Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– Auteursrechtvrij
[pagina 385]
| |
N. Ex libro de Gestis Baldewini de LuczenhurchGa naar voetnoot1.Eo tempore castrum Worinche; inter Coloniam et Nussiam quondam situatum, quod prius archiepiscopi ad patriae tuitionem juvamine construxerant, de quo rapinae erumpebant, amore pacis pro aliqua pecuniae summa ab archiepiscopo, ut illud destrueret comparaverunt. Qui hoc castrum ad terram dejiciens annihilavit, et aliud in fortiori loco ad littus Rheni reaedificavit; quem cum officiatus suus interrogans, de quo castrum deberet retinere, cum annuis careret redditibus, dicitur respondisse: quatuor viae sunt trans Rhenum situatae. Quod ille audiens, alveum Rheni transmeantes thelonicis exactionibus aggravavit, terram vero transeuntes multipliciter rapinis molestavit. De quo cum archiepiscopus rogatus a Coloniensibus, non desisteret, Colonienses dictum castrum obsidione circumsepserunt. Quam obsidionem archiepiscopus solvere cupiens, exercitum per maximum congregavit. Tunc Coloniensibus in adjutorium, quia cives sunt eorum, dux Brabantiae, et comes de Monte celeriter concurrerunt. Qui comes dicto duci partem ducatus Limburgensis se contingentem pro quadam pecuniae summa noscitur vendidisse. E contra Henricus comes Luczelinburgensis ducem Brabantiae pro dicto ducatu Limburgensi impetens, et ipsius partem a Coloniensi archiepiscopo in feodum recipiens, ducem diffidavit, et cum Walramo germano suo aliisque duobus fratribus militibus, obscure tamen natis, in archiepiscopi adjutorium properavit. Hic discordia discordiae sociatur, et guerra guerrae rigide cumulatur. Quodam ergo die sabbatino, archiepiscopo praelium inire voluntario, a Coloniensibus mandatur cos sibi et omnibus adhaerentibus per biduum victualia ministraturos, si ob honorem Dei sequentem dominicalem diem ejusquc genitricis praesentem diem sabbatinum a praeliis vacando dignaretur celebrare, maxime cum sua turba dietenus sumeret augmentum, eorum vero nullum sperarent sumere incrementum. Quod archiepiscopus accepisset, si Henricus comes non dixisset: Heu! non debemus hodie propter clericum timorosum praelium inire gloriosum? Hoc cum archiepiscopus intellexisset, dicitur respondisse: Probior mea clericatura in campis ejus militia noscitur fuisse, mandans Coloniensibus ut se praepararent, et inire praelium secum non tardarent. Hic clangor auditur tubarum, resonantia fistularum, sonus tympanorum, clamor populorum in mortem se praeparantium. Heu heu! | |
[pagina 386]
| |
cujuslibet partis acies tres dividitur in turmas. Primo Colonienses cum archiepiscopo praelium inchoantes, partem deteriorem habere. Secundo Henricus comes cum duce praelium commiscens, duce ad jactum lapidis retropresso, comes visus fuit praevalere. Tertio comes de Monte inermibus suis cum rusticis in vulgo Kempen appellatis, in Coloniensium et ducis adjutorium praelium aggressus archiepiscopi et Henrici partes infirmavit, separavit, dissipavit totaliter et prostravit. Heu miserabile spectaculum! Hic captivatur, illic trucidatur, hic morti addictus spoliatur, ille in Rhenum fugiens suffocatur, in nemore vero paludinoso submerguntur plures, substantiae capiuntur, fugae a multis rapiuntur. Archiepiscopus vero a comite de Monte capitur et custodiae in BreusbureGa naar voetnoot1 mancipatur. Proh dolor! ubi comes Henricus miles imperterritus fugere nescius, cum Walramo germano proprio duobus aliis praedictis fratribus miserabiliter fuerat interemtus, anno domini MCCLXXXVIII, sabbato, die beati Bonifacii martyris. |