possunt quoquomodo. Ad hoc etiam consensum expressum et liberum praebuimus, quod de omnibus petitionibus et querelis, quas Hollandiae, Juliacensis, de Montibus, et de Cleves, comites, confoederati dicti duci, contra Nos habent, vel habere possunt, seu quas habemus vel habere possumus contra eos vel aliquem eorumdem, dilectus socer noster Guido comes Flandriae, et supramemoratus dux Brabantiae, de plano cognoscant et diffiniant seu ordinent, ambo simul, prima videlicet quindena, quae incipiet illa die, de qua comes Flandriae et dux praedicti concordabunt, apud Gandavum, et in alia quindena, nisi in prima omnia expedita fuerint, apud Brussellam, et sic de quindena in quindenam, alternatim, in locis eisdem, quousque de ipsis petitionibus et querelis fuerit per eos finaliter ordinatum. Ita tamen, quod si eis visum fuerit, aliquid pro hujusmodi expeditione, extra loca ipsa probandum, inquirendum, audiendum, inspiciendum, vel aliud ab expeditionem corum, retenta sibi principalium determinatione, faciendum, possint, tam comes, quam dux praefati, loco sui personas alias, de quibus sibi videbitur destinare, aequalitate quo ad numerum, hinc inde, destinandorum servanda. Adjecto, quod si alter eorum, scilicet comitis Flandriae et ducis, expeditioni negotiorum ipsorum vacare locis eisdem, ut dictum est, desereret, reliquus solus, nisi alius revocatus, et per quindenam expectatus, legitimo corporis impedimento cessante, rediret, extunc possit procedere, ut dictum est, libere, et etiam diffinire. Ita tamen quod dux ipse procuret ea, quae per eos sic agentur, a praedictis suis confoederatis comitibus rata et firma haberi. Consentimus praeterea, quod si a dicto vel ordinatione dicti domini regis resiliremus, vel contra veniremus aliquo tempore, quod absit, totam terram quam in regno Franciae sive ab ipso domino rege, sive ab aliis tenemus, perdamus ipso facto, atque extunc de omni hujusmodi teneura, tam ipse dominns rex, quam alii domini in hominem recipiant dictum ducem. Promittentes per juramentum nostrum, super hoc ad sancta Dei Evangelia sponte praestitum, et sub poena sexaginta millium marcarum argenti, ad marcam Coloniensem, solvenda dicto duci, si ex parte nostra commissa fuerit, quod illa omnia et singula quae dominus rex dicet vel ordinabit, sive de quitando jure ducatus aut terrae Lymburgensis et pertinentiarum ejus, sive de quitandis praedictis quatuor catris et pertinentiis eorumdem, sive de solutione octo millium et sexcentarum marcarum praedictarum, sive etiam de amovendis obligationibus factis, et oneribus | |
[pagina 506]
| |
impositis a nobis, post mortem praedictae uxoris nostra, tenebimus, adimplebimus et observabimus, illo moderamine adhibito, quod poena committalur pro solutione medietatis dictarnm octo millium et sexcentarum marcarum, si facta non fuerit termino constituto, et pro solutione alterius medietatis non debeat committi; item ut committatur, nisi liberaremus ea castra iu terminis constitutis, ab obligatione mille et ducentarum marcarum debitarum, praeposito Aquensi. Item de obligatione sexcentarum marcarum debitarum Geraldo de Juliaco. Item de obligatione centum marcarum debitarum domino Sybresk de Dondecre. Pro aliis vero obligationibus non debeat comitti. Sed si obligationes perpetuarum pensionum vel redituum appareant, quas non possimus commode removere, tenebimur reddere dicto duci, pro singulis denariis perpetui redditus decem denarios, in pecunia numerata. Obligantes ad praedicta tenenda, servanda et complenda, Nos, heredes et successores nostros, et omnia bona nostra, praesentia et futura. Ad haec, Nos Theobaldus Belvacensis, et Johannes Trecensis, episcopi, Guido comes Flandriae, Johannes, comes Domnimartini, Johannes, comes Rouciati, Johannes, dominus Pinquigneii, Johannes, castellanus de Lens, Guilielmus et Ingerramus ejus fratres, Johannes, comes Albemallae, Guilielmus, dominus de FiennesGa naar voetnoot1, Baldoinus, filius comitis Guynensis, Baldoinus, frater dicti comitis Guynensis, Gerardus de Boubert, Johannes, dominus de Haveskerke, Johannes, dominus de Kerki, Johannes, dominus de Clere, Theobaldus de Tria, Guilielmus Crispini, Johannes Crispini, dominus de Renti, Guido de Nigella, Guilielmus, dominus