Het paradys der geestelijcke en kerckelijke lof-sangen, op de principaelste feest-dagen des gheheelen jaers
(1679)–Aegidius Haeffacker– Auteursrechtvrij
[pagina 806]
| |
Psalmus 121.LAEtatus sum in hic, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri: in atriis tuis Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idepsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio: sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: & abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua: & abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos, & proximos meos: loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri: quaesivi bona tibi. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 126.NIsi Dominus aedificaverit domum: in vanum laboraverunt, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem: frustra vigilat qui custodit eam. Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum: ecce hereditas Domini, sibi; merces, fructus ventris. | |
[pagina 807]
| |
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 147.LAuda Jerusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion. Quoniam confortavit seras portatum tuarum: benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem: & adiphe frumenti satiat te. Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus. Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Emittet verbum suum, & lique faciet ea: flabit spiritus ejus, & fluent aquae. Qui annuntiat verbum suum Jacob: justitias & judicia sua Israël. Non fecit taliter omni nationi: & judicia sua non manifestavit eis. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Ad Completorium.COnverte nos Deus salutaris noster. Resp. Et averte iram tuam à nobis. Vers. Deus in adjutorium meum intende. | |
[pagina 808]
| |
Resp. Domine ad adjuvandum me festina. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 4.CUm invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei: exaudi orationem meam. Filii hominum usquequò gravi corde: ut quid diligitis vanitatem, & quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum. Irascimini, & nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium justitiae, & sperate in Domino: multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti laetitiam in corde meo. A fructu frementi, vini, & olei sui: multiplicati sunt. In pace in idipsum: dormiam, & requiescam. Quoniam tu Domine singulariter in spe: constituisti me. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 30.IN te Domine speravi, non confundar in aeternum: in justitia tua libera me. Inclina ad me aurem tuam: accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, & in domum refugii: ut salvum me facias. | |
[pagina 809]
| |
Quoniam fortitudo mea, & refugium meum es tu: & propter nomen tuum deduces me, & enutries me. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis. Gloria, &c. | |
Psalmus 90.Qui habitat in adjutorio Altissimi: in protectione Dei caeli commorabitur. Dicet Domino, susceptor meus es tu, & refugium meum: Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venautium, & à verbo aspero. Scapulis suis obumbravit tibi: & sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritat ejus: nom timebis à timore nocturno. A sagitta volante in die, à negotio berambulante in tenebris; ab incursu; & daemonio meridiano. Cadent à latere tuo mille, & decem millia à dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis: & retributionem peccatorum videbis. Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum: & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis. | |
[pagina 810]
| |
In manibus portabunt te: ne fortè offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem & basiliscum ambulabis: & conculcabis leonem & draconem. Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me & ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, & glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum: & ostendam illi salutare meum. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 133.ECce nunc benedicite Dominum: omnes servi Domini. Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta: & benidicite Dominum. Benedicat te Dominus & Sion: qui fecit coelum & terram. Gloria Patri, & Filio. MIserere mihi Domine, & exaudi orationem meam. IN manus tuas Domine commendo spiritum meum. In manus, &c. Redemisti nos Dominus Deus veritatis. Commendo, &c. Gloria &c. In manus. Custodi nos Domine ut pupillam oculi. Subumbra alarum tuarum protege nos. | |
Canticum Simeonis. Luc. 2.NUnc dimittis servum tuum Domine: secundum verbum tuum in pace. | |
[pagina 811]
| |
Quia viderunt oculi mei: salutare tuum. Quod parasti: ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem Gentium: & gloriam plebis tuae Israël. Gloria Patri, & Filio. |
|