Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijM. Adnotatio de bello Woeringano, scripta in margine Necrologii NinoviensisGa naar voetnoot1.Anno domini Mo. CCo. LXXXo. VIIIo non. junii, Johannes dux Brabantiae et Lotharingiae profectus est, cum exercitu suo, versus Coloniam, ad destruendum castella supra Renum sita, quorum custodes, de mandato archiepiscopi Coloniensis, omnibus navigiis per eadem castella transeuntibus gravia thelonea imponebant, et si quando dare rennuissent (sic), spoliabantur navigia. Cum igitur praedictus dux castellum quoddam, quod dicitur Woronc, situm supra Renum prope Coloniam, in quo collectores dicti archiepiscopi morabantur, aliquamdiu obsedisset, idem archiepiscopus, comes Gelriae, et comes de Lussenlenborgh, collecto interim magno et fortissimo exercitu, praedictum ducem et suos invaserunt certando ab hora tertia usque ad vesperam. Dictoque duce, per Dei misericordiam, triumphum gloriosum optinente, archiepiscopus Coloniensis, comes Gelriae, et multi cum eis a dicto duce capti sunt, comes vero de Lussemborgh cum tribus fratribus suis et multis aliis nobilibus in commune certamine occisus est. Et ut dicebatur de parte ducis non...(Hic aliquot voces legi nequeunt,) xxx homines, de parte vero comitis mille et quingenti. Actum anno praedicto, nonas junii. |
|