Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijO. Ex chronico comitis de MarkaGa naar voetnoot2.Convenerunt (archiepiscopus et comes Gelriae) ut transirent super Rhenum et se ponerent inter civitatem Coloniensem et exercitum partis adversae, ut sic eis advectionem victualium prohiberent, et quod ibi usque ad feriam secundam Bunnensium et Andernacensium et aliorum expectarent adventum. Sed ecce, quod animositate quorundam hoc consilio mutato, ut sabbato bellum committant, consentiunt, sicque acies suas ordinant, ad bellum procedunt....Omnes tamen istae tres acies ex casu coadunatae cum duce congressae, standhardum post se derelinquentes, qui subito per garsiones inermes comitis de Marka eversus et confractus, interfectis qui in eo erant et vexillo lacerato disparuit. Quod non modicum parti archiepiscopi nocuit et cum inter eos durum esset praelium, quibusdam de gente comitis Gelriae, qui ab | |
[pagina 387]
| |
initio non ad pugnam sed ad praedam manus extendebant, cum jam de spoliis, quae in tentoriis ducis capiebant, equos et saccos onustos haberent, videntibus adversum se durum esse bellum, ne perderent, quae lucrati erant, fugientes turpiter se a praelio diverterunt, quorum nonnulli alii hoc videntes sequi vestigia inceperunt. |
|