Het paradys der geestelijcke en kerckelijke lof-sangen, op de principaelste feest-dagen des gheheelen jaers
(1679)–Aegidius Haeffacker– AuteursrechtvrijPsalmus 125.IN convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum: & lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificat Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Converte Domine captivitatem nostram: sicut torrens in Austro. Qui seminant in lacrymis: in exultatione metent | |
[pagina 804]
| |
Euntes ibant & flebant: mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione: portantes manipulos suos. Gloria Patri, &c. | |
Psalmus 138.DOmine probasti me, & cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, & resurrectionem meam. Intellixisti cogitationes meas de longè: semitam meam, & funiculum meum investigasti. Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea. Ecce Domine tu cognovisti omnia, novissima & antiqua: tu formasti me, & posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, & non potero ad eam. Quò ibo a spiritu tuo? & quo à facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo: & habitavero in extremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me: & tenebit me dextera tua. Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt me: & nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebrae non obscurabuntur à te, & nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita & lumen ejus. Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae. | |
[pagina 805]
| |
Confitebor tibi, qui terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, & anima mea cognoscit nimis. Non est occultatem os meum à te, quod fecisti in occulto: & substantia mea inferioribus terrae. Imperfectum meum viderunt oculi tui, & in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, & nemo in eis. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus: nimis confortatus est principatus eorum. Dinumerabo eos, & super arenam multiplicabuntur: exurrexi, & adhuc sum tecum. Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate à me. Quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. Nonne qui oderunt te Domine, oderam: & super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: & inimici facti sunt mihi. Proba me Deus, & scito cor meum: interroga me, & cognosce semitat meas. Et vide si via inquitatis in me est: & deduc me in via aeterna. Gloria Patri, & Filio, &c. |
|