de Leanne, Henricus de Fieffes, Egidius de Haveskerke, Guilielmus de Planka, dominus de Heuchin, Philippus de Kerki, Guillielmus dominus de Kayeu, Reginaldus de Tria, Matthias de Tria, Johannes de Vervin, Johannes, dominus de Colebert, Ansellus de Kaieu, Matheus de Kaieu, Guilielmus de Kaieu, dominus de Senarponte, milites, Guido Buticularius et Gaufridus de Lesignano, armigeri, constituimus Nos et quemlibet nostrum principaliter et insolidum debitores et factores pro dicto comite Guelriae, de dictis quitationibus castrorum et pertinentiarum, et solutionibus marcarum, si dominus rex ordinaverit faciendum, sub dicta poena sexaginta millium marcarum praedictarum. Obligantes ad haec quilibet insolidum Nos, heredes nostros, et omnia bona nostra, praesentia et futura. Constituimus etiam Nos, sub eadem obligatione, quilibet insolidum pro dicto comite Guelriae, tamen absque poena sexaginta millium marcarum praedictarum, super amovendis, co modo quo supradictum est, dictis obligationibus pensionum perpetuarum et redituum, si quae in posterum apparebunt, hoc adjecto, quod si dictus comes Guelriae ab ordinatione dicti domini regis resilierit, aut contravenerit in aliquo cjus pertinacia durante, nullum ei adjutorium, consilium vel favorem, occultum vel manifestum, de personis nostris, vassallis, hominibus, aut amicis, fortalitiis, pecuniis, sive victualibus, aut aliis quibuscumque, contra praefatum ducem impendemus. Volumus etiam, et in hoc consentimus expresse, quod, licet omnium nostrorum praedictorum sigilla praesentibus litteris forsitan non appendeant, illi nihilominus de nobis quorum sigilla praesentibus invenientur appensa, ad praedicta, prout expressa sunt, quilibet insolidum principaliter et efficaciter, modo praedicto, remaneant obligati. Nos etiam Robertus, primogenitus dicti comitis Flandriae, comes Nivernensis, Guilielmus cjusdem comitis filius, et Johannes dominus Dompnepetrae, approbantes omnia supradicta, promittimus, quod si dictus comes Guelriae ab ordinatione dicti domini regis resilierit, aut contra venerit, vel eam non adimpleverit, eidem in pertinacia duranti, nullum adjutorium, consilium vel favorem, manifestum vel occultum, de personis nostris, vassallis, hominibus, aut amicis, fortalitiis, pecuniis, aut victualibus sive aliis quibuscumque, adversus ducem Brabantiae impendemus. Quod si Nos Belvacensis et Tre- | |
[pagina 507]
| |
censis episcopi, comes Flandriae, comes Domnimartini, comes Nivernensis, et alii praedicti, vel aliqui nostrorum, contrarium faceremus, adjutorium, consilium, vel favorem aliquo de praedictis modis, dicto comiti Guelriae ab ordinatione dicti domini regis resilienti, aut contravenienti, aliquatenus impendendo, volomus et requirimus, quod praedictus dominus rex, per ea, quae sub ejus habemus dominio, a talibus Nos coarcet. In quorum omnium testimonium, Nos Reginaldus Guelriae, Guido Flandriae, JohannesDomnimartini, Johannes Rouciati et Robertus Nivernensis, comites, Theobaldus, Belvacensis et Johannes Trecensis episcopi, Johannes, comes Albemallae, Johannes, dominus Pinquigneii, Johannes castellanus de Lens, Guilielmus et Inguerramus, ejus fratres, Guilielmus dominus de Fiennes, Baldoinus filius comitis Guynensis, Baldoinus frater dicti comitis Guynensis, Gerardus de Boubert, Johannes dominus de Haveskerke, Johannes dominus de Kerki, Johannes dominus de Clere, Theobaldus de Tria, Guilielmus Crespini, Johannes Crespini, dominus de Renti, Guido de Nigella, Guilielmus dominus de Leanne, Henricus de Fieffes, Egidius de Haveskerke, Guilielmus de Planka, dominus de Heuchin, Philippus de Kerki, Guilielmus dominus de Kaieu, Reginaldus de Tria, Matheus de Tria, Johannes de Vervin, Johannes dominus de Colebert, Ansellus de Kaieu, Matheus de Kaieu, Guilielmus de Kaieu dominus de Senarponte, Guilielmus filius comitis Flandriae, et Johannes dominus de Dompnapetra, milites, Guido Buticularius et Gaufridus de Lesignano, armigeri, praedicti, praesentibus litteris nostra fecimus apponi sigilla. Actum Parisiis, die sabbati post festum beati Dyonisii, anno Domini M. CC. octogesimo nono. Vidimus original du roi de France, de la même année, aux archives du Royaume, à Bruxelles (chartres des comtes de Namur). |
|