quòd eosdem suae volebat subjicere potestati, tum cùm viriliter ij sese defendendo eidem efficater resisterent, maximè gavisi sunt quòd eorum auxilium invocare dignabamur, nobisque per nuntios suos spoponderunt, certos & securos reddiderunt, quòd parati esse velint, & debeant in nostrum venire subsidium, & auxilium, & quod ad obtinendum Imperij honorem, & nostrum, vitam suam vellent, & essent parati exponere. Sicque dicti Frisiones sine mora & dispendio se ad ineundum praelium contra Lugderum Ducem, & exercitus suos praeparaverunt, & termino statuto, ad invadendum ipsum, & terram suam cum maxima multitudine Frisionum, & Ducatum Saxioniae in manu forti instrantes, viriliter & crudeliter cum praedictor Duce, exercitibus suis dimicantes, ipsum Ducem, & exercitus suos jam dictos evicerunt, ipsum Lugderum Ducem unà cum dignioribus satrapis sui Ducatus Saxoniae captivarunt, quos funibus connexos nobis tradiderunt. Qui de hujusmodi victoria laudabili (nobis & sacro Imperio obtenta) maximè obtenta, ad propria cum gaudio remearunt. Item cùm advenae Romani, mandatis nostris obedire contemnerent, & quaedam jura in Imperij praejudicium & gravamen nostrum sibi usurparent, & nos auxilium fidelium Imperij ad resistendum eorum injurijs invocassemus, id quàm primum dicti Frisones intellexissent, non vocati à nobis, de suo libero arbitrio, & voluntate spontanea, cum multitudine copiosa in subsidium nostrum venerunt, & ab exercitu nostro se separantes, in Romanos (qui per suam superbiam ultra pontem Milinens. nostro exercitui occurrerunt) potenti virtute irruentes (quàm plurimis ex utraque parte intersectis) eosdem evicerunt, & per nobiles Romanos, quos tunc post tempus conflictus ceperant, nobis Romam subjugarunt.
Nos itaque considerata horum Frisionum fidelitate, dexteritate & audacia, attendentes etiam fidele obsequium eorum quod Imperio & nobis, in diversis eorum argumentis, quam creberrimè exhibuerunt, de consueta Regiae Majestatis benignitate, ipsis Frisonibus & imperio fidelibus, gratiam volentes facere specialem, de consilio fidelium nostrotum, accedente etiam ad id Principum Imperij consensu, tributum a Caesare Augusto statutum (videlicet viginti libras auri, quas nobis & praecessoribus nostris singulis annis pendere, & exhibere consueverunt) remisimus. Ira quòd neque nos, neqie successores nostri, id ab ipsis vel eorum haeredibus de caetero requiremus, vel aliquas exactiones in ipsos faciemus. Praetereà auctoritate Regia indulsimus eisdem, ut cum omni sua prole nata vel nascitura in perpetuum liberi permaneant, & à servitute proprietaria penitus sint absoluti. Statuimus etiam, ne quis eis dominetur, nisi fit ex eorum voluntate, & consensu, & ne judicibus & jure videantur carere, statuimus, ut ex suis eligant Consules, quotquot viderint expedire qui in causis secularibus, de quibus ipsis quaestio mota suerit, judices existant. Statuimus etiam ut eosdem Consules singulis annis secundum consuetudinem Romanam eligant, personas idoneas & discretas, sub quarum regimine, dominio & gubernatione, Frisia sit constituta, & subjecta. in omnibus & per omnia, tanquam suo vero Domino, (juxta terminum sibi ab ipsis) teneantur obedire: quae Personae potestas Frisiae ab omnibus debet appellari. Insuper statuimus, ut si qui ex ipsis sustentationem habuerint, vel militare voluerint, data pottestas eis gladium circumcingant, & dato eisdem sicut consuetudinis est manu colapho sic milites faciat, eisdémque firmiter injungendo praecipiat, ut deinceps more militum sacri Imperij, aut Regni Franciae armati incedant, eò quòd consideramus, si praedicti Frisiones (secundum staturam corporis & formam eis à Deo & natura datam) sic militaverint, cunctos in orbe terrarum milites. sua fortitudine, ingenio & audacia, dummodo, ut praedictum est, sint armati, facilè praecellent & praevalebunt. Qui Frisiones signum suae militiae à dicta potestate recipere debent, in quo corona Imperialis in signum suae libertatis à nobis concessae debeat esse depicta. Item statuimus ut Frisiones volentes militare, & in substantia habentes, sint usque ad summitatem aurium circumtonsi, auro in eorum paludamentis undecumque splendentes, ut per hpc suam valeant ostendere libertatem, ipsis (ut praemittitur) a nobis esse collatam. Et si quis hanc eorum libertatem aliquo ausu temerario infringere voluerit, vel violare praesumpserit, secundum sententiam quam annuentibus Imperij Principibus tulimus, tam ipsi quam eorum coadjutores sint proscripti, & à