Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijCXLII. 15 octobre 1289.Lettres de Gui, comte de Flandre, par lesquelles il délare mettre à la décision du roi de France ses contestations avec le duc de Brabant.Nos Guido, comes Flandriae, marchio Namurcensis, notum esse volumus omnibus praesentes litteras inspecturis, quod cum Johannes, dux Brabantiae et Lotharingiae, a nobili viro Walerano, domino Falquemontis, peteret quatuor millia marcarum, ratione cujusdam poenae erga ipsum ducem ut asserebat comissae, nobis dicentibus contrarium, qui dictum dominum Falquemontis ab ipsa poena liberare et indemnem servare tenebamur, tandem ad instantiam carissimi domini nostri Philippi, Dei gratia regis Francorum, intendentis, per hoc tractatam, inter dominum ducem Bra- | |
[pagina 508]
| |
bantiae, et Reginaldum comitem Guelriae, generum nostrum, concordiam solidiorem effectum sortiri, consentimus, quod idem dominus rex, auditis prius rationibus nostris, de ipsis quatuor millibus marcis, de alto et basso, sicut voluerit, ordinet et disponat. Caeterum ut ipsa concordia, per eumdem dominum regem ordinanda, pleniorem habeat effectum, instante ipso domino rege, de interpresuris ortis, habitis, seu factis, per Nos et gentes nostras in terra Brabantiae, vel per dictum ducem et gentes suas, in terris nostris Namurcensis et de Alost, promittimus, per juramentum nostrum, ad sancta Dei Evangelia praestitum, Lenere, servare et adimplere quicquid per Guilielmum, natum nostrum, et Godefridum, germanum dicti ducis Brabantiae, dictum vel arbitratum fuerit de interpresuris praedictis, de quibus est in ipsos a nobis et dicto duce compromissum. Si vero discordes fuerint dicti Guilielmus et Godefridus, discordiam suam debent ad dominum regem Francorum portare, et ejus sequi consilium super his terminandis. Item quidquid ipse dominus rex ordinabit de quatuor millibus marcis, quae a domino Falquemontis, ut supra dicitur, petebantur. Item sub eodem juramento promittimus restituere dicto duci, si domino regi visum fuerit, castra de Herve et de Sprimont, quae in manu nostra tenemus. Nos enim, pro praedictis tenendis, observandis et complendis, eidem duci obligamus Nos, heredes et successores nostros, et omnia bona nostra, praesentia et futura; volentes et requirentes dominum regem Francorum, quod ad ea sic tenenda et complenda, si opus fuerit, nos compellat. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum Parisiis, sabbato post festum beati Dyonisii, anno Domini M. CC. octogesimo nono. Cartulaire des dues de Brabant, B, fol 80, verso, dans un Vidimus du roi de FranceGa naar voetnoot1. |
